Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae terrae motum non dei iussione et indignatione fieri, sed de natura ipsa elementorum opinatur, cum ignorat quid dicat scriptura: Qui conspicit, inquit, terram, et eam commouet terrae motu. Et iterum adhuc: Ego mouebo caelum et terram.

Non adtendentes dei potentiam, elementorum naturae audent adscribere potentiae motionem, ut quidam filosofi uaniloqui, qui rerum naturae hoc adscribentes dei potentiam non cognouerunt,

quod etiam in huiusmodi rebus indignatio dei et potentia operatur et suam commouet creaturam conuersionis causa et utilitatis quippe multorum peccantium ac redeuntium ad dominum saluatorem atque creatorem.

Alia est heresis quae secundum paganorum uanitatem siderum diuersa nomina profitetur, ut Hermes ille Trismegistus, qui uanus potius quam magnus iudicandus est, et poetae quidam ei consimiles, qui cometas et pogonias et Hyadas, Haedos, et alia huiusmodi adserunt nomine delirantes, cum scriptura pauca nomina siderum nobis edixerit dicente Iob [*]( 8 Psalm. CIII 32 9 Agg. II 21 ) [*]( 1 rephenaiong Bl repensione B7 repensationem Sichardus 2 futu- ram A exspectant B a om Bl 3 iniquas A 6 heresis B 8 conspicis inquid B 9 commoues B 11 potentiam om Bl audient A1 12 philosophi uani B naturas A 13 dei om A 15 sua A 19 heresis B secundum Fabricius] pecuda A pecodum B uanitate B 23 talia B asserunt A nomina Fabricius 24 dixerit B )

62
beato propheta, ante quam pagani e sanctis scripturis siderum nomina transtulissent.