Sermones
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Modo cum diuina lectio legeretur, audiuimus dominum beato Abrahae dicentem: egredere, inquit, de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui. omnia enim, fratres carissimi, quae in ueteri testamento conscripta sunt, noni testamenti typum et imaginem praetulerunt. sic et apostolus Paulus dicit: omnia enim in figura contigerunt illis. scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum deuenit. si ergo propter nos scripta sunt, quae tunc in Abraham corporaliter legimus facta, si sancte et iuste uiuamus, spiritaliter in nobis uidemus inpleta. egredere, [*]( 17J Gen. 12,1. 21] 1 Cor. 10,11. ) [*]( 1 populorum ||j;|||| D (erat tuoru in ras.), temporum Aug. habundantia fructu D 2 sed Aug., om. D 4 aeternae Aug., om. D obteneat D oremus] ergo add. Aug. 6 nobis D 7 eius Aug., est D 8 elymosinis D 9 studiamus D 11 amore aeternae Aug., aterne D 15 incipit de uocatione abrehae D; exstat hic sermo inter Augustim sermones dubios 2 (39,1741 M.) 17 inquid egredire D 18 tuis D (s erasum) enim om. Aug. 23 deuenit scripsi, definit D, fflnesj deuenerunt Aug. 24 habraha D si-uiuamus om. Aug. 25 aidimas D egredire inquid D )
Uere, fratres carissimi, feliciter egreditur de terra sua, qui pro dei amore taliter commutatur. denique etiam in collocutione priuata ita loqui consueuimus, ut, si aliquis malus homo subito bona opera coeperit exercere, dicamus de illo: exiuit iste de se. et uere bene de se exisse dicitur, qui repudiatis uitiis uirtutibus delectatur. egredere, inquit dominus, de terra tua. terra nostra, id est caro nostra ante baptismum terra morientium fuit, post baptismum facta est terra uiuentium. ipsa est terra, de qua propheta cantauerat dicens: credo uidere bona domini in terra uiuentium. terra ergo uiuentium et non morientium, id est uirtutum non uitiorum, ut dixi, per baptismum facti sumus, si tamen post acceptum baptismum ad uitiorum non reuertamur uolutabrum, si, postea quam terra uiuentium facti sumus, opera mortis obnoxia et luxuriosa non faciamus. et ueni, inquit dominus, in terram, quam ego demonstrabo tibi. tunc enim ad terram, quam [*]( 18] Psalm. 26, 13. 24] Gen. 12,1. ) [*]( 3 babtismi D caro nill ã (erat m in ras.) 4 nãll D (erat m in ras.) 5 uestigis D inherimus D 6 id est Aug., idem D 8 luxo- . riosa D 10 deter D 11 commotatur D collucutione D 13 caede paerit D 14 iste se D exississe D repudiatis Aug., respuatis D tn 15 uirtibus D dilectatur D egredire inquid D 16 terra nostra Aug. te terra nam D babtismu D 17 moriengentiu D post fuit rasura in D exstat, in qua crat id est uirtutum post ex per D babtismum D 18 psalmista cominemorat Aug. 20 uirtutum D bis 21 post ex per D babtismum D post acceptum post babtismu D 23 morti Aug. luioriosa D 24 inquid D )
Ita ergo de cognatione nostra, id est de peccatis ac uitiis exeamus, ut numquam ad haec mala postea uelut canis ad uomitum suum redire uelimus. egredere, inquit dominus, et de domo patris tui. et hoc, fratres carissimi, spiritaliter debemus accipere. pater noster ante gratiam Christi diabolus fuit. de ipso dominus in euangelio arguens Iudaeos dicit: uos de patre uestro diabolo estis et desideria patris uestri uultis facere. patrem ergo hominum dixit diabolum non ex ipso nascendo, sed ex ipsius nequitiam imitando, non quod ex ipso nasci potuerunt, sed quod eum uoluerunt imitari. nam [*]( 12] Matth. 12, 43. 18] Prou. 26, 11. 22] Ioann. 8, 44. ) [*]( 1 nostra Aug., om. D 2 nostra Aug., nam 1) 3 egredire inquid 1) cogitatione D 5 patre coni. Morel, elem. erit. 291 moribus] aetibus adduntur ac Aug. (artibus adducuntur in notis) 6 1m in ras. D babre tismi D 9 pulsis]) post ex per D, per Aug. babtismum D 10 euacuati scripai, uocuati D, uacuati Atty. 13 querit D, quaerens r o Aug. 16 peiiora D 17 n5 D 18 examus D uelud D 19 uellidt mus D egredire inquid D 21 diabulus D 22 euuaTig D iudeos D 23 diabulo D ifffs D 24 diabulu D 25 sed] ex j ipso nascendo sed (lenuo add. D emitendo D 26 emitari D )
Haec ergo omnia, ut de terra nostra, id est de conuersatione carnali possimus exire et cognationem nostram, hoc est uitia et peccata relinquere et de domo diaboli patris effugere, non nostris uiribus, sed Christi gratia donante meruimus. et ideo, quantum possimus, cum dei adiutorio laboremus, ne iterum ad consortium uel amicitiam diaboli uel uitia uel carnales concupiscentias redeamus propter illud, quod scriptum est: iam sanus factus es, noli peccare, ne quid tibi deterius fiat, sed Abrahae fidem potius imitando et bona iugiter opera faciendo non solum ad ueniam, sed etiam ad consortium uel amicitias dei peruenire possimus. illud etiam metuentes, quod de hac eadem re (dominus) locutus est ad Moysen, cum grandi metu et tremore considerare debemus. sic enim ait: cum, inquit, tradiderit uobis dominus terram Chananaeorum, cauete, ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungatis amicitias, quae uobis sint in ruinam. cum per gratiam baptismi a nobis omnia crimina uel peccata expulsa esse credamus, si postea cum ipsis uitiis uel [*]( 2] Psalm. 44, 11. Itl] Ioann. 5, 14. 25] Dent. 7, 1; Exod. 34, 12. ) [*]( 1 diabulus I) 5 inquid 1) 8 coinmotationo 1) diabulum D utroque loco 12 te I) 14 relinquere Aug., reliuquaimis J) diabuli D 17 diabuli D 18 concupiseentias ex coiieupiseentiaruni D rediamus D 20 habreae D putius]) emitondo D 22 metuentes om. Artg. 23 dominus Auy., om. D 24 tremore Atty., amore I) 25 inquid D chanan eoru D 27 anitias]) 28 cumJ enim add. Aug. babtismi D cremina D )
Et ideo, quantum possimus, cum dei adiutorio pro salute animae laboremus et in agro cordis nostri, quem peccata uel crimina possidere consueuerant, uirtutes intromittere festinemus, ut impleatur in nobis illud, quod beatus Isaac in typo Christi benedicens filium suum dixit: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit dominus, quod ipse praestare dignetur, cui est honor et imperium cum patre in spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.