De Spiritu Sancto Libri Duo

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

QVIA NULLA CREATURA RATIONABILIS COGNATAE CREATURAE POSSIT INFUNDI.

Legimus de proflua effusione spiritus sancti: Iesus autem plenus spiritu sancto regressus est ab Iordane. quis igitur, nisi qui eiusdem esset plenitudinis, implentem omnia posset implere? de apostolis refert sermo diuinus: et repleti sunt omnes spiritu sancto et loquebantur uerbum dei cum fiducia, et paulo post: quoniam in nationes gratia spiritus sancti effusa est. (nationes) integras implere perhibetur et inexhaustus atque in se plenus permanere dinoscitur. si creatus est spiritus sanctus, de quo umquam angelo uel archangelo lectum est, quod se cuiquam animae intrinsecus susceptus infuderit? dic mihi, si umquam ex creaturis ullam legeris potestatem atque uirtutem, quae multos simul impleat atque possideat et, quod maius est, indeminuta atque indiuisa permaneat. inpossibile est, ut spiritalis ac rationabilis creatura cognatae sibi naturae umquam ualeat infundi. ita res materialis materialem nescit penetrare substantiam. solus deus, in quo intellegitur et spiritus sanctus, simplex, subtilis et purus in facturam uel angelicam uel humanam uirtute incorporeae diuinitatis inlabitur, quae sola sui operis penetratrix occulta humani cordis ingreditur. quaelibet autem creatura caelestis in tantum infundere uel implere hominem [*]( 5] Luc. 4,1. 8] Act. 2, 4. 10] Act. 10, 45. ) [*]( 6 regresus P aP 7 igitur] ergo v esse Y 8 possit P 10 quo XI V, quoniam et v 11 gratia-nationes ow. P effasa Y (u man. alt.) hi nationes-inexhaustus om. V nationes addidi, om. libri 12 pbetur P (hi man. alt.), prohibetur v 13 sanctas om. P unquam P 15 unquam P 16 ullam] umquam V multa v 17 magis v indiminuta P 18 diuisa v 19 rationalis V creatura] natura V 20 itaque P 22 et i om. P 23 illabitur P 24 humanam V (1 man. aU.) ) [*]( 9* )

132
non potest, ut abdita cogitationis humanae scire possit. et ideo de solo deo legimus: qui solus nosti corda hominum, et iterum: ipse enim nouit occulta cordis. si hominis occulta cognoscere diuinitatis est proprium, quanto magis scrutari profunda dei summae in persona spiritus sancti maiestatis insigne est.

Auctori tantum debetur hoc priuilegium, ut conscientiarum possit intrare secretum. anima uero animae aut angelus angelo adiungi potest, infundi non potest, quia huiusmodi creaturarum genera tantum spiritus sancti, id est solius dei capacia sunt, quia figuli sui uasa sunt, ab illo solo impleri possunt, a quo de nihilo facta sunt et sine quo uacua esse sentiuntur. ita substantia animae utpote materia corporalis aliae rationabili creaturae penitus nescit infundi. crassitudini enim exterioris hominis conparata anima incorporea dici potest, ad auctorem uero relata, cui conprehensibilis est materia sua et factura palpabilis, a quo intra corpus includi et conligari atque igni perpetuo mancipari potest, sicut legimus, ut eant in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, huic indubitanter auctori pro factoris iure corporea est.

Sed forsitan dicas: manifestum est, quod se etiam daemonum inportuna uiolentia in homines, quos temptandos acceperit, frequenter infundat. non ita est. nam corporis latebras intrare possunt, animae uero interiora adire non possunt. sciendum ergo est, quod spiritalium nequitiarum dolosa subtilitas illa membrorum loca suo turbat incursu, quae interdum uino nimio [*]( 2] 3 Reg. 8,39; 2 Par. 6,30. 3] 1 Cor. 14,25. 18] Matth. 25, 41. ) [*]( 2 ante hominum exstabat filiorum in P, sed erasum est 3 oculta P cordis-cognoscere] cognoscere et hoc si v si] enim add. P 4 oculta P 5 summp V, summi P 7 conscientiam P 8 secretam P animae V1 9 coniungi P 11 figuli] singuli P uana P possit V 12 sentiunt P t materia 13 itaque P corporalis natura P (suprascr. man. alt.) alie P, alii r i crassitudinem V (i man. alt.) 15 comparata P 16 comprehensibilis P 17 factura] sua add. P colligari P 19 est om. P diabnlo V 20 pro factoris] perfectoris P iure] in ro r 21 dicis P 22 acciperit J., acceperat v 25 spiritualium P )

133
uel febrium fatigantur accensu. in animae itaque sensus inimica temptatio per malitiam scit inrepere, in animae uero recessus per naturam nescit influere. et ideo huiusmodi spiritus inmundos humanae mentes ac pectora non naturarum infusione capiunt, sed uoluntatum prauitate concipiunt. manifestum itaque est, quod penetrare animarum substantias nequeunt, quarum conscientias scire non possunt. quod si aliquando daemonibus nosse contigerit, de proditione est coniuentiae, non de potestate naturae.

Sola ergo se diuina potentia, quae et in spiritu sancto est rationabilibus creaturis infusa et circumfusa, permiscet, sicut peculiariter in illo dominici hominis corpore ex Maria matre suscepto gratia exuberante requieuit, sicut de se ipse filius dei dicit: spiritus domini super me. si ergo spiritus sanctus factura subiectae esset condicionis, ut dicunt, tam inpossibile quam indignum deo erat, ut creatura illa animam uel corpus impleret, in quo iam filius dei, id est deus inerat, in quo iam, sicut ait apostolus, corporaliter plenitudo diuinitatis habitabat. si creatura est spiritus sanctus, quomodo potest corruptio incorruptelam ac maiestatis capacem fragilis condicio possidere? si spiritus sanctus unus est ex plebe facturae, quomodo creatura cum creatore, id est cum filio dei uelut ex aequali, seruus cum domino unum in anima saluatoris praesumit hospitium et, quasi in eo sibi non sufficeret, auctoris famulus accedit ad cumulum sanctitatis? non ita est. sed recognoscit socium sibi templum caeleste collegium, nec mirum, si in illa inlustri et [*]( 14] Luc. 4,18. 18] Col. 2, 9. ) [*]( 1 febricio P 2 maliciam P irreppere P 3 recesus P (s man. B alt.) spiritos V 4 humanas V 5 uoluntatum] uoluntate uero V 8 perditione v conuiuentiae V, coniuentie P (ui in rastWa), couueuien- 1 sri tiae v 10 que V 12 pecuaiter V (mprascr. man. alt.), peculialitor P 13 ipsae P, ipso v dei om. P 15 subiaecte V conditionis P 16 ulla P 17 id est] idem V 18 sicut] sitis v inhabitabat v 19 incorruptelam P 20 conditio P 21 est] creaturae add. P 22 uelud V ex aequali] exaequari P 23 praesumitur v hospicium P 24 eo] praesentia add. P )

134
beati corporis anima filius et spiritus sanctus unum sortiuntur habitaculum, quibus commune esse constat et caelum.

II. UTRUM IUXTA IMPERITORUM OPINIONEM SPIRITUS SANCTUS SICUT FILIUS INCARNATUS SIT, QVIA ET IPSE IN MARIAM SUPERUENIT, AN TANTUM FILIUS DE UIRGINE PROCREATUS SIT.

Sed dicitur: si spiritus sanctus in corpore et anima redemptoris habitauit, ergo et ipse spiritus incarnationem uidebitur suscepisse. non ita est. nam ante creationis initia a spiritu sancto sacrum Mariae corpus impletur et inter initia creationis filius uirginis spiritu sancto cooperante concipitur, sed a persona specialiter filii nouem mensibus possidendus et cum eodem in lucem progressurus infunditur, cuius utique temporis societatem intra secretum uteri uirginalis spiritus sancti persona non recepit. hominem ergo, quem filius dei inter ipsa suscepit exordia, spiritus sanctus non susceptor sed sanctificator intrauit, intra quem, sicut se Christi consortem gessit, ita Christus auctorem. ille enim nascitur, hic infunditur. de filio uirginis anima uel caro filii dei personaliter et specialiter dici potest, spiritus uero sancti anima uel caro nullo modo. in quo filius dei, id est deus gloriae dicitur crucifixus, pertulisse in eo nullo modo dici potest spiritus sanctus. ergo diuersitas est operum, non diuersitas substantiarum. nam sicut dicere non possumus, quod uel pater descenderit in specie columbae uel in patris uoce filius sit locutus, quando dixit: hic est filius meus, ita spiritum sanctum adserere non possumus uel natum ex uirgine uel in carne redemptoris specialiter couuersatum uel in ipsius passione [*]( 25] Matth. 3, 17. ) [*]( 2 constat esse v 4 opinionem imperitorum v 5 sit incarnatus P quod P 6 sit om. P 7 redemptorum v 9 inicia P 10 sacrum om. P impleuit V inicia P 11 operante V concepit V ad personam P 12 filii specialiter P 13 progressus P 15 recipit P suscipit v 17 intra-auctorem om. v se suprascr. Pa 20 sanctus uel uero P & V (uel man. alt.) modo] dici potest denuo add. P id est] ideo v 24 discenderit V 26 asserere P potes P )

135
crucifixum uel resurrectione in corpus redditum uel ascensione in caelestia sublimatum. operi et personae filii adsignari ista necessario conuenit, adscribi uero spiritui sancto salua licet uoluntatis unitate non conuenit.

Inter haec adserit Macedonius creaturam esse spiritum sanctum. unde uidebitur, incipiat, dummodo nihil uerbis suis agere praesumat nec sacrae legis orbitam aliena a sanctis paginis disputatione transcendat, sed auctoritatem per omnia [de testimoniis], si ualet, proferat, quae contra totius mundi fidem et numero et uirtute praeualeant. magnis siue dubio allegationibus et copiosis ac ualde euidentibus opus est documentis, ut quisque illum ex numero creaturarum unum esse conuincat, quem cum patre et filio eiusdem honoris et gloriae uniuersa terrarum regna concelebrant, quem catholica ecclesia creatorem suum in eodem regenerata cognoscit. et recte, quem reparatorem suum perspicit, credere non cunctatur auctorem.

III. OBIECTIO MACEDONII, QVA IMPIE SPIRITUM SANCTUM ADSERIT EX- CELLENTIOREM CREATURAM.

Creaturam, inquis, dico, sed excellentiorem omnibus creaturis. praelocuti sumus, ut actionem nostram non persuasionibus propriis, sed catholicis disponamus oraculis. de deo igitur tractantibus nobis propheta, apostolus, euangelista respondeat. creaturam dicis excellentiorem omnibus creaturis. ostende, in quibus libris haec de spiritu sancto legeris uerba. non, opinor, in ueteribus, non in nouis docebis. cum ergo proferre non ualeas, dum tua non explicas, nostra confirmas, dum creaturam non conprobas, etiam nobis tacentibus creatorem esse demonstras. [*]( 1 crucifixus V in] ad v 2 assignari P 3 necessaria V asscribi P 4 non suprascr. P1 5 asserit P mac edonius P 6 uidebitur scripsi, uidebit V, uidetur P modo P 7 sacrae 1. o. aliena om. P 8 uerba de testimoniis desunt in V 11 ac] et v 16 suum om. v 18 excellen- Q tiorem asserit P 20 inquit P 21 praelocati P (u man. alt.) 22 disponamur P, deponamus v 25 haec om. P uerba legeris P 26 non] nec P docet P, doceb||| Y 27 confirmamus P 28 approbus P )

136
itaque cum haec adsertio tua ad catholicum sensum, cum omnino ad Christianum non pertineat institutum, diaboli agnosce commentum, qui animae domum, ubi sancto spiritu uacuam uiderit, quasi contrarius spiritus cum diro comitatu nequitiae septiformis inuadit. qui enim illum excludit, hunc recipit. in illo fuit ista, quam dicis, excellentior creatura, qui in caelesti claritate praefulgens, muneris conscius, auctoris ignarus habere se uidit, accepisse nesciuit et ideo gloriam, quam beatus non intellexit, elatus amisit ita dicens: ascendam super astra nubium, ponam super thronos solium meum et ero similis altissimo. hic ergo nullum in creaturis superiorem se, ut reor, habuit, nullum medium inter se et deum uidit, cuius aemulatione superbiae stimulo concitatus adsurgeret, et ideo nullum ante se stare in ordine militiae caelestis aspiciens ipsi rerum domino se aequare praesumpsit. quodsi ullum se excellentiorem maioris inpatiens in caelesti gradu deprehendisset, illi se magis conferre uel praeferre temptasset.

Duo sunt in caelestibus, qui regit et qui reguntur, creator et creatura. nullum in medio horum tertium extitit genus, quod secundis maius et summis esset inferius. excellentior creatura de archaugelis forsitan dici potest, licet ceteris ordine magis praemineant quam natura. sed sancto spiritui et archangeli seruiunt, ex quibus unus quasi minister aduentum eius beatae Mariae nuntiauit. sed dicis: ecce ubi spiritum sanctum Amos propheta creaturam euidenter adsignat ita dicens: ecce ego firmans tonitruum et creans spiritum. primum est, quod nudum spiritus nomen nequaquam ad personam sanctificatoris [*]( 91 Esai. 14, 13. 25] Am. 4, 13. ) [*]( 1 hoc v assertio P 3 donum v spiritu sancto v uacua P 4 contrariis P spiritus cum diro comitatu] hospitibus P 5 inuidit v a 6 quam dicis om. P 7 pfulgens P numeris v ignaris V 9 supra v 10 thronum P et om. V 12 uidit] in add. P 13 assurgeret P 15 excellentiorem se P 16 gradu] gaudii P, gaudio v 18 creator et creatura om. P 19 nullo v immedio P quod] quam V 20 magis V summus V 21 dicere potes v 22 spiritui sancto v 25 assignat P 27 nudum] interdum P sanctificantis P )

137
spiritus referri potest, nisi adieceris aut spiritum dei aut spiritum sanctum aut spiritus ubi uult spirat, id est, nisi adieceris aut operis aut proprii nominis dignitatem. deinde si ad ordinem respicias lectionis, istam excellentiorem, ut adseris, creaturam nimis deiectam esse monstrauit, nam eam post tonitruum creatam esse descripsit. unde inconsequens fuit, ut iuxta sensum tuum principale hoc opus dei inrationabili et insensibili postponeret aut sociaret elemento. de persona non, dicam angeli, sed cuiuslibet iusti indignum esse hoc credi.

Magis ergo hoc proximum et amicum uidetur esse rationi, ut post tonitrua flabra intellegamus significata uentorum, ut est illud in psalmis: spiritus procellarum, qui faciunt uerbum eius, uel illud: sulphur spiritus procellarum, uel: spiritu uehementi conterens naues Tharsis. diuersis modis spiritus intellegitur, quando non cum priuilegiis suis specialiter designatur. sed omissis his interroga translationis Hebraeicae ueritatem et ibi confusibilem persuasionis tuae deprehendes errorem. ita enim illic absolute dictum esse reperies: quia ecce ego formans montes et creans uentum. uide, quam nudis contra deum uerbis et quam inanibus credidisti. uide, quam magno te argumento contra potentiam maiestatis armasti. et post ista non metuis circa tam infirmum haerere ramusculum, qui in tam horrendum pendes abruptum ? [*]( 2] Ioann. 3, 8. 12] Psalm. 148, 8. 13] Psalm. 10, 7. 14] Psalm. 47, 8. 19] Am. 4, 13. ) [*]( 3 proprii suprascr. P2 4 asseris P 5 despectam P 6 tonitrui P creaturam P 7 IIut V et insensibili om. v 8 personam P 9 esse om. v 10 uidetur scripsi, uidet V, om. P esse] arbitremus add. P, ni arbitremur v 11 ut] si P totrua P (ni man. alt.) intellegam V i 12 est om. P 14 conteres P 15 intellegetur V (i man. alt.), intelligitur P 16 intprrogallil V (in rasura erat ta) 17 hebreice V, ebraic§ P t uirtutem P suae V (t man. alt.) 18 absolute om. P repperies PF i 22 illa P 23 herere V quintam V (i man. alt.) pendis V )

138

IIII. MACEDONIUS DUALITATEM ADSERENS NEGAT SANCTUM SPIRITUM PRO- PRIAM PERSONAM HABERE.

Deinde dualitatem intromittis et dicis spiritum sanctum propriam non habere personam nec amisisse te sentis regenerationis gratiam, qui in regeneratoris tendis offensam, quem sibi in communione maiestatis et uirtutis unitum diuina ueritas protestatur ita dicens: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. in nomine, inquit, patris et filii et spiritus sancti. nominis singularitas unitatem loquitur, appellationum uero diuersitas trinitatem. in nomine ergo unus, sed in personarum distinctione non unus. quid est in tribus unius nominis praerogatiua, nisi deitatis indiscreta concordia? fac gradum, si potes, ubi praeter unum deo hoc ipsum attestante nihil inuenis. tres audis, ne unitatem Sabelliana permisceat et confundat impietas, unum audis, ne trinitatem diuidat Arriana peruersitas, spiritum sanctum audis, ut Macedonium confodiat distincti nominis expressa proprietas. itaque non creaturae, sed creatoris incommunicabile opus agitur, ubi peccatorum abolitio et inmunitas erogatur. in hoc tamen indissociabili maiestatis amplexu, in proprietate personae alter est pater, alter est filius, alter spiritus sanctus, sed in diuinitate non aliud, qui utique, si deus non esset, iuxta patrem et filium propriam personam habere non posset. denique quando uerbum transit in carnem et hominis habitum deus induit et fit in circuitu eius tabernaculum eius et splendorem suum tenebris nostrae fragilitatis inuoluit [*]( 8] Matth. 28, 19. 26] Psalm. 17,12. ) [*]( 2 asserens P spiritum s. negat P 3 habere personam P 5 amississe V regerationis P 6 regenerationis v offenssam P 7 comp mune v 8 ite] imquit (sic!) add. P batizate P (p man. alt) ........ri 10 nominis] n-ew is V singulatas P (ri man. alt.) 11 uero om. v 12 distinctionem V 14 grandum P 18 machedonium P expressa V 19 incommutabile v 20 agit V et suprascr. V1 21 indissecabili v 22 propriaetate V ante spiritus addit est P 23 unitate v 24 personam propriam P 26 fit] si v )

139
et ponit tenebras latibulum suum, dei quidem et hominis duplex substantia, sed tamen una persona est. quam ob rem? quia, dum formam serui accipiens famulo deus iungitur, minoris humilitas intra reuerentiam maioris absconditur et superioris lumine exinanita consumitur ac sic proprietatem personae humanitas diuinitate obumbrante uel eminente non obtinet. ibi ergo esse potest personarum parilitas, ubi meritorum ac dignitatum consistit aequalitas, et ideo spiritum sanctum cum patre et filio unum maiestatis noueris possidere priuilegium, quem personae uides obtinere ius proprium. quod si aliquis opponat et dicat: si in Christo deo pariter et homine duas substantias dicimus, quare non duas credamus simili ratione personas, non ita est. nam qui duas personas in Christo facit, impietatem quaternitatis inducit, quam penitus rerum natura non recipit. de duabus rationabilibus diuersisque substantiis, praesertim de dei et hominis, de creatoris et creaturae una fieri non potest, de duabus uero personis una fieri potest, sicut legimus caput et corpus, Christum et ecclesiam unam tenere personam: erunt enim, inquit, duo in carne una. et sicut apud nos homines filius patris familias iuxta patrem uel seruus iuxta dominum personae propriae locum non habet, ita in deo et homine gemina quidem substantia, sed non gemina persona est, quia persona personam consumere potest, substantia uero substantiam non potest, si quidem persona res iuris est, substantia res naturae.

Hoc loco necessarium uidetur, ut in Christo deo pariter et homine unam personam et duas substantias testimoniis adseramus. da unam in redemptore dei et hominis personam, [*]( 1] Psalm. 17, 12. 19] Gen. 2, 24. ) [*]( 2 est post substantia habet P 5 exinaniti P 7 potest esse v 10 optinere V 12 simili ratione credamus v 14 introducit P poenitus V 15 recepit V 17 non potest-una. fieri om. V 20 hominis V familias patris P 21 semis P 23 apersona V 24 substantiam] consumere tu add. v 25 narae P (tu tnan. alt.) 26 ut suprascr. P2 domino P 27 hominis v asseramus P 28 in om. P redemptoris P et om. P hominis personam. quam personam scripsi, hominis qua personam V, hominisque personam P )

140
quam personam apostolus dicit: si enim cognouissent sapientiam dei, numquam dominum gloriae crucifixissent. si requiras, quomodo potuerit inuiolabilis pati et inconprehensibilis crucifigi, personae unitas facit, ut, quod homo pertulit, deus pertulisse credatur. item cum euangelista commemorat: nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo, quomodo hic filium hominis ante passionem uel resurrectionem siue ascensionis diem et de caelo asserit descendisse et in caelestibus permanere, nisi hoc per unitatem personae ratione ueritatis absoluatur ? sicut et alio loco capitis et corporis sociatur persona, cum legitur: esuriui et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere. quid hic agit personae unitas? homo pascitur et deus reficitur, pes confouetur et caput se fomentum sentire testatur. dicit ergo: numquam dominum gloriae crucifixissent, et e diuerso: nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. uide, quomodo pro unitate personae humana diuinis et humanis diuina miscentur. deus crucifigitur et homo de caelo descendere et in caelo permanere memoratur.\'

.. Quae cum ita sint, perspiciamus de sacris uoluminibus geminae substantiae distinctionem. ait itaque beatus Moyses: caput cum pedibus comedetis et intestina eius deuorabitis. in pedibus humanitatem et maiestatem credamus in capite. ita fit, ut, dum haec intra litteram latentia fide [*]( 1] 1 Cor. 2, 8. 6] Ioaim. 3,13. 12] Matth. 25, 35. 24] Eiod. 12,9. ) [*]( 3 requiris v inuiolabilis potuerit P 4 pesona eunitas V 5, per- Mtulis F 6 in caelum om. v 7 descendit de caelo P homonis P 8 passionis uel resurrectionis P 9 ascenssionis P diem] dicit add. v adferit V (s man. alt.) 10 ratio P 11 absoluatur F1, absoluat FJP et ante alio om. P 12 sociat F1 esuriui] enim add. P 13 hic agit] ait P 14 pascit F reficit F1 15 confouet F1, componitur v fomentum se P testat F1 17 descendit de caelo v 18 per unitatem P ltaque 19 misceatur P, misceantur v 21 memorat F1 23 enim P (suprascr. man. alt.) 24 capud V 25 in capite cr. m. v )

141
scrutante cognoscimus, agni intestina, id est mysteriorum occulta sumamus. scrutandi enim studium auiditas intellegitur deuoraudi, sicut et alio loco duplicis substantiae absolutionem idem sacramentorum reuelator insinuat dicens: uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos, filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. hoc est: dolosae haereses et tenebrosae uel aereae potestates sedem sibi in pectoribus humanis profunda dominatione posuerunt, me uero infidelium corda, quem hominem in carne conspiciunt, deum intra hominem latere non credunt. foueas enim et nidos non transitoria et momentanea designant habitacula, sed diuturna et secura possessione fundata, quae serpentina uitiorum multiplicent nutrimenta. apostolus etiam duas substantias euidenter remota sacramenti obscuritate digessit ita dicens: patres nostri, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.

Sed dicis: apostolus duas tantum personas in operum suorum uolumine confitetur, sicut ad Corinthios loquitur: Paulus uocatus apostolus Iesu Christi per uoluntatem dei, et ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem, qui suscitauit eum a mortuis, et iterum: unus deus pater, ex quo omnia et nos in ipso et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. secundum haec dicis nullam de spiritu sancto fieri mentionem. ut breuiter dicamus, oblitus es, quod apostolus spiritu sancto plenus haec populis ipso inspirante de patre filioque praedicabat. loquenti itaque de patris ac filii operatione et ille non deerat, [*]( 4] Matth. 8, 20. 14] Rom. 9, 5. 18] 1 Cor. 1, 1. 20] Gal. 1, 1. 22] Eph. 4, 6. ) [*]( 1 ignis v misteriorum PY oculta P 2 intellegit V1 6 hereses PV 8 damnatione v infidelium scripsi, in fidelium libri 9 quam V (e man. alt.), qui P 11 designant V1, designantur V2, designat P 12 possessionem V uiciorum P 13 etiam] enim v 14 deiessit P, adiecit v 15 quibus] nubibus v 17 dicit V 18 confitet V corintbeos V 19 et ad Galatas om. V 20 galathas P 27 populis] apostolis P 28 igitur v patre P )

142
qui loquenda dictabat, secundum illud: et nemo dicit dominum Iesum nisi in spiritu sancto. qui ergo crediturus uel confessurus uel praedicaturus est Christum, uides, quod ante in se habiturus est spiritum sanctum. non ergo hoc oneret fidem tuam, quod interdum sine commemoratione spiritus sancti patris mentio habetur ac filii. nam saepe suppresso patris nomine filii et spiritus sancti operatio praedicatur. ait sanctus Ananias ad Paulum: Saule frater, dominus misit me Iesus, qui apparuit tibi in uia, qua ueniebas, ut uideas et replearis spiritu sancto. aperte hic duarum est conexio personarum. ecce Paulus a Christo caecatus arguitur, spiritu sancto inluminatus impletur et nulla hic mentio patris inseritur.

Item cum Paulus quosdam ex discipulis interrogaret: in quo baptizati estis, quos post ascensionem domini in baptismate Iohannis baptizatos esse constabat, post praedicatum baptisma trinitatis, cum etiam illud mysterium, quo Iohannes baptizare consueuerat, id est in eum, qui uenturus est, in eorum baptismo probaretur omissum dicente ad eos apostolo Paulo: Iohannes quidem baptizauit, sed in eum, qui uenturus est, hoc est dicere: uos non ita baptizati estis, hos cum interrogaret Paulus: si spiritum sanctum accepistis credentes, qui utique post baptismum saluatoris per inpositionem manuum rite baptizatis fuerat confitendus, at illi responderunt: neque si spiritus sanctus est, audiuimus. his auditis baptizati sunt in nomine domini Iesu.. et cum inposuisset illis manus Paulus, uenit super eos spiritus [*]( 1] 1 Cor. 12, 3. 8] Act. 9,17. 19] Act. 19,4. 22] Act. 19, 2. 24] Act. 19, 2. ) [*]( 1 et om. P dominus Iesus P 4 habilllturus P (erat ta in raswra) 5 hoc onoret V (e tnan. alt.), honores P 6 habet V1, habebitur P 8 ad dum Paulum V 9 aparuit P 12 a sancto spiritu P inluminatur V (s man. alt.) 18 patris mentio v 17 trinitas v misterium PV u. 18 consuerat P (ue man. alt.) 19 probat V ad eos om. P Paulo nte apostolo P 21 uos om. P 23 impositionem P 24 re suprascr. P baptizati v fuerant v confidendus P, confitentur v 25 sanctus om. v 27 imposuisset P )

143
sanctus et loquebantur linguis et prophetabant. aduerte, quia, cum baptizantur in nomine Iesu, postea accipiunt spiritum sanctum et propheticam ex paracleti inuocatione uirtutem. uere deus est, qui post dei donum plenitudini inponit augmentum.

Ecce duabus personis in baptismo significatis pater inuocatus esse non legitur, sed tamen, ut credi oportet, cum filio et spiritu sancto unitate potestatis et deitatis operatur, quem adfuisse sacra lectio tacuit, non negauit. cum uenisset ergo spiritus sanctus super eos, tunc loquebantur linguis et prophetabant. uide, quantae potentiae sit spiritus sanctus. in baptismo peccatorum abremissa donantur, in aduentu spiritus sancti uirtutum munera conferuntur et a confirmatis signorum miracula celebrantur. solent autem ueritatis alieni etiam de syllabis calumniari. nam cum de trinitate dictum absolute nouerimus: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, plus esse ex ipso quam per ipsum et item praepositionem hanc, id est per maioris praerogatiuae esse asserunt quam in ipsum. sed si in ipso de spiritu sancto cum diminutione potestatis dictum arbitrantur, audiant praepositionis huius magnificentiam et accipiant, quia etiam secundum ipsorum assertionem de spiritu sancto intellegendum est. in ipso, inquit, uiuimus et mouemur et sumus. et merito in ipso uiuimus et mouemur et sumus, in quo reparati ac regenerati sumus. sed et per ipsum etiam ad spiritum sanctum referendum esse cognoscimus, sicut habes: alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, item ad Hebraeos: qui per spiritum sanctum semet [*]( 15] Rom. 11,36. 21] Act. 17, 28. 25] 1 Cor. 12,8. 27] Hebr. 9,14. ) [*]( a 2 qui P baptizatur P (n man. alt.) nomine] domini add. v 3 pan raclyti P uirtute P 4 dei om. V imponit P agmentum P (u man. alt.), argumentum v 6 tantum P 8 affuisse P, abfuisse v tacuit om. P ergo om. P 9 loquaebantur V 10 quantae potentiae V ; quanta potentia VIP sancti P 13 celebrantur] hoc uerbo desinit V addito man. alt.: des pplura autem] enim v 14 sillabis P 18 ipso v 22 et post uiuimus om. v utroque loco 23 ac] et v rem gerati R 25 agnoscimus v )

144
ipsum obtulit inmaculatum deo, et iterum: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. nam etsi de patre intellegamus, ex ipso et ex spiritu sancto dictum similiter saepius inuenimus, sicut in Iohannis euangelio habemus: quod natum est ex carne, caro est et, quod natum est ex spiritu, spiritus est, et in conclusione capituli: sic est omnis, inquit, qui natus est ex spiritu.

Sic ergo non praeiudicat spiritui sancto, cum suppresso eius nomine patris ac filii opera commemorantur, sicut pater et filius non negantur, quando specialiter spiritus sancti opus aut uirtus asseritur, sicut legimus in actibus apostolorum: uos baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies, sicut et in euangelio de singulari persona sancti spiritus continetur: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum dei. numquid hoc loco pater et filius, quia minime nominantur, tanto ac tam diuino muneri defuisse credentur? non ita est. nam absque dubio cum sancto spiritu, cum quo eis una substantia est, mysteriis benificiisque iunguntur ac, si non commemoratione, unitate tamen pietatis atque operis praesentantur.

V. OBIECTIO, QVOD SERMO ILLE, QVEM LEGIMUS: NISI QVIS KEMATUS FUERIT EX AQVA ET SPIRITU SANCTO, AQVAM PARITER ET SPIRITUM SANCTUM CREATURAM ESSE TESTATUR.

Sed dicis: in tantum creatura est spiritus sanctus, ut aquae elemento, quae hic primo loco atque ordine ponitur, uideatur [*]( 1] Rom. 5, 5. 5] Ioann. 3, 6. 7] Ioann. 3, 8. 12] Act. 1, 5. 15] Ioann. 3, 5. ) [*]( a 1 optulit PR karitas P 2 spiritum] ipsum v 3 est om. P uobis P si et v inteUigimus P 4 saepius om. v 5 habemus] inuenimns B est post natum om. P 7 inquit om. v 8 est om. P 11 negatur PR sanctus P aut] ac P 13 in ante spiritu add. P 14 spiritus sancti v d 16 nonquit P 18 munere PlR 19 cum sancto] dum sancto P n spiritui v 20 beneficiisque P ac si] etsi v 21 praesentatur 22 (n man. alt.) 23 haec et reliquae capitulorum praescriptiones desunt in R )

145
adiunctus secundum euangelicam, quae superius est commemorata, sententiam: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum dei. manifestum est eum, qui haec loquitur, non solum diuinam in spiritu sancto potestatem, sed ipsam baptismi nescire rationem. apostolus autem dicit: si autem mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul etiam uiuemus cum Christo. quomodo autem possumus cum Christo uel mori uel resurgere, si requiras, aduerte. omnes, quicumque sacro fonte submergimur, mortem et sepulturam redemptoris imitamur, sicut idem apostolus dicit: an ignoratis, quia, quicumque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus? consepulti enim sumus cum Christo per baptismum in mortem. sicut enim ille triduana morte sepulcro conditus fuit, ita et nos intra aquae, id est intra cognatae creaturae sinus trina submersione depositi, dum descendimus, sepelimur, dum emergimur, suscitamur. per aquam itaque celebratur imitatio sepulturae, per spiritum sanctum confertur ueritas uitae et spes salutis aeternae. denique remoueatur sancti spiritus inuocatio et uideamus, si quicquam aquae illius sola prodesse possit infusio. creatura itaque est, quae sepeliendi imitatur officium, deus est, qui beneficium tribuit renascendi. quem ergo perspicis reparationis parentem, ipsum esse cognosce et resurrectionis auctorem. de quo uaticinatur et ad patrem propheta sic loquitur: emitte spiritum tuum et creabuntur et renouabis faciem terrae. quid distet inter aquae et spiritus sancti operationem? per aquam deduci uidemur in tumulum, per spiritum sanctum praeparari probamur ad regnum. [*]( 6] Rom. 6, 8. 11] Rom. 6, 3. 25] Psalm. 103, 30. ) [*]( 1 commemorata est r 4 eum] enim v 8 possimus v uel ante mori om. v 9 summergimur PR 10 immitamur P 11 ait v ignoras v quia in marg. add. B, om. P 13 Christo] illo v ^14 ille 1 ftnim R, sepulchro R, sepulcrho P 15 inter v altero loco 16 sunus P summersione P 17 emergimus v 20 spiritus sancti v 22 omitatur a P, praestat v 24 agnosce v autorem P (c matI. alt.) 25 tuum om. v 26 distat v 29 probamur] uidemur P ) [*]( XXL FaUlt. ) [*]( 10 )
146

VI. UBI QVAERITUR, UTRUM SPIRITUS SANCTI APPELLATIO COGNOMEN PUTETUR AN NOMEN.

Sed inter haec requirendum credis, utrum appellatio spiritus sancti, quem et deum necesse est nuncupari, nomen an fortasse cognomen sit. sed recognosce, quia id, quod apud homines nomini solemus adiungere, dei non condecet maiestati, in cuius nomine quicquid est nequaquam adiecticium, sed sine dubio naturaliter sempiternum est. etiam doctrina grammatica alia nomina communia, id est appellatiua uocat, alia specialia, id est propria nuncupat. uideamus, si in nostris hoc loco aliquid simile inuenire possimus. da in deo nomen speciale uel proprium, id est pater et filius et spiritus sanctus. in tantum haec propria sunt, ut nec de filio pater dici possit nec de patre facile legatur spiritus sanctus. item da proprium: ingenitus, genitus, ex utroque procedens. rursum da nomen generale atque commune: maiestas, inmensitas, plenitudo, unus, solus deus. sed cum audis unus, non hic numerus inchoatur, sed perfectio infinita colligitur. quid est unus, nisi nomen incommunicabile, quod nec posteriorem recipit nec priorem? quid est unus, nisi simplex, inconposita et indiuisa substantia? quid unus, nisi incommutabilis et aequalis ac semper idem, qui numquam a se possit esse diuersus? ac sic communis appellatio unitatem loquitur, propria trinitatem. cum ergo dixeris pater, filius, spiritus sanctus, singulorum personas specialiter explicasti, cum dixeris unus deus, communem trinitatis substantiam, communem gloriam demonstrasti. hic ergo sibi imperitia noctem erroris obtexit, dum suppresso uocabulo maiestatis spiritum sanctum in eo tantum aestimat nomine, [*]( 2 apellatio P 3 an nomen] aum P 5 et om. v 6 cognosce P 7 eius v 8 adiectiuujm-c 9 in amte doctrina add. v doctrinam P 10 apellatiua P 12 spaciale P 15 legitur P 16 genitus om. v 19 collift* ur P 20 incomunicabile P 21 indiuisita P 22 quid] est add. P incomutatabilis P, incommunicabilis v inaequalis P 24 apellatio P loquitur propria trinitatem om. v 25 et ante spiritus add. t- 26 pariter pro specialiter v 28 impericia P 29 estimat R )

147
quod ei, ut diximus, proprium est magis quam quod ei cum patre filioque commune est.

VII. QVOD SPIRITUS SANCTUS PROPHETAS SPECIALITBR IMPLERE ET DEUS PARITER CREDI ET UOCARI EUIDENTIBUS TESTIMONIIS APPROBATUR.

Cum per Moysen ac Dauid et Esaiam uel alios prophetas specialiter spiritus sanctus locutus esse referatur, deum locutum 001 diuina profitetur, sicut in Pentateuchi uolumine frequentatur: locutus est, inquit, dominus ad Moysen dicens. sollicitius requiramus, si specialiter spiritus sanctus in prophetis loquatur. habemus, ut praefati sumus, in actibus apostolorum Paulo arguente Iudaeos: bene, inquit, spiritus sanctus per Esaiam locutus est ad patres nostros: auditu audietis et non intellegetis, in eadem lectione: uiri fratres, oportet impleri scripturam, quam praedixit spiritus sanctus per os Dauid. et in epistola Petri legimus: non enim uoluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto locuti sunt sancti dei homines. agnoscamus propheticam gratiam euidenter ad potentiam sancti spiritus pertinere. et de psalmo Dauid ita ad Hebraeos legimus: quapropter sicut dicit spiritus sanctus: hodie si uocem eius audieritis et cetera. et hic apertissime per Dauid spiritum sanctum locutum esse testatur.

Uideamus autem; utrum deus sit iste, per quem omnis prophetia inspirata memoratur. Lucas dominum deum asserit, qui locutus est per prophetas, ita dicens: benedictus dominus deus Israel, quia uisitauit et fecit redemptionem [*]( 12] Act. 28, 25. 14] Act. 1, 16. 16] 2 Petr. 1,21. 21] Hpbr. 3, 7; Psalm. 94, 8. 26] Luc. 1, 68. ) [*]( 5 approbatur om. P 6 isaiam PR 8 uox om. P profitentur v post profitetur addit eloquia v pentateuci PR, Pentateuchon r 9 loquutus R est om. P inquid R sollicitiij P (erat s in rasu-ra) 12 inquid R 13 isaiam PR 14 intelligitis P et ante in add. v 17 proda h phetia R 18 loquuti R 19 propheticam R 20 in R ebraeos P eiui 22 meam P (suprascr. man. alt.) et cetera om. v 24 prophetia R 26 loquutus R ) [*]( 10* )

148
plebis suae, et adierit: sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetarum eius. absolute spiritum sanctum, qui prophetas inspirauerat, dominum et deum Israel esse euangelico celebratur oraculo. et in subsequentibus Simeon spiritu sancto plenus: responsum, inquit, accepit a spiritu sancto non uisurum se mortem, nisi prius uideret Christum domini. quo uiso et in amplexum manibus assumpto benedixit deum, id est, a quo responsum accepisse uidebatur, benedixit deum et dixit: nunc dimittis, domine, seruum tuum in pace. ecce absolute dominum et deum uocat spiritum sanctum, cuius uerbo atque responso, quod Christum uisurus esset, acceperat. uides specialiter de spiritu sancto intellegendum esse, cum dicitur in prophetis: deus deorum dominus locutus est, et: audiam, quid loquatur in me dominus deus. hic nomen istud, id est dominus deus ad spiritus sancti, qui locutus est in Dauid, uoueris referendum esse personam aut certe in uno deo trium uoluntatem, trium potentiam, trium agnosce substantiam, quia, cum dixeris pater, unius persona intellegitur, cum dixeris deus, tota trinitas designatur.

Accipimus et in actibus apostolorum, quod indubitanter deus sit, qui passiones Christi praenuntiauerat per prophetas. ita enim dicit: deus autem, qui praenuntiauit per os omnium prophetarum pati Christum suum, impleuit sic Christum suum, id est charismate suae unctionis infusum, et iterum: quae locutus est deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum. quod dicit: quae locutus est deus [*]( 1] Luc. 1, 70. 5J Luc. 2, 26. 8] Luc. 2, 28. 14] Psalm. 49, 1. Psalm. 84, 9. 23] Act. 3, 18. 26] Luc. 1, 70. ) [*]( 5 symeon PR 8 deum benedixit r 10 tuum] secundum uerbum tuum add. P ecce] et v et om. v 14 et. audiam] exaudiam v iuen 15 non P suprascr. man. alt. domini cuius uerbo—id est bis r, sed ot audiam altero loco 17 ferendum P (re man. alt.) crete P 19 unus P, una v intelligitur P 22 praenuntiauit v prophętas R ita enim] cum v > 23 pronuntiauit r 24 prophetarum R impleui P 25 earixmate PR 26 que R, qui P 27 a saeeulo proplietarum-per os s. s. om. v )

149
per os sanctorum\' suorum, ideo sanctorum suorum, quia sanctificatio proprie ad spiritum sanctum pertinet. legimus in Esaia: nonne caelum et terram ego impleo, dicit dominus? quis est iste dominus, qui per Esaiam caelum et terram implere se dicit, nisi spiritus sanctus, qui ipsum Esaiam uirtute prophetica et spiritu ueritatis infudit? sicut ergo per propheticam dispensationem, ita etiam secundae gratiam natiuitatis spiritui sancto uel maxime uoluntas trinitatis assignat, sicut dicit in Iohanne: quod natum est ex carne, caro est et, quod natum est ex spiritu, spiritus est. et alio loco potestas renouandi hominis penes spiritum sanctum esse perscribitur: nos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies, et, sicut superius dictum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, et ad Titum: saluos, inquit, nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti. uideamus, quis est iste, cuius filii per gratiam adoptionis efficimur: dedit eis, inquit, potestatem filios dei fieri, et iterum: qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis, sed ex deo nati sunt.

Uides apertissime, quod iste spiritus sanctus, in quo renascimur, deus est, cuius paternitate donamur. ipse hoc alio loco luce clarius assignat: ero, inquit, eis in patrem et ipsi erunt mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens, merito omnipotens, qui peccati chirographum delet, qui uincula conscientiarum relaxat et hominem in se credentem corruptae naturae foeditate dispoliat et indumento innocentiae, decore iustitiae, stola inmortalitatis exornat et filios suos in angelicum statum pia paternitate transcribit. nemo spiritum [*]( 3] Ierem. 23,24. 9] Ioaim. 3, G. 12] Act. 1,5. 13] Ioann. 3,5. 15] Tit. 3, 5. 17] Ioann. 1, 12. 18] Ioann. 1, 13. 23] 2 Cor. 6, 18. i ) [*]( 2 esaia R, isaia P, Ieremia 0; scriptorem ipsum memoria fefellisse ui- i dctur 3 ego om. R 4 esaiam R, isaiam P, leremiam v et om. P 5 qui] p add. P, et add. v esaiam R, isaiam P, Ieremiam w 6 pro- phptica R si •» prophpticam R 10 in ante alio add. P 15 tytum R fecit R lauachrum PR 18 inquid R 24 michi R 25 eirographum PR 29 conscribit P )

150
sanctum creaturis aestimet sociandum. extra seruitutis est conditionem, qui aeternam potest tribuere libertatem. non enim, inquit apostolus, accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis . filiorum et ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei. indubitanter deus est, qui per abremissa peccatorum dei filios facit.

Uniuersam creaturam etiam angelorum atque archangelorum peccato constat fuisse obnoxiam, quorum tamen in deum oboedientiam, sollicitudinem, caritatem transgressorum ruina fundauit. humilitatis, subiectionis, stabilitatis facta est confirmatio, fragilitatis agnitio. spiritus sanctus, nisi prae omnibus liber esset, de seruis liberos facere non posset. nam si creatura esset, quamlibet in eum deo conferente gratiam sanctitatis remansisset tamen conscientia debitoris. et ideo dicit: nemo potest donare peccata nisi solus deus. quicumque ille est, eligat utrum uelit: aut spiritum sanctum peccata donantem confiteatur per omnia deum ant, si per eum donari posse non credit ueniam peccatorum, euacuauit in se regenerationis beneficium et baptismi sacramentum. dei ergo solius est absoluere innexa, redintegrare corrupta, expiare maculata. et ideo ad eum conscii nostrae infirmitatis et suae maiestatis cum gemitu proclamamus: tibi soli peccaui, id est, qui solus non teneris lege peccati, qui solus ab ea non actualiter, sed naturaliter alienus es et ideo solus absoluere debitores potes, qui a debitis solus inmunis es, qui quod habes non aliunde mutuatus es, sed de tuo plenus es. non enim prior quisquam dedit tibi nec aliunde deriuatis uirtutibus irrigaris nec ex alio aliquo in te facta transfusio est, sed ipse fons es [*]( 2] Rom. 8,15. 15] Marc. 2, 7; Luc. 5, 21. 23] Psalm. 50, 6. ) [*]( 1 estimet PR, existimet v 3 inquid R 7 remissionem v filios dei v 9 obnoxium P obedientiam R 11 humilitas v 12 scs pi, sci P2, sancti R 14 in eum deo scripsi, in eo PR gratiam v, gre PR n 21 inexa. P 22 conscii R (alterum i in ramra), conscio P 23 id est] domine P 26 es; R (erat t in rasura) qui quod] quicquid R 28 deriuatis P, diriuatis R 29 esll R, e P )

151
fluminis tui et gloria tua. tua natura est, quae, sicut initium nescit., (ita) nihil a priore suscepit.

VIII. UBI TEMPLUM DEI TEMPLUM ESSE SANCTI SPIRITUS DEMONSTRATUR.

Habitatorem cordis humani sacra eloquia proprie spiritum sanctum esse definiunt: dabit, inquit, uobis pater alium. paracletum, ut maneat uobiscum in aeternum, et ad Corinthios: uiuificabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem spiritum eius in uobis, et ideo de spiritu sancto conscriptum recte intellegimus: regnum dei intra uos est. dei utique sunt regnum, qui ei se praeparare. merentur in templum dei utique, non creaturae. audi per apostolum habitatoris nostri uocem: uos estis, inquit, templum dei uiui et spiritus dei habitat in uobis, et alio loco: sicut deus dicit: inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum deus. ecce ipse, qui templum humani cordis inhabitat, deum se esse pronuntiat. Ananias inter eos, qui honorantes deum de suis iustis laboribus uendebant substantias suas et ponebant ante pedes apostolorum, deo uotum promisisse cognoscitur et spiritui sancto mentitus arguitur, sicut Petrus apostolus ait: Anania, cur temptauit Satanas cor tuum mentiri te spiritui sancto? et subsecutus adiecit: non es hominibus mentitus, sed deo. quid est hoc? in creatorem peccat et ita scriptura peccatum eius attenuat, ut eum iuxta impietatis sensum creaturae reum [*]( 6] loann. 14,16. 8] Rom. 8,11. 10] Luc. 17,21. 13] 1 Cor. 3,16. 15] 2 Cor. 6,16. 21] Act. 5, 3. 23] Act. 5, 4. ) [*]( 1 quae om. v inicium PR, nuntium v 2 ita addidi, om. libri, sic add. v nichil R 6 sanctum om. v diffiniunt P 7 paraclitum R, paraclytum P 8 Romanos v, cf. notam ad pag. 149, 2 10 intelligimus P 11 regnum sunt v se pparare R, sernpparare P, parere v 14 dei uiui scripsi, dluini R, dei P 15 in ante alio add. v dicit in deus P ambulabo R (in man. alt.) 20 promississe li agnoscitur v i et om. v spiritu P 22 sJJu P (i man. alt.) 23 mentitus es v )

152
esse statuat et minori debitorem de contumelia maioris addicat. non ita est. manifeste diuina praeditus est potentia, ad quem sacrilegii refertur offensa, de quo alio loco dicit: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non habebit remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro. cum ergo transgressione temptauerit deum, fefellisse dicitur spiritum sanctum. quapropter spiritus sancti et dei unam causam, unam gloriam, unam cognosce reuerentiam. et ideo euidentissime de spiritu sancto sequenti sermone conclusit: non es, inquit, mentitus hominibus, sed deo.

Loquente Petro ad Cornelium obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui uenerant cum Petro, quia et in nationes gratia spiritus sancti diffusa est. uides spiritum sanctum non de alieno, sed de proprio gratiam contulisse. si requiras, quis sit iste, qui gratiam dedit, consequenter edocuit dicens: si ergo eandem gratiam dedit illis deus. hunc gratiae largitorem superius spiritum sanctum, hic deum specialiter declarauit. illic proprio, hic communi nomine probatur iterata confessio. cum autem dicit: et in nationes gratia spiritus sancti effusa est, ipse naturae deus est, qui auctor est gratiae. soli deo competit de suo charismatum dona largiri, ut et de eo apostolus dixisse uideatur: abundantius illis omnibus laboraui. non ego autem, sed gratia dei mecum. merito deus pronuntiatur, qui dispensator est gratiae et salutis humanae. et addit Petrus: quis ego eram, qui possem prohibere deum? illum utique deum, qui se in nationes uel in Cornelium impetu gratiae inundantis effudit. [*]( 4] Marc. 3,29. 11] Act. 10,45. 16] Act. 11, 17. 22] 1 Cor. 15,10. 25] Act. 11,17. ) [*]( d 1 constituat v moinori P abdicat R 2 manifesta P, manifesto v praeditus est diuina v 3 offenssa P . loco add. R2 7 sanctus v 9 concludit v 12 quia suprascr. R2, om. P 13 effusa v 14 gratiam om. v 15 dedit-gratiam om. P 20 gratia ante dicit habet v 21 carismatum PR 22 habundantius R 25 addidit v 27 se] est P in post uel om. v impetum v )

153

VIIII. UBI CONTRA NOUATIANOS DEUS GENTIBUS PAENITENTIAM AD UITAM DEDIT, QVI UTIQVE DEUS SPIRITUS SANCTUS ESSE PBR IPSUM OR- DINEM LECTIONIS OSTENDITUR.

Aduerte, quomodo in persona sancti spiritus, qui subito Cornelium et socios eius impleuit, dei nomen multiplici attestatione concelebratur: his auditis, inquit, tacuerunt et glorificauerunt deum dicentes: ergo et gentibus deus paenitentiam ad uitam dedit. quo loco contra Nouatianos aduertendum est, quod paenitentiam dare dicitur, quam utique non aliter nisi seruorum suorum administratione largitur. dum ergo dicit: quis ego eram, qui possem prohibere deum, et iterum: ergo deus gentibus paenitentiam ad uitam dedit, quae in tam manifestis rebus expectanda est interpretatio, cui uel ignaro non satisfaciat uel incredulo in sancti spiritus aduentu totiens diuini nominis repetita confessio?

X. UBI AD CORINTHIOS PRIMA SPIRITUS SANCTUS ESSE UIRTUTUM DI- STRIBUTIONIBUS DEUS DECLARATUR,

Accipe ad Corinthios, quod solum possit pro asserenda spiritus sancti diuinitate sufficere. dicit per epistolam ad Hebraeos: contestante deo signis et portentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti distributionibus secundum suam uoluntatem. interrogemus ipsum apostolum, utrum unus ex creaturis sit iste charismatum distributor. habemus ad Corinthios prima: notum uobis facio, quod nemo in spiritu [*]( 7J Act. 11, 18. 12J Act. 11,17. 23] Hebr. 2, 4. 27] 1 Cor. 12, 3. ) [*]( 3 ordinem ipsum v 6 sotios P 9 peniteutiam R 14 tam om. v 15 expectanda] manifestanda v 16 tocies R 19 distributionibus deus] distributioni P 21 et ante ad add. P 22 apJm P hebreos PR n 23 contestate P 26 carismatum PR )

154
dei loquens dicit anathema Iesu. et nemo potest dicere dominus Iesus nisi in spiritu sancto. aduerte, quomodo hic spiritum dei spiritum sanctum esse absolutissime designauit. de spiritu sancto, quem superiori sententia spiritum dei loqui proposuit, perspice, quae sequuntur, quam manifeste illum deum et dominum esse testantur: diuisiones, inquit, gratiarum sunt, idem autem spiritus, et diuisiones ministrationum sunt, idem autem dominus, et diuisiones operationum sunt, idem autem deus. tamquam si beatus apostolus de spiritus sancti diuinitate fuisset consultus, euidenter, de quo dixerat: idem spiritus, de eo addit: idem deus, qui operatur omnia in omnibus. operari omnia non posset, si esset unus ex omnibus. hic spiritum sanctum tam in suo nomine quam in domino et deo aut certe euidenter expressum aut certe trinitati agnosce sociatum. sed hic in donorum diuisionibus magis sermo diuinus spiritum sanctum intellegitur designasse, quia superius accipimus distributionum gratiam spiritui sancto speciali dispensatione competere. quod uero dixit: idem dominus, idem autem deus, in sequenti capitulo ad spiritum sanctum ostendit esse referendum dicens: alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alteri gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis prout uult. nulli subditus, sed caelestis est dominus, qui dona caelestia propria uoluntate et de potentiae suae iure largitur. [*]( 6] 1 Cor. 12, 4. 12] 1 Cor. 12, 6. 21] 1 Cor. 12, 8. ) [*]( 2 quodomodo P 4 de om. v et add. ante superiori 5 perspicue v QfD quae om. v 8 ministrationes R (um man. alt.) sunt om. P 9 sunt ■n om. P dus R 10 spiritu R, spu P (s man. tert.) 12 operi P (ra man. alt.) 14 alterum in om. v 17 intelligetur R 19 insequenti R 22 secundum] in v 28 subditur v )
155

XI. ADUERTENDUM, QVOD SICUT UNUM DEUM ITA UNUM DICIT SPIRITUM SANCTUM, QVOD DE PLEBEIA CREATURA UEL, QVOD DIUIDAT SINGULIS PROUT UULT, DICI NULLO MODO POSSIT.

Uides, quod sicut unus pater et unus filius ita et unus est spiritus sanctus, sicut consequenter assignat: etenim in uno spiritu potati sumus. hic, si de plebe uel multitudine creaturae esset, unus dici omnino non posset. et cum hic habeas: alteri, inquit, datur fides in eodem spiritu, quis hanc fidem tribuat, idem ad Corinthios apostolus declarauit dicens: et unicuique sicut deus diuisit mensuram fidei. uides, quod indubitanter hunc fidei diuisorem deum esse pronuntiat. licet in tam multiplici tantorum munerum largitate ipsa per se magnificentia operis potentiam loquatur auctoris, tamen de eo ita conclusit: haec autem omnia operatur unus atque idem-spiritus diuidens singulis prout uult, sicut et alio loco: spiritus ubi uult spirat, et iterum: et spiritus sancti distributionibus secundum suam uoluntatem. non hic ergo est subiectae ministerium seruitutis, sed liberae arbitrium potestatis atque in caelestium bonorum distributionibus summae largitatis est inexhausta pietas. quod dicit: et spiritus sancti distributionibus, iste distributor, id est diuisor utrum deus sit, ad Corinthios docuit dicens: et diuisiones operationum sunt, idem autem deus. legimus in actibus apostolorum: attendite, inquit, uobis et uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam dei. hunc, qui posuit episcopos in ecclesia, ad Corinthios uas electionis deum esse declarat ita dicens: quosdam [*]( 6] 1 Cor. 12,13. 9] 1 Cor. 12, 9. 11] Rom. 12, 3. 15] 1 Cor. 12,11. 17] Ioann. 3,8. Hebr. 2, 4. 23] 1 Cor. 12, 6. 25] Act. 20, 28. 28] 1 Cor. 12, 28. ) [*]( U 5 est om. v 6 assingnat P 7 simus P (u man. alt.) de ante multitndine denuo add. R 8 omnino dici v 13 numeroru P 17 et iterum om. R 19 subiecte P miniateriorum v libere R 21 largitas P exhausta v pietatis P quomodo v 22 distributionibus scripsi, distributiouis PR iste] est R, iste est 0 23 operatio R 26 quos P 27 ecclesiam R )

156
quidem posuit deus in ecclesia. qui deus nisi spiritus sanctus, cuius personae ostendit officium distributio gratiarum, sicut continenti sermone subsequitur: posuit, inquit, deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde uirtutes, exin gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. quosdam, inquit, deus posuit in ecclesia. quod hic deum de spiritu sancto dixerit, ipsa, quae ad spiritum sanctum pertinet, dispensatio sanctificationum uirtutumque manifestat. ipse enim prophetarum ora locupletat, curationum remedia dispensat, charismatum ornamenta multiplicat, quo in apostolos influente deum illum uniuersitatis esse signorum miracula et linguarum diuersa genera cecinerunt.

XII. UBI EOS, QUI SPIRITUS SANCTI TEMPLUM EFFECTI SUNT, ITA DICIT PROFICERE DEBERE, UT DEUM PORTARE IN CORPORE MEREANTUR.

Ait itaque apostolus ad Corinthios: nescitis, quia corpora uestra templum est spiritus sancti. templum spiritus sancti templum esse dei praecedentia eiusdem epistolae euidenter insinuant, cum dicunt: an nescitis, quia templum dei estis et spiritus sanctus habitat in uobis? et spiritus sanctus, inquit, habitat in uobis. quis illos dubitet eius dei esse templum, cuius esse probantur habitaculum ? et cum dixisset: nescitis, quia corpora uestra templum est spiritus sancti, ita capitulum luculenta ueritate conclusit: glorificate, inquit, et portate deum in corpore uestro. ergo qui spiritui sancto studiose puritatis templum praeparat in corde, per castitatem et mortificationem carnis [*]( 17] 1 Cor. 6,19. 20] 1 Cor. 3, 16. 26] 1 Cor. 6, 20. ) [*]( 1 ecclesiam v qui ds PH, quid sunt v 4 ecclesiam v 5 exinde v sa S 7 ecclesiain v 9 dispentio P 10 dipensat P (s man. nlt.) caris- Maturo PM 11 apostolis jn 13 diuesa P 18 sunt v sancti om. r 20 dicit P, dicitur n 22 sanctus om. P dei post inquit. add. P 25 e P, sunt H 26 gloficate P (ri man. alt.) inquid H )

157
deum portat in corpore, eum necesse est corporaliter portare, a quo spiritaliter possidemur. quapropter quem templo perspicis dignum, diuinis honoribus noueris adorandum, celebrandum uotis, sacrificiis excolendum. ad uniuersalem ergo loquitur magister gentium ecclesiam: nescitis, quia templum dei estis et spiritus sanctus habitat in uobis. nulli hoc creaturae possibile est, sed diuinae maiestatis insigne est, ut singillatim per unumquemque populos impleat et tamen in plenitudinis suae inmensitate permaneat. diuinae, inquam, singulare propriumque naturae est locis omnibus praesto esse, in omnia intrare, omnia continere. dei, inquam, peculiare est filios perditionis naturae debitis exuere, purgatis conscientiis innouare, dei filios facere et in caelestis regni gloria sublimare. [*]( 3 hominibus P 7 possibilo ereaturae v 9 inquit v 11 et ante alterum omnia add. r inquit r 13 caolesti P sublimare] EXPLICIT LIBER SECVNDVS add. R )