Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii autem sunt Heliognosti, qui et Deinuictiaci dicuntur, solem adorantes, atque dicentes solem scire omnia quae dei sunt, homines etiam non alium nisi solem inluminare, solemque eis praebere omnia nutrimenta, non cognoscentes quod in seruitute positus cursum suum peragrat a deo patre per Christum dominum in sancto spiritu statutum cottidie, de quo scriptum est: Qui dicit soli oriri, et oritur, et non oriri, et non oritur.

Quem Hermes ille uanus paganus Trismegistus docuit post deum omnipotentem non alium nisi solem debere ipsum et homines adorare; qui cum ad Celtarum prouinciam perrexisset, ipse eos dinoscitur docuisse, atque huic errori ut succumberent isdem suasisse. Quem solem Iudaei captiuati adorabant, ut Hiezechiel propheta eosdem Iudaeos incusando condemnat, ac reos criminis maiestatis declarat et arguit contestando, sicut scriptum est.