Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Erat ergo nomen linguae omnium hominum unum et una lingua. Ex quo autem contra deum cogitauerunt, subtracta est eis illa caelestis scientia, id est linguarum omnium. prudentia et sapientia. Et Heber quidem sanctus quia non discessit a deo secundum nomen ipsius, deus uoluit genus eius pullulare amplius hocque nomine primum in saeculo nuncupari, ut ab Heber, qui non consenserat aedificationi turris rebellantium, Hebrei nomine appellarentur.

Prior itaque non solum paganis, uerum etiam et Iudaeis, id est ante septingentos annos Heber fuisse cognoscitur iustissimus, qui in deum credens! et a coniuratione sceleratorum hominum separatus sui nominis primam hanc a domino nuncupationem meruit impetrare.