Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sensus itaque pecudum, auium et serpentium nobiscum communis est corpore, intellectus autem solummodo est hominum, id est inmortalis animae potentia de sancto in eam infusa spiritu, quae imago dei est appellata, quae his omnibus imperat, regit ac possidet uniuersa copiose, ut scriptum est: Dedi uobis omnia sub potestate.

Alia est heresis quae dicit malos reges et pseudoprophetas non a sua uenire et fieri uoluntate, sed a dei iussione eos inmitti, ignorantes quod non a deo illos fieri pseudoprophetas aut malos reges scripturae adnuntiant, sed contra dei uoluntatem sua uoluntate et inimici suggestione sic eos aduenire declarant,