Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

PRIMI sunt Ofitae, qui dicuntur et Serpentini. Isti serpentem id est colubrem uenerantur, dicentes quod hic prior initium nobis scientiae boni et mali adtulerit. Unde ei deum inuidisse adserunt, quia scientiam, inquit, primus detulit mulieri bonae rei atque malae, perque illam ita ad genus omne hominum permanauerit;

propter quod et de caelo primo deiectus est, inquit, in alterum; unde eum et de caelo aiunt aduenturum, et uelut aliquam dei uirtutem esse eundem aestimant, atque eum adnuntiant adorandum.

Alii sunt Caiani, qui Cain laudant fratricidam, primogenitum patris nostri ac beati Adae protoplasti, dicentes ex altera

uirtute, id est diaboli, Cain factum, ex altera autem Abel beatissimum natum, et uirtutem maiorem, quae erat in ipso Cain, inualuisse, inquit, ut suum interficeret fratrem.

Alia autem est heresis Sethianorum, quae Seth filium Adae postea genitum hocque appellatum: nomine uenerantur, qui post interfectionem Abel beatissimi natus est; ex quo et Sethiani appellantur, colentes eum ac dicentes quod duobus [*]( 4 Psalm. XXI 28 ) [*]( 5 conuertentur Sichardiu] conuertnntar 9 <et> addidi eerpentem id est om Sichardus 10 colubrtk Sichardus 11 attulerit 18 perquae 20 protoplausti )

3
creatis hominibus initio et angelis in dissensione constitutis tenuit uirtus. in caelo feminea; apud eos enim masculi et feminae, dii deaeque esse putantur.

Quod peruidens, inquit, mater, quia occisus est Abel iustus, cogitauit ut pareret iustum Seth, in quem et collocauit magnae uirtutis spiritum, ut possint destrui, inquit, uirtutes inimicae.

De Seth autem ipso Christum deum genus deducere aiunt. Quidam autem ex eis non solum genus de eo deducere, sed etiam ipsum Christum esse adserunt atque opinantur.

Dositheus quidam postea, Iudaeus genere, ausus est dicere secundum carnem solum esse uiuendum, in lege dei deque ea resurrectionem non sperans futuram

nec dei spiritum nec angelum esse credens nec futurum iudicium de lege atque prophetis expectans.