Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae terrae motum non dei iussione et indignatione fieri, sed de natura ipsa elementorum opinatur, cum ignorat quid dicat scriptura: Qui conspicit, inquit, terram, et eam commouet terrae motu. Et iterum adhuc: Ego mouebo caelum et terram.

Non adtendentes dei potentiam, elementorum naturae audent adscribere potentiae motionem, ut quidam filosofi uaniloqui, qui rerum naturae hoc adscribentes dei potentiam non cognouerunt,

quod etiam in huiusmodi rebus indignatio dei et potentia operatur et suam commouet creaturam conuersionis causa et utilitatis quippe multorum peccantium ac redeuntium ad dominum saluatorem atque creatorem.