Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Praesenti lectione percepimus uisionem omnibus ecclesiis celebratam, audiuimus non somnia lubrico sensuum errore delusa, sed oracula rerum effectibus approbata. merito reuelationi credimus in sermone, qui fructum tenemus in munere. ubi sunt, qui dicunt pios martyribus honores non esse deferendos? ecce iste, qui iam dudum beato paradisi splendore perfruitur, nunc mundo ad hoc ostenditur, ut colatur. unde dispensator utilitatum nostrarum deus euidenter eum praecipit honorari, quem praestitit inueniri. ,
Ait ergo sermo reuelationis, quod sacrum illud corpus non auis, non fera uiolauerit. ubi sunt, qui inhonores uolunt uideri sacros martyrum cineres ? ecce bruta beluarum uolucrumque natura, quae non habet intellectum, sedulum tamen amico reddit obsequium, illicitum declinat attactum angelicae fortasse custodiae uenerata secretum. non tetigit eum auis, non fera uiolauit. cum grandi crudelitatis inuidia male iam condemnat hominem reuerentia bestiarum, qui, quanto magis obdurati cordis impietas ******* ad nos immanitas ferarum et nostra ad feras transit humanitas. hic ergo primus nascentis ecclesiae et minister et martyr usque fastigium culmenque meritorum gloriae ardore subiectus euasit et leuita altaris Christi [*]( 2 spetiosum P 3 fulgorem P 8 exstat hic sermo in eodice Parisino lat. 3822 saec. X fol. 8sr (P); nondum editus esse uidetur, cf. libum, cui inscripsimus \' Studien uber die Schriften des Faustus\' p. 91 »q~; sermo fausti epi de reuelatione corporis beati stephani legendus in inuentione P 15 paradysi P 25 condempnat P 26 hominem scripsi, hominum P 27 lacunae signum posui )
Beatus, cuius uita feliciter administrata felicius expensa est, beatus, cuius uita in saeculi exemplo proposita, in dei testimonio consummata, in patrocinio totius orbis assumpta est, beatus, in quo mortem illustris uita calcauit, immo in quo mors uitae commercium fuit. alii per multam transgressionis antiquae communi casu, generali exitu uel febribus diuersis mortalitatis impositae generibus consumuntur. beatus homo hic, qui inmaculatum spiritum pro Christi honore profundens occasionem fecit gloriae de necessitate naturae meruitque debitum conditionis in lucrum conferre uirtutis, ut, quod sibi a saeculis in homine lex originis et criminis uindicabat, totum. in isto sibi deuotio laudis inuaderet. ac sic post triumphum domini in hoc primitus saeua mors etiam a seruo se uinci posse cognouit, ut secuturis martyribus parere de se uitam licet in uita consuesceret. cum ergo spiritales agones reseratis iustitiae portis caelo teste sudaret, sancto repletus spiritu atque ebria a deo mente ita est prolocutus: ecce uideo caelos apertos et filium hominis stantem a dextris dei. spiritu ergo plenus et a dextris filium hominis uidens sub spectaculo trinitatis edebat munera passionis. ita ergo de eo ac de Iudaeis testatur sermo diuinus: uiderunt, inquit, faciem eius tamquam faciem angeli. nimirum totum se etiam in [*]( 27] Act. 7, 55. 81] Act. 6,15. ) [*]( 4 martirii primicias P 11 amministrata P 15 commertium P transgressionis scripsi, transquestionis P 21 uendicabat P 26 iusticiae P 27 proloquutus P )
, Hunc ergo non nobilitas, non facultas, sed fides dei filium atque angelum fecit, credentem utique in patrem et filium et spiritum sanctum. in hac dei confessione nec manu nec solis labiis sed sanguine subscripsit et morte iurauit.
Sed dicis: nulla scripturarum auctoritas loquitur, ut honor martyribus deferatur. et ubi est, quod propheta per spiritum sanctum protestatur: mihi autem ualde honorandi sunt amici tui, deus? maiorem eis honorem exhibere non potuit, quam eos amicos dei pronuntiaret, quam in eorum uultu deum se crederet honorare. mihi autem ualde honorandi sunt amici tui, deus, hoc est, tua, domine, beneficia in tuorum meritis amplector, tua munera in eorum uirtutibus admiror et in [*]( 13] Act. 7, 59. 27] Psalm. 138,17. ) [*]( 2 locus corruptus 8 dampnationis P 6 possent scripsi, poSsint P 12 quali scripsi, qualis P 18 persequutoribus P 80 deum scripsi, dni P 32 ammiror P )