Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae pecudes, serpentes et aues rationabiles arbitratur esse ut homines, sicut Manichei et Gnostici perditi et quidam de poetis et filosofis Stoicis uanissimi suspicantur, ignorantes quod homo rationabilis intellectum habet animi de deo, id est scire posse de deo et credere, sensum autem habet corporis <.communem> cum pecudibus quippe et ceteris aliis similibus,

quae sensum quidem corporis habere possunt, intellectum autem animi de deo habere nullo modo possunt, aut animam inmortalem ac rationabilem, ut homo, qui imago est appellatus <dei>, dicente scriptura:

Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non [*]( 6 Psalm. XXIV 13 7 Psalm. XV 10 8 Psalm. CXIV 7 9 Psalm. VI 4 10 Psalm. XLI 2 11 Ierem. XXXVIII 16 25 Psalm. XXXI 9 ) [*]( 1 terrea desiderabit A 2 ea animam A 5 accipit A 6 uocarentur A I 7 derelinquit A 8 inferno B anima meam in B 12 philosophorum inani B sententiae] litterae ntie in ras B 18 adserunt Sichardus] adhesernnt A adhaeserunt B nqn A non in B 15 hęresie B pecudes A pecudes d B 16 cognostici A 17 quidem A quid B philosophis B 20 <communem> addidi pecodibue B 22 autem om A 23 animum A 24 <dei> alio loco add Sichardus 25 in om B )

60
est intellectus. Et: Homo in honore cum esset, non intellexit, conparatus est pecudibus insensatis, et similis factus est illis.

Sensus itaque pecudum, auium et serpentium nobiscum communis est corpore, intellectus autem solummodo est hominum, id est inmortalis animae potentia de sancto in eam infusa spiritu, quae imago dei est appellata, quae his omnibus imperat, regit ac possidet uniuersa copiose, ut scriptum est: Dedi uobis omnia sub potestate.