De Gratia Libri Duo
Faustus of Riez
Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed dicis: quid mihi ad libertatem arbitrii iungis imaginem dei, cum ille eximius conditor futurus secuturis saeculis et [*]( 15] Hebr. 11, 4. ) [*]( 1 apetitus P 2 discretione P 3 superiore v 4 beneficium P i 10 cui suprascr. P1 18 absumendas v 14 sciscet P 20 deuotione P deus scripsi, dei P 22 coaliscentis P 23 adquae P 24 itaquae P 25 conmittere P 29 secuturus P )
Huc accedit, quod multum res illa humiliaret in homine primae innocentiae decus, si inmaculatus ad exemplar illius fingeretur, qui peccaturi erat maculas curaturus, ut, cum transgressio nondum existeret, iam tamen transgressionis culpam futuri intercessoris forma praeferret. consequens itaque non erat consummatum atque perfectum ad imaginem illius fieri, per quem necesse erat perditum reparari, ne sub nomine uenturi medici in ipso tempore felicis exordii subplantandi uideretur ruina praedici. id ergo rationi magis congruit, ut in homine, cui in ipsa similitudine a deo gratiae res traditur, non naturae, imago hoc potius nuncupetur, quod a priore et superiore suscipitur, et de ueritate similitudo fuisse conlata plenius iudicetur, quam tamen cum filio naturali pater iure communicat. deinde et illud sollicitius aduertendum est, quod dominus noster Iesus Christus in primo tempore de suo meliora contulit, in secundo autem de nostro deteriora suscepit. et propterea quando ex nihilo nos parauit, imaginem suam factor adposuit, quando uero nos perditos reparauit, formam serui restitutor adsumpsit, sicut ait apostolus: formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo. [*]( 31] Phil. 2, 7.. ) [*]( I 2 adsumturus P plerisquae P 4 poesint P 13 illi P 16 exsteret P 17 itaquae P 18 adquae P fleri om. v 20 medici in scripgt, medi- eini P, medici v 25 iurae P )
Quod si ad illam exterioris hominis speciem formati sumus, in cuius membris uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus est, quid erit honoris aut gratiae, si de illa participemus imagine, quam nobis ex parte maxima communem scimus esse cum pecude. grauis ergo eorum error est, qui arbitrantur primum hominem iuxta illum, qui erat sumendus ex Maria, ab incorporea trinitate conpositum. neque enim pater uel spiritus sanctus ueste carnis et habitu erat hominis induendus, ut ad eius quasi ad imaginis suae speciem ac facturam primi hominis lineamenta disponeret ac membra plasmaret, ut posset dicere: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, quam sumpturi sumus ex hac uirgine. ideoque ex deitatis similitudine deriuatur, quidquid homini trinitas in commune largitur. nec sic quidem primus homo secundi Adae suscepisse imaginem dici posset, etiam si filius dei solus hominem condidisset. cum uero unita trinitas dicat: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, plurali singulare et singulari plurale permiscens, et iterum: et fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, ad imaginem dei fecit illum, totiens legis hominem ad imaginem dei conditum et qua auctoritate contra diuina eloquia praesumis asserere iuxta serui formam fuisse conpositum? cum ergo imago haec a patre et filio et sancto spiritu conferatur, suae absque dubio trium personarum una diuinitas primo homini suae imaginis tribuit dignitatem.
Quae cum ita sint, inesse homini licet adtenuatam uoluntatis propriae libertatem minime dubitabis, si primam gratiam, qua a deo est honoratus, inspexeris. imago ergo dei homo dicitur, quia ei indulgenter ac dignanter inseruit ueritas iustitiam, ratio sapientiam, perennitas aeternitatem. de imagine [*]( 16] Gen. 1, 26. 18] Gen. 1, 27. ) [*]( 7 nequae P 9 ad om. v 10 liniamenta P posset scripsi, possit P 12 hac correxi, hoc P, om. v ideoquae P 13 diriuatur P 15 possit P 19 imaginem et om. v 21 qui P 22 assellrere P 23 spiritu sancto v 110 24 suae om. v absquae P 27 minimae P 28 quia P horatus P homo om. v )
Errant ergo, qui iustitiam reliquasque uirtutes animae putant esse substantiam, sine quibus utcumque potest uitali in natura sua uigore subsistere, sine quibus et diabolus in natura sua manere dinoscitur. manifeste enim inueniuntur adposita, dum culpis interuenientibus exuuntur. solum uero arbitrium et inmortalitas, quae etiam malis insita est, non aufertur, licet dignitas et beatitudo inmortalitatis possit auferri. quantum ergo ad libertatem arbitrii et inmortalitatem pertinet, imaginem dei licet a se et in se decoloratam etiam mali habere possunt, similitudinem nisi boni habere non possunt. quae cum ita sint, cum homines ita fuerint imagine et similitudine (dei praediti, ut multi etiam filii) dei meruerint nuncupari, uel paucis adhuc [*]( 2 ds P, dei v 3 adquae P quisquae P 5 utiquae P 7 utiquae P 8 adquae P 16 natura in deo P 19 sepius P 20 erant P reliquasquae P 21 ntcumquae P 22 diabulus P 24 inuenientibus v 28 a se] esse v 30 cur v ita fuerint om. v dei ... filii addidi Ma- xentii loco quodam usus, cf. quae exposui in libro \' Studiera iiber die Schriften des Faustus\' p. 19, dei decorati angeli seu filii v, om. P )
Sed (dei) quoque in locum Abel morum ac meritorum similitudine substitutus unde profana fratris instituta respuere, unde meliora potuisset eligere, nisi eum in uiam rectam intellectus et ratio direxisset, qua duce sanctas traditiones et praedicabiles disciplinas uelut hereditarium munus transmisit ad posteros, ut angelorum uel filiorum dei nomine per multas censerentur aetates? quis dubitet innumeras eius familias deo placitas, libertate arbitrii praeditas et ex gentibus fuisse saluatas, de quibus pauci admodum, sed clari atque perfecti ad inluminationem saeculi sacris produntur eloquiis? unde Enoch cum deo ambulare uel deo placere potuisset, nisi eum lex uisceribus infusa secreto magisterio inluminasset in tantum, ut nihil terrenum sapiens mirabiliter a terra deo adsumente raperetur? qui dum fidei merito in prima saeculi illius aetate ceteros antecellit, fidem ipsam cum lege naturae sibi traditam fuisse perdocuit, sicut legimus: fide Enoch translatus est, ut non uideret mortem. ante translationem enim testimonium habuit placuisse deo. sine fide autem inpossibile est placere deo. credere autem oportet accedentem ad deum, quia est et inquirentibus se fit remunerator. nisi uoluntaria deuotione et intentione quaereretur, remunerationem homini non deferret, nisi ei aliquid proprium, unde posset placere, tribuisset. dum autem dicit: ante translationem enim testimonium habuit placuisse deo, dubium non est, quod prius uita examinetur et sic electio [*]( 20] Hebr. 11, 5. ) [*]( 5 dei addidi, om. P, hoc v quoquae P loco v 6 respuere scnpsi, respueret P 7 unde scripsi, inde P elegere P in om. P 13 adq: P 14 Enoch scripsi, in hoc P, enim Enoch v 19 traditum P1 20 perdocet v enoc P 22 inpossibili P 24 fit addidi, om. P, sit v 25 uoluntariam deuotionem v intentionem v quaereret v 26 deferretj et add. v 27 proprium] prius v posset scripsi, possit P 29 uitae P )
Qualem quantamque homo a deo legem prima conditione susceperit, perfecta etiam Noe iustitia declarauit, quia generalia fidei dona speciali in se studio uirtutum sectator excoluit. cuius tempore cum corrupisset omnis caro uiam suam super terram, damnatio secuta non esset, nisi praeuaricatio ex arbitrio hominis praecessisset. sicut ergo culpa poenam meretur, ita culpam poena testatur, quae pro aequitate moderatoris infertur. dum autem dicit sermo diuinus: omnis caro corruperat uiam suam, iniquitates illius temporis non inpositae definitioni, sed uoluntariae inputat prauitati. legem itaque litterae absque dubio caelestis dispensatio non dedisset, nisi legem naturae interpellasset usque ad iram diluuii perducta transgressio. ideoque haec lex Moysi, quae prima creditur, iam secunda est.
Opus itaque naturalis legis in cordibus hominum fuisse conscriptum etiam beatissimus pontifex Augustinus doctissimo sermone prosequitur ita dicens: utrumque simul currit in isto alueo atque torrente generis humani, malum, quod a parente trahitur, et bonum, quod a creante tribuitur. item nullius quippe uitium ita contra naturam est, ut naturae deleat etiam extrema uestigia. nam hinc est, quod etiam impii cogitant aeterna ac praedicanda etiam in praesenti saeculo iura constituunt et multa recte reprehendunt recteque laudant in hominum moribus. quibus ea tandem regulis iudicant nisi naturalibus, in quibus uident, quem ad modum quisque uiuere debeat, • etiam si nec ipsi eodem modo uiuant? quod et apostolus ad [*]( 12] Gen. 6,12. ) [*]( 1 praedistinationis P 2 accidens P 3 ergo om. v sit v magno] non add. v 4 quia v unde] non add. v 5 quantaquae P 6 susciperit P 7 se suprascr. P1 11 culpa poenam v 14 itaquae P 15 absquae P 17 ideoquae P 19 itaquae P 20 agustinus P 21 utrum quae P 22 adquae P 25 est] et v 27 repraehendunt P rectequae P 29 quemammodum P quisquae P 30 et supraRcr. P1 ) [*]( XXI. Faust. ) [*]( 6 )
Famosi autem exundatio uasta diluuii quid aliud nisi arbitrium humani generis per reatum damnati orbis asseruit? ac sic Noe perfecta iustitia spontaneos saeculi illius et ostendit et condemnauit errores, sicut legimus: fide Noe responso accepto de his, quae adhuc non uidebantur, metuens aptauit arcam in salutem domus suae. per quam damnauit mundum et iustitiae, quae per fidem est, heres est institutus. quare condemnauit mundum? quia sequi [*]( 1] Rom 1, 18. 29] Hebr. 11, 7. ) [*]( tn ex 2 iustitiam P 7 quoquae P 21 trinsecus P 24 quo v 27 asserruit P 32 heris P )
Sed dicis naturalia bona commemoranda non esse; quia ante aduentum Christi nequaquam gentes ad salutem pertinuisse manifestum est. qui naturam in bonis suis negat debere praedicari, nescit profecto ipsum naturae auctorem esse, qui gratiae est. hoc qui inprudentissime negat, negat naturae bonum extra dei opificium et aut numen quod esse arbitratur aut fatum. cum uero ipse sit conditor, qui reparator, unus idemque in utriusque operis laude benedicitur, unus idemque in utriusque operis praeconio celebratur. iure itaque utriusque rei munus assero, quia me illi scio debere, quod natus sum, cui debeo, quod renatus sum. et propterea non ideo negabo conditoris dona, quia perdidi, sed priora ideo sequentibus non exaequabo, quia multipliciter in melius reparata suscepi. extollam beneficia creantis, sed in inmensum praeferam redimentis.
Ne in hoc quidem uidebor incautus, si profitear, quod aliquotiens in dispositionibus nostris non quidem in uitae nostrae [*]( 1 neglexerit v oboedientis P 2 qui om. v obsequium] et add. v 7 quemammodum P 8 cogente te P 9 iuditiu P 13 uicuisso P 11 16 praedicari debere v 19 nomen P 21 idemquae et utriiiflquae utroque loco P laude — 22 operis om. v 22 itaquae utriusquae P 23 scio illi v 29 ne in] nec v aliquoties P ) [*]( 6* )
Abraham quoque ex media gentilitate progrediens non solum cum omni familia sua ad salutem uocatur, sed etiam pater multarum gentium testimonio ipsius ueritatis efficitur. de dei bonitate est, quod uocatur, de propria uoluntate, quod promptus obsequitur. Iob quoque sine animi libertate incumbenti in se hosti non potuisset obsistere, sed iungit magnanimitatem cordis cum auxilio protectoris. ac sic iustitia remunerantis deuotionem pugnantis ostendit. in spiritali bello ita ad hominis laborem uidetur pertinere conflictus, sicut ad deum refertur euentus. amicos quoque Iob ex gentibus uenisse nondum promulgatae legis tempus ostendit et, dum pro eis idem Iob praecipiente domino supplicasse et exauditus esse memoratur, his quoque adhuc in gentilitate uiuentibus salus indubitata confertur. Rahab quoque in tantum nationis gentiliciae fuit, ut ex gentibus congregandae typum praeferret. ecclesiae. haec etiam in salutem cum omni domo [*]( 4] Marc. 10, 51. 5] Ioann. 5, 6. 16] Gen. 17, 4. ) [*]( i 1 gratia P 5 fieri sanus r 9 eornilio P 14 consummat.iones P 15 quoquae P 17 gentium P bis 19 promtus P quoquae P 20 magnitatem v 24 quoquae P 25 tempus om. r 26 eis idem] eisiloni v 27 quoquae P 28 quoquae P )
Legimus in libro Geneseos: nondum enim conpleta sunt peccata Amorrhaeorum. praedicit dominus filios Israel in terra Aegypti humiliandos atque inde ad perdendas impias nationes et percipiendas promissas sedes in signis et miraculis educendos, sed hoc prius fieri non posse testatur, quam gentes, quas eis traditurus erat, peccatorum excrescentium magnitudine flagellis debitis locum faciant et extendi in se manum afflictionis extremae consummatae iniquitatis mole conpellant. ubi expectatur multiplicatio peccatorum, prauitas arguitur uoluntatum. qui gentili absoluto a lege praecepti inponit pro aequitate sententiam, legem naturae arguit fuisse calcatam, simulque longanimitas sustinentis iustitiam probatur manifestare damnantis. nemo enim moram ex moderatione permittit, qui ex praedestinatione punire disponit. nondum, inquit, inpleta sunt peccata Amorrhaeorum. dum in plenitudine peccatorum commemoratur perditionis causa, aufertur praefixae necessitatis inuidia. diuinae hoc loco patientiae agnosce uirtutem.. liberandus et subuersurus impias gentes populus Israel interim in seruitute retinetur, donec iniquitas gentium conpleatur. tam diu ultionem differt ira iudicii, quamdiu crescat in cumulum mensura peccati, ut concurrente sibi bonitate et seueritate sub uno eodemque tempore hinc absolutio filii, inde contritio exerceatur inimici. [*]( 1] Hebr. 11, 31. 8] Geu. 15, 16. ) [*]( 1 operante v suscepitur P raab P 3 incredulitatis v 5 promtu P 9 amorreonun P israbel P 10 adquae P 11 insignes P1 13 ci P (s suprascr. man. alt.) 18 simulquae P 20 permittit scripsi, praemittit P 21 praedistinatione P inquid P 22 amoreorum P 27 affert v 29 eodemquae P )
In grandi profundo ignorantiae uolutantur qui dicunt, quod unius dei notitiam habere non potuerint gentes ante saluatoris aduentum, cum apostolus asserat factorem mundi per facturae suae magnificentiam potuisse cognosci ita dicendo: quod notum est dei, manifestum est in illis. inuisibilia enim eius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas, ut sint inexcusabiles. quomodo tu excusabiles dicis eo, quod alieni fuerint a caelestibus donis, quos deus ex hoc inexcusabiles protestatur, quod abusi probentur acceptis et opificis sublimitatem sine difficultate scire potuissent, si opus interrogassent? longe est hoc ab omni ratione absque pietate, ut homo ad agnoscendum deum nuper putetur eruditus, cui uniuersus ab exordio rerum testis est mundus, et ideo in eadem epistola (apostolus) dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt. non ergo recenti magisterio ad conprehendendam legem dei credatur inbutus, qui id, quod naturaliter habet, in primi utique hominis conditione percepit. inmutauerunt, inquit apostolus, gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis (corruptibilis hominis) et uolucrum et quadripedum et serpentium.
Dum inprudens abiecta et indigna ueneratur, debuisse se omnimodis cultum dignioribus profitetur, dumque lignum adorat et lapidem, in promptu habuit, ut saperet adorare terrestrium [*]( 6] Rom. 1, 19. 17] Rom. 2, 14. 21] Rom. 1, 28. ) [*](1 neque hoc loco neque in capitulorum indice noui capituli nunverus in P exstat; de uerbis contra hoc — fuerit, quae desunt in indice, cf. quae exposui in Wrro \'Studien iiber die Schriften des Faustus\', p. 11 9 quoquae P 11 celcstibus P 12 probentur scripsi, praebentur P, probantur v 15 absquae P, atque v cognoscendum v 17 apostolus addidi, una. P 19 conpraehendendam P 21 utiquae P 22 corruptibilis hominis addidi, om. P 26 dumquae P 27 promtu P )
Quod si requiras, unde indoctis nationibus in illa ingenita feritate peccatum, unde nisi per animi motum mentisque consensum? denique pecudes et bruta animantia a peccato omnimodis libera sunt, quia discretionis nescia et rationis ignara sunt. tu deteriorem pecude hominem facis. cur enim ei relinquis peccatum, cui tollis arbitrium? aut si eum subdis peccato, noli priuare iudicio. non ergo mentiatur iniquitas sibi. nouit, quid in occulto homini dederit cognitor occultorum. et ideo quando ab eo quisque pro malo opere corripitur et [*]( 5] Matth. 7, 7. 13] Eom. 1, 27. ) [*]( 1 aliquid P bis 3 censiun v absquae P 5 quaeritae P 7 num ingeret scribendum? incerta v 8 negligentia P 11 erubiscendis P 12 adquae P 14 semet ipsis v 15 notitiam v 18 notitiam P 20 praei mitur P 22 Wgenita P 23 mentisquae P 26 sint P relinques P e 28 iuditio P 29 oculto P ocultorum P 30 quisquae P )
Inter haec si requiras, ubi sit libertas arbitrii posita, ubi sit uoluntas hominis constituta, [et] ubi nisi in intellectu, in ratione atque sapientia? quae cum ita sint, prius necesse habebis homini negare sapientiam, auferre rationem, ut adimere liberam ualeas uoluntatem. quam ob rem si quando delictum aliquod anima intra domicilium suum captiua meditatur, reclamant ei cogitationum secreta, interdicunt ei intrinsecus officia sua, sed uires subtrahit resistendi consuetudo peccandi. sed reuoluis et dicis, quod mali et qui ad perditionem trahuntur non acceperint arbitrii libertatem. primum scire debemus, quia libertas arbitrii duplici ministerio praedita est, nunc ad salutem, nunc ad perditionem sui prompta est. sed obponis, quod uoluntatis libertas solis conpetat liberandis et in redemptionis beneficio constitutis. non ita est. liberatio ad donum gratiae et ad propositum consentientis pertinet uitae, libertas uero arbitrii non est res accedentis munificentiae, sed naturae. quaerentibus illa uel tribuitur uel conseruatur, etiam non [*]( 4] Ps. 10, 5. 12] Rom. 2, 15. ) [*]( 2 utramquae P houestatem v fundatur v 7 itaquae P fineiit P 1 n singilatim P 8 emerita v 10 nec P peccaris P ammouit P 16 et uncis inclusi 17 atquae P 23 trahunt P 26 promta P 27 solii P libyandis competat v 30 accidentis P 31 illam v )