De Gratia Libri Duo

Faustus of Riez

Faustus of Riez. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

VII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT LIBERUM ARBITRIUM EX TOTO FUISSE SUBLATUM.

Huius inprobae persuasionis assertor hominem intellectu locupletatum, ratione praeditum, diuinae imaginis honore decoratum brutis animantibus et iumentis insipientibus aestimat conparandum, ut ad uiam rectam nullo suo ductu, sed uiolento tantum auctoris imperio pertrahatur. quo genere eum etiam insensibilibus adsimilare contendit elementis, ut sicut de ratione terrarum, quae nihil ubertatis arbitrio suo proferunt, quae propriae fecunditatis ignarae sunt, quibus sensus alicuius nec libertas subpetit nec uoluntas, frugum tamen prouentus ex his cultore operante capiuntur, ita ex homine ab omni exercitio uirtutis otioso iustitiae fructus ac bonarum rerum adpetitus atque profectus solo deo insistente sumantur et, quasi in nullo uel sentiat uel consentiat, ita, quaecumque adpetierit gesseritue, in nullo ad conatum eius ac studium pertinere iudicentur, et sicut mare magnum, quod huc atque illuc uentis agitantibus uolutatur, ita ad quodcumque bonum facinus sine ullo affectu suo solo diuinae potestatis inpulsu mens humana uersetur. quae cum ita sint, si hominem a sinistra mali non reuocat intellectus, si ad dexteram boni non excitat ambitus, iam non hominis tenebitur conditione, sed pecudis.

Ecce haereticus sub praetextu gratiae qualem uult hominem esse post gratiam. itaque si liberum arbitrium ex toto periit, quod utique in amore innocentiae uel operatione iustitiae uel in corporis sanctificatione consistit, si hoc ex toto in primi hominis praeuaricatione sublatum est, quomodo legimus: iustitiam discite, qui habitatis terram, et iterum: iustus autem ex fide mea uiuit, et: iusti hereditate [*]( 28] Esai. 26, 9. 29] Hebr. 10, 38. 30] Psalm. 36, 11. ) [*]( u 4 persuationis P intelectu P 5 locuplitatum P 7 ducto P 9 elimentis P 16 ita quaecumque correxi, itaque cum quae P, ita cum v 19 post bonum male inserunt uel v 23 pecodis P 24 hereticus P 25 itaquae P 26 utiquae P )

24
possidebunt terram, et: oculi domini super iustos et aures eius ad preces eorum? numquid penitus interiit innocentia, quia in primo eius gradu possessor eius stare neglexit? non opinor, quia scriptum est: innocentes et recti adhaeserunt mihi, et iterum: quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde, et iterum: dominus non priuabit bonis ambulantes in innocentia. numquid sanctificatio corporis ex toto amissa esse credenda est, quia membris in seruo rebelli suam non seruantibus seruitutem discussa est primae dignitas puritatis? non utique, quia legimus: ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam sanctam placentem deo, et iterum: sancti estote, quia ego sanctus sum. ita hoc genere bonorum illorum, quae male securus paradisi incola a benigno auctore susceperat, non periit actio, etsi est amissa perfectio. non, inquam, harum uirtutum periit castitas, etsi est temerata uirginalis integritas.

VIII. QVALITER INFIRMITAS LIBERI ARBITRII INTELLEGENDA SIT.

Sed interrogas et ais: quomodo intellegendum est infirmatum humanae mentis arbitrium ? adtenuata libertas eius ita gratiae adminicula plus requirit, sicut homo longa infirmitate confectus adiutoriis ac solaciis gressu titubante magis indiget. igitur sicut post inueteratam luxuriae consuetudinem reparatio continentiae multo labore constabit et sicut longo temulentiae usu captiuata sobrietas cum uiolentia rigidae crucis uix recipitur, quae prius, cum inlaesa teneretur, paruo negotio seruabatur, siquidem cum uoluptate quadam inuiolata conscientia [*]( 1] Psalm. 33, 16. 4] Psalm. 24, 21. 5] Psalm. 23, 3 sq. 6] Psalm. 83, 13. 10] Rom. 12, 1. 12] Leu. 19, 2. ) [*]( 1 domini om. P 2 ad] ia v praeces P poenitus P 3 possesser P 4 adheserunt P 10 utiquac P 14 ac P 21 adminijlcula P (fuit s in ras.) 23 inueteram P luxoriae P raeparatio P 24 labore superaw. pI, unde multum laborare scribendum esse uidetur 25 captia t uita P 27 possedur P )

25
possidetur, et quemadmodum post diuersa carnalium blandimenta uitiorum, quae facile prima aetas statum suum retinens cal-. care potuisset, cum magno luctamine uelut contra ardui montis ascensum ad uirtutis uiam reditur, ita humani arbitrii a deo concessa libertas florem uigoremque gratiae suae perdidit, tamen ipsa non periit, ut diuina munera non tam interdicta sibi sen- . tiat, quam cum summo labore ac sudore per adiutorii patrocinium sibi repetenda esse cognoscat.,

Audi legislatorem de uoluntatis arbitrio disputantem, cum dicit: posui ante faciem tuam uitam et mortem, bonum et malum. elige uitam, ut uiuas, et iterum: uiam ueritatis elegi, iudicia tua non sum oblitus. uides quod neminem hic premit fati uel inpositae perditionis necessitas, ubi conpetit eligendi potestas, neque in unam partem trahit praedestinatio, ubi utriusque partis defertur electio. item: fiat manus tua, ut saluum me faciat, quia mandata tua elegi, hoc est dicere: sollicitabat me quidem in sinistram partem perniciosa mundi uoluptas, sed, in dexteram mandatorum tuorum traxit utilitas. itaque cum gentes ipsae ad mali boniue iudicium insito sibi dirigantur arbitrio, quanto magis moderari ad bonam partem uoluntatis suae libertatem potest humilis Christianus, qui possibilitatem suam in dei adiutoris uirtute constituit, ad quem dicitur: si uis perfectus esse, uade, uende quae habes, et iterum: uis sanus fieri? conscius, quantum cordi humano potens factor indiderit, uoluntatem ipsius, quem est sanaturus, interrogat. nam et alio loco populum ambulantem concessa arbitrii libertate sic arguit: educ foras populum caecum et oculos habentem, surdum et aures ei sunt. hic quod surdus et caecus est, contumaciae esse intellegitur, non naturae. et in euangelio aperte ostendit inditum esse homini bonae uoluntatis affectum: si quis, [*]( 10] Deut. 30, 19. 11] Psalm. 118, 30. 15] Psalm. 118, 173. 23] Matth. 19, 21. 24] Ioann. 5, 6. 28] Esai. 43, 8. 31] Luc. 9, 23. ) [*]( 1 quemammodum P 5 uigoremquae P 12 eligi P 13 praemit P 14 conpetet P elegendi P nequae P neque] enim add. v 15 praedistinatio P utriusquae P 17 solicitabat P 18 pernitiosa P 19 itaquae P 20 iuditium P 21 libertate v 24 uinde P 27 concessi P )

26
inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me, hoc est dicere: meae miserationis est, ut uoceris, sed tuae uoluntati conmissum est, ut sequaris.

Uideamus si per otium ad se inuitet hominem deus. abneget, inquit, se ipsum sibi, id est, qui malus est bonus esse contendat et supplicans dicat: et ex uoluntate mea confitebor illi. iubetur unusquisque ex uoluntate conuerti, ne peccator fortasse desperet in melius se posse mutari. si quis, inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi, id est, alter efficiatur ex altero. patientia uincat iracundiam, temperantia refrenet concupiscentiam, humilitas exturbet superbiam, crux conterat uoluptatem. quis haec sine labore cordis, sine adflictione carnis, sine magno hominis utriusque luctamine dormienti sibi per solam gratiam aestimet conferenda? abneget se ipsum sibi, hoc est dicere: o homo, non putes te ita ab auctore tuo conditum, ut de iniquo iustus, de luxurioso castus, de maliuolo benignus esse non possis. quod ut consequi ualeas, non factura in te est mutanda, sed uita. nunc ista dicentes non laborem gratiae coaequamus, sed omnino gratiam sine comparatione praeponimus.

VIIII. QVOMODO INTELLEGENDUM SIT: NON UOLENTIS NEQVE CURRENTIS, SED MISERENTIS EST DEI, UEL ILLUD: NON UENI UOCARE IUSTOS, SED PECCATORES IN PAENITENTIAM.

Sed dicis: in tantum nihil est hominis, sed totum gratiae dei, ut apostolus dicat: non uolentis neque currentis, sicut sibi . arrogat Iudaeus ex lege uel Pelagius ex liberi arbitrii praesumptione, sed licet cum hominis seruitute totum tamen miserentis est dei, non uolentis neque currentis. hic illum euidenter notat et arguit, qui solum se sibi sufficere sine [*]( 7] Psalm. 27, 7. 27] Rom. 9, 16. ) [*]( 3 uoluntati correxi, uoluntatis P et v 8 unusquisquae P 9 disperet P 14 utriusquae P 16 ptes P 17 luxorioso P 20 coequamus P 23 uolentes P nequae P 25 paenitentia P 27 nequae P 28 iudaeos P1 29 totam P )

27
manu adiuuantis existimat. ceterum ad eum, qui cum miserantis auxilio conatus suos iungit, non dicit: non uolentis neque currentis, sed multo aliter ad eum loquitur: sic, inquit, currite, ut conprehendatis, et iterum: tam bene currebatis. quis uos inpediuit ueritati non oboedire? si non est etiam uoluntas expectanda currentis, quare dicitur: ego igitur sic curro, non quasi in incertum, et iterum: cursum consummaui, fidem seruaui? non uolentis neque currentis: ipse sibi obtexit errorum tenebras, qui in scripturis sanctis uel personas nescit interrogare uel causas. hoc loco apostolus gentium asserens fidem Iudaeorum superbiam coercet et conprimit, qui sibi iustitiam de legis operibus adrogabant ac dei misericordiam et gratiam respuebant, qui suam, ut dicit apostolus, quaerentes statuere iustitiam iustitiae dei non sunt subiecti.

Quos et alio loco simulata iustificatione et obliqua per ironiam uoce condemnat dicens: non ueni uocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam. iustos, id est, qui sibi de praesumptione iustitiae blandiuntur, sicut et alio loco iustificantem se respuit Pharisaeum et accusantem se suscipit publicanum. non ueni, inquit, uocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam, id est, non ueni Iudaeos ex lege sibi iustitiae priuilegia uindicantes, sed potius gentes requiro ex fide peccatorum paenitentiam profitentes. nam ad ipsorum elationem et alio loco ita dicit: non est opus sanis medico, sed qui male habent. Iudaei autem iustos et sanos se iactabant esse, sed non erant. quis autem sanum se sano corde dicere auderet, quando uniuersitas generis humani uno serpentis morsu percussa languebat? una est ergo spes sanitatis infirmo, si se • [*]( 3] 1 Cor. 9, 24. 4] Gal. 5, 7. 7] 1 Cor. 9, 26. 8] 2 Tim. 4, 7. 14] Rom. 10, 3. 17] Matth. 9, 13. 25] Matth. 9,12. ) [*]( 3 nequae P 4 conpraehendere P 5 currebeatis P 7 si P 8 nequae P 11 apastolus P 12 cohercit P 16 hieronimiam P 18 penitentiam P 20 se om. v fariseum P suscipit scripsi, suscepit P 22 noui P (scil. non noni = respuo), ueni uel ueni uocare v 24 ad P, et uel de ud ob v 25 sani P medicos P 27 se] de v 28 mors super cussa P )

28
coram medico agnoscat infirmum. dignum uero est, ut remedio careat, qui aegritudinem suam scire dissimulat. et propterea maius gaudii erit angelis in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent paenitentia. quis non hoc loco uere iustos esse credat hos, qui non indigent paenitentia? sed nemo magis eget salute, quam qui se non intellegit indigere. et ideo magis uerus ille pastor exultat super una oue, quae ab errore reuocata est, quam super nonaginta nouem ouibus, quae non errauerunt. et quis a mortiferi erroris malo esse possit inmunis, cum propheta testetur: omnes nos quasi oues errauimus, unusquisque in uiam suam declinauit? quam dolenda caecitas Iudaeorum uiam negato saluatore perdiderat et errorem suum scire nolebat.

Hic ergo sermo diuinus sub appellatione iustorum sine praeiudicio sensus alterius magis Iudaeorum notat atque increpat arrogantiam. nam cum denarius et centesimus numerus iustos perfectosque designet, nonus et nonagesimus iniustos et peccatores ipsa inperfecti numeri ratione designat. itaque hoc loco Iudaei elationem, qui se ex lege iustificans redemptoris misericordiam repudiauerat, apostoli doctrina castigat dicendo: non uolentis, quia in humili Christiano ipsa oboedientia et subiectio cursus est et ascensus, in Iudaei elatione lapsus est et decursus. non, inquit, uolentis neque currentis. quomodo uox ista pertinere potest ad fidelem et Christi legibus subditum, ad quem dicitur: et in lege domini fuit uoluntas eius, et quod praefati sumus: si quis uult post me uenire, et: uoluntarie sacrificabo tibi, domine, et: qui [*]( 3] Luc. 15, 7. 11] Esai. 53, 6. 26] Psalm. 1, 2. 27] Luc. 9, 23. 28] Psalm. 53, 8. Luc. 9, 24. ) [*]( 1 remedio v, remedium P 3 rnagis v angelus P1 4 agentem P ro supra P 9 supra P 10 quis a scripsi, qui se a P, quis eo v erris P 11 omnes — perdiderat om. P\', in fine paginae add. Ps 14 perdiderant P2 ro nolebant P 15 apellatione P 16 atquae P 17 argantiam P centissimus P 18 perfectosquae P 19 itaquae P 20 alationem P 22 et om. P 24 iuquid P nequae P 26 le P 28 uoluntariae P )

29
uoluerit animam suam saluam facere, perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet illam? uide quam magnum opus et quam arduum perdendae et inueniendae animae etiam in hominis uoluntate constituit et propterea ita conclusit: filius enim hominis uenturus est in gloria patris sui et tunc reddet unicuique secundum opera sua. aduerte quia, dum dicit secundum opera sua, salutem hominis non in praedestinatione factoris, sed in operatione famulantis largitor gratiae conlocauit. ergo hic non condicio hominis, sed conuersatio designatur et ideo alio loco dicit: omnes stabimus ante tribunal dei, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum siue malum. agnosce hoc loco non aliena generis uel originis mala, sed propria corporis gesta nouissimo discutienda iudicio.

Quapropter ex homine, qui in Christo renatus est, non hoc constat in examen uocandum esse, quod natus est, sed quod operatus est. si ergo actus hominis non est etiam uoluntatis, quomodo dicit: si uolueritis et me audieritis, bona terrae comedetis? itaque conditor utriusque, id est exterioris et interioris hominis deus, sicut potentia sua corporis humani membra disposuit, ita ordinatione sua ministerium usumque membrorum homini agere ac dispensare permisit. et sicut dexteram in omni homine ipse formauit, sed in potestate hominis posuit, ut eam quo uellet extenderet et ad diuersa opera conferret., pari modo sensum rationis et arbitrium uoluntatis in unamquamque animam inseruit inspirauit infudit, sed eam in manu humani consilii moderandam et exercendam reliquit eiusque officia iuri hominis dominioque conmisit, ut, si malum [*]( 5] Matth. 16, 27. 11] Rom. 14, 10; 2 Cor. 5, 10. 191 Esai. 1, 19. ) [*]( ...... - 5 hominis enim P 6 unicuiquae P 7 secundum om. v 8 praedistinatione P 9 in om. v 11 loco alio P Christi v 12 unusquisquae P 15 iuditio P 16 hoc — esse om. v 20 itaquae P utriusquae P et interioris om. v 22 usumquae P 24 dextram r spd et v 25 uellit P opera om. v 26 eonferet P 27 unamquamquae P 28 reliquid P 29 eiusquae P dominioquae P )

30
deprauatus adpeteret, in arbitrii libertate permissum sibi sciret, licere nesciret, si autem bonum cuperet, actionem et perfectionem eius a conditore deposceret, ad mercedem uero illius officiosa deuotio pertineret. et ideo hominis formator et rector bonae uoluntatis homini deputauit usum, sibi reseruauit effectum. non ergo aequum iustumque uni uelle concessit et alteri denegauit, sed sicut omni homini manum oculum gressumque donauit, ita similiter omni homini uoluntatem, ut eam in quaslibet partes uersaret, indulsit. iustitia ergo in homine non personale, sed generale et publicum dei munus est. aditus capessendae salutis quasi fons quidam in medium mundi huius expositus et in commune concessus ad hauriendum uniuersis patet, ut largitori merito reus sit, qui haurire neglexerit.

Omnibus itaque oblatum est, quod ab omnibus reposcendum est. nam si circa hominis, ut dicunt, salutem specialis est dispensatio, nescio quomodo generalis poterit esse discussio. sed cum dicat: omnes nos manifestari oportet ante tribunal dei, non eam ab omnibus terribiliter exigeret, nisi omnibus misericorditer obtulisset. igitur in procinctu militiae constitutum ita apostolus adhortatur: labora quasi bonus miles Christi. nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probauit. nam qui in agone contendit, non coronatur, nisi legitime certauerit, et iterum: laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. audi et alio loco apostolum non tua otia praedicantem: de cetero, inquit, fratres, confortamini in domino et in potentia uirtutis eius. induite uos armatura dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli. quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, [*]( 17] 2 Cor. 5, 10. 20]2Tim.2,3. 24] 2 Tim. 2, 6. 26] Eph. 6,10. ) [*]( 6 iustumquae P 7 denaegauit P gressumquae P 9 parte P quamlibet partem v 11 capisendae P 12 aurieudu P 13 meritor eius P quia aurire P 18 terrebiliter P exegeret P 19 procincto P 22 nam et v 24 agriculam P 25 de om.v 28 armaturam v 29 diabuli P )

31
contra spiritalia nequitiae in caelestibus. propterea accipite armaturam dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. state ergo succincti lumbos uestros in caritate,. induti lorica iustitiae et calceati pedes in praeparatione euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. cum dicat: ut possitis stare aduersus insidias diaboli, et iterum: ut possitis resistere in die malo, et in consequenti: sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere, apertissime ostendit a deo possibilitatem arbitrii omni homini fuisse concessam, qua ei promptum esset non solum carni suae resistere, sed etiam diabolo repugnare, de quo et alio loco dicit: uigilate, inquit, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret.

Si huic aduersario iam certos quosque inposita, quomodo asseris, originis necessitas deputasset, non quaereret quos deciperet nec deputatis uigilare prodesset. sed non ita est. nam sicut hostis omnibus admouetur, ita omnibus praesidii et adiutorii dextera non negatur et orantibus ac uigilantibus misericordiae benignitate succurritur, quae utique pulsantibus magis ex deuotione quam ex praedestinatione defertur. itaque inter ista, qui dicit solam gratiam sine exercitio operis et laboris posse sufficere, nonne tibi uidetur in hanc blasphemiae uocem alienata mente prorumpere: nemo uigilet, nemo ieiunet, nemo luxuriae inpugnationem abstinentiae contritione castiget, nemo bellum uitiis mortificatione exterioris indicat, nemo interioris curae plagas salutifera afflictione contendat, nemo libidini [*]( 14] 1 Petr. 5, 8. ) [*]( 2 armatura P 4 in add. PJ ueritate v lurica P 5 calciate P 7 nequissime P 8 positis P 9 positis P 10 fidaei P 12 prom- O tum P 13 diabulo P 15 diabulus P 17 certes P quosquae P impositos v 18 deceperet P 19 uigiliare P 22 utiquae P 23 prae- O distinatione P itaquae P 24 exerciti P 27 luxoriae P 28 exteris 11 nwm hominis post exterioris addendum? interiores P 29 libidine P )

32
contradicat, nemo criminibus remedia per laborem maceratae carnis inquirat, nemo hostem inlecebris obscenae uoluptatis armatum crucis uiribus repercutiat, sed contra ignea inimici iacula nudum pectus exponat, nemo debita aeternae morti obnoxia elimosynarum sacrificiis redimat, nemo per opera misericordiae atque iustitiae curam uulneribus ferat, sed integra ea ad diem iudicii per se ferat ? ecce hic, qui paulo ante adsertor gratiae putabatur, intercludendo uiam salutis humanae inpugnator gratiae, per quam salus ipsa conlata est, inuenitur et in diaboli transisse consilia adiutor perditionis ostenditur.

X. CONTRA HOC, QVOD DICUNT AD MALUM TANTUM LIBERUM ARBITRIUM PROMPTUM ESSE HOMINI, AD BONUM PRORSUS NON ESSE.

Ubi est illud prophetae: audite me, qui sequimini, quod iustum est, et quaeritis dominum, uel illud apostoli: nescitis quoniam, cui exhibetis uos seruos ad oboediendum, serui estis eius, cui oboedistis, siue peccati ad mortem siue oboeditionis ad iustitiam. dum ergo apostolus ab homine studia meliora deposcit, inesse ei facultatem bonae uoluntatis ostendit, quam cum praeferimus, aperte ordinationem atque mirabilem dispositionem sui praedicamus auctoris, quam ad iusta officia praeparatam idem apostolus demonstrat dicens: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius. sed neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. item: humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire [*]( 14] Esai. 51, 1. 15] Rom. 6,16. 23] Rom. 6,12. 28] Rom. G, 19. ) [*]( 1 macerate P 5 elimosinarum P 6 adquae P 7 per se ferat scripsi:, perseuerat P, perferat v 8 intercludendoTI P 10 diabuli P 11 13 promtum P prossus P1 14 adite P 16 exhibuistis v seruos om. v 18 ad P 21 adquae P dispossitionem P 22 demonstra P\' 25 exibeatis P 26 exhibeto P )

33
inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. nonne hic ipsum eundemque hominem ad bonorum operum studia prouocat, quem prius malis deditum fuisse manifestat?

Igitur dum liberi interemptor arbitrii in alterutram partem omnia ex praedestinatione statuta et definita esse pronuntiat, etiam suprema remedia paenitentiae sensu abruptae impietatis euacuat. et quomodo praedicat gratiam, qui misericordiam negat? quomodo uidetur asserere dei donum, cuius tollit auxilium? quomodo audet de scripturis praesumere testimonia, qui scripturarum conatur excludere beneficia? quomodo mihi dicitur: declina a malo et fac bonum, si iam malum declinare non possum? cur apostolus loquitur: mortificate, inquit, membra uestra, et iterum: eratis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, ut filii lucis ambulate? quomodo mihi mutationem mei legis praedicator insinuat, si inmutabilem legem factor inposuit: expoliantes, inquit, uos ueterem hominem cum actibus eius induentes nouum? quomodo concretam peccati labem inseparabiliter ad originem et conditionem pertinere contendis, quam deponi et exui posse cognoscis ? intellege contrario te spiritu aduersus sanctum spiritum loqui, qui legis et prophetarum sacramenta, qui euangelicae ueritatis oracula mundo in adiutorium dedit et praecepta diuina per laboriosae seruitutis officia gratia cooperante seruantibus regnum caeleste promisit.

Quapropter honorem sancti operis ac laboris de praemii magnitudine ac dignitate metire, cuius palmam tu pariter et coronam uilem absque dubio iudicas, si eam sine laboriosa contritione adprehendi posse confirmas. numquid potest sine magna operis intentione mandatum illud diuinae praeceptionis impleri? noli, inquit, uinci a malo, sed uince in bono [*]( 11] Psalm. 36, 27. 13] Col. 3, 5. 14] Eph. 5, 8. 17] Col. 3, 9. 31] Bom. 12, 21. ) [*]( 3 eundemquae P 6 praedistinatione P 7 supraema P 10 quomo P 13 quur P inquid P 17 immutabilem P, inimitabilem v 19 peccan tis P 23 mundo P (0 man. alt. in ras.) adiutoriom P 28 absquae P 29 adpraehendi P 31 inquid P ) [*]( XXI. lam. ) [*]( 3 )

34
malum, uel illud: nolite seduci, corrumpunt mores bonos conloquia mala. et quomodo inter haec asseris acceptum gratiae donum nullo modo periclitari, cum legas insitum moribus bonum a malo posse corrumpi? numquid otii erit, ut obtineatur, quod apostolus dicit: in omnibus tribulationem patimur, sed non angustamur, aporiamur, sed non destituimur, persecutionem patimur, sed non derelinquimur, deicimur, sed non perimus, et quod alio loco dicit: mihi autem mundus crucifixus est et ego mundo? si haec atque huiusmodi, quibus scripturae sanctae plenae sunt, per otium conparantur, cur non ab omnibus obtinentur? multum et remunerati gloriae et remuneratoris iustitiae derogabitur, si summi et inlustres uiri per quietem et desidiam coronantur. et ubi est illud propheticum: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras? si procuratio inquirendae salutis otiosum negotium est, communis et generalis et lata est uirtutis uia, ergo mentiuntur euangelia, cum dicunt: quam angusta porta et arta uia, quae ducit ad uitam, et pauci sunt, qui inueniunt eam. si opera cessabunt, honorem merita non habebunt, si nihil fuerit in labore arduum, nihil erit in uirtute pretiosum.

Sed haec ardua uia offendit ignauos et labor deterret otiosos. non ergo uiolentia praescientis, sed inoboedientia peccantis in causa est, sicut legimus: perierunt propter iniquitates suas uelut somnium exsurgentis, et iterum: discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem, et alio loco: non custodierunt testamentum dei et in lege eius noluerunt ambulare. non ergo inpossibilitas ab opere iustitiae hominem reuocat, sed iniquitas et uoluntas. cum autem [*]( 1] 1 Cor. 15, 33. 5] 2 Cor. 4, 8. 9] Gal. 6,14. 14] Psalm. 16, 4. 18] Matth. 7,14. 24] Psalm. 72,19. 25] Psalm. 6,9. 27] Psalm. 77,10. ) [*]( 1 moros P 3 gratia v nullu P pereclitari P 4 num quit P a num qui docuerit v 5 ut ėx ut P 6 agustamur P 9 crucixus P 10 adquae P 11 plaenae P quur P 12 remunerantis v 18 cum] quae v uia] est add. v 21 praetiosum P 22 ostendit v deterrit P 25 discite P 28 iustiae P )

35
apostolus dicat: peccantem coram omnibus argue, nulla ratio est, qua uel arguendus sit uel condemnandus, qui delinquit inuitus. sed non ita est. nam cum per prophetam suum dominus dicat: unumquemque secundum uias suas iudicabo domus Israel, quicumque succubuit passioni, non praescientia urguente superatus est, sed peccato blandiente seductus est. adhuc negantes conatum laboris humani testimonium istud opponunt: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam. qui hoc inperite obiciunt et totum homini denegandum credunt, primum secundum sonum litterae intellectum suum expedire non possunt. numquid enim dominus per se tantum uelut solitaria procuratione salutem humani generis administrat? non utique. sed cum corpus per membra dispositum capitis exsequatur imperium, aedificat (dominus) domum suam per ecclesiae praesules atque pastores, per eos, qui dicunt: dei enim adiutores sumus. qui enim curam suscipit saluandi hominis, adiutor est redemptoris.

Aedificat ergo domum hanc dominus per sanctos suos et sancti per dominum suum. aedificatur\' ecclesia per eum, qui dixit: ut sapiens architectus fundamentum posui. numquid aliter aedificatam cognoscis ecclesiam, quam per labores et officia sacerdotum, per ministeria et exempla sanctorum, per apostolorum uirtutes et martyrum mortes ? sed inter haec cum usque ad omnium malorum tolerantiam uitaeque iacturam laborare debeat famulus, ad dominum tamen semper est referendus laboris effectus. qui uero uel initium operis sibi praesumit adrogare uel finem, ad illum merito dicitur: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam. ceterum sicut ab homine indefessae seruitutis expectanda deuotio est, ita operis consummati domino [*]( 1] 1 Tim. 5, 20. 4] Ezech. 33, 20. 8] Psalm. 126,1. 16] 1 Cor. 3, 9. 20] 1 Cor. 3, 10. ) [*]( 2 quaji: P 8 cum per scripsi, cum P, per v 4 unumquemquae P 5 quicuquae P subcubuit P 18 utiquae P 14 dominus addidi, om. P, ef. I.18 15 praesoles P atquae P 21 aedificat et cognoscit v 24 usquae P uitaequae P ) [*]( 3* )

36
est deputanda perfectio, cuius dona ille solus non habuit, qui seruare neglexit. nam et ille seruus se accepisse cognouit, qui commissum sibi talentum negotio salutis duplicare contempsit, sed terrae potius otio languente mandauit. sed et Saul gratiam dei a Samuele unctus accepit et munificentiam specialem regalemque potentiam sub conditione hac, ne a praeceptis dei declinaret, obtinuit. et qui lucos et fana cum pythonibus suis magistro sacerdote subuerterat, defuncto eodem cum magistro fidem perdidit et ad pythonissae postmodum responsa fallentia conuolauit, qui se ad deum pertinere potuisse idolorum subuersione monstrauerat.

XI. CONTRA EORUM SENSUM, QVI DICUNT, QVOD UAS IN CONTUMELIAM NON POSSIT ADBURGERE, UT SIT UAS IN HONOREM.

Aiunt uas contumeliae in uas honoris transire non posse eo, quod dixerit apostolus: an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero in contumeliam? hoc loco praecedentes causas, quibus uel in honorem uel in contumeliam homo transeat, conclusa elocutione suppressit. nam cum homo per gratiam esse coeperit uas honoris, inuigilandum est, ut acceptus honor diuina cooperatione seruetur, ne adquisitus homo postmodum in uas contumeliae culpa exsistente uertatur. quod autem dicunt ab ineunte aetate praefinitum in melius non posse mutari deteriorem hominis statum, hoc illic futurum creditur post uitae huius excessum, ubi iam nec emendatio nec mutatio erit, apud inferos. ceterum usque in finem et ad iustitiam transire pessimi et periculum possunt timere perfecti, sicut legimus in primo Regum: qui glorificant me, glorificabo eos, qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. quare iste [*]( 16] Rom. 9, 21. 29] 1 Reg. 2, 30. ) [*]( 3 conmissum P 5 samuhele P regalemquae P 7 phitonibus P 1 . 9 phitonisse P falentia P 10 subuertione P 13 eorum scripsi, eum P dicit v 20 locatione v suppraessit P 25 illuc P 27 usquae P 28 in primo Regum scripsi, in regum P, om. v 30 contempnunt P )

37
honoratur et ille despicitur ? propter hoc utique, quia et ille deum glorificare potuit, qui intulit contumeliam, et iste contemnere, qui detulit gloriam, quia placere domino deo suo et potuit nolle, qui uoluit, et potuit uelle, qui noluit. nec putes hic naturae esse distantiam. ipse est, qui uult, ipse, qui non uult.

Quisque ergo renatus in Christo, nisi prius fuerit uas malitiae per culpam propriam, uas offensae et irae esse non poterit. et e contrario, ut fiat uas misericordiae, prius futurus est uas oboedientiae, ut praecedentibus causis iusti iudicis sententia subsequatur. ostendamus uas contumeliae in uas honoris adiutorio dei et studio suo posse transire: si, inquit, dixero impio: morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. quid est impius nisi uas contumeliae? ecce per remedium paenitentiae subito honoratur candore gratiae et induitur decore iustitiae, ut peccatorum faece detersa confidenter possit dicere cum propheta: asperges me hyssopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. audi apostolum, quomodo dealbari posse pronuntiat maculas conscientiae, ut de uase iniquitatis uas sanctificationis appareat: in domo, inquit, magna non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, (alia) quidem in honorem, alia uero in contumeliam. adtolle cor liberum ab inmutabili necessitate, humana conditio, et agnosce circa salutem hominis domini tui ineffabilem bonitatem. cum dixisset: alia quidem in honorem, alia uero in contumeliam, manum spei fidelibus aperuit ac dilatauit ita dicens: quod si quis se ex his expurgauerit, erit uas in honorem sanctificatum. [*]( 11] Ezech. 33,14. 17] Psalm. 50, 9. 21] 2 Tim. 2, 20. 28] 2 Tim. 2, 21. ) [*]( 1 dispicitur P utiquae P illi P 5 post alterum ipse add. est v 6 quisquae P 7 uas om. v 13 feceritquae P 17 aspargis P me] g domine add. v ysopo P 22 linea P alia addidi, om. P quidem scripsi, cf. l. 26, quid enim P quid enim alia sunt uasa v 27 dilitauit P )

38

Uas ergo cordis utriusque rei capax est et, quod in se ante permisit infundi, facile potest prioris propositi mutatione uacuari, ut ipsum atque idem uas in se et apud se effusa iniquitate permaneat. itaque uas ad substantiam hominis, quod uero in uase conditur, ad genus ac diuersitatem pertinet uoluntatis. et alio loco ostendit dominus perditum restitui posse, cum dicit: non sum missus nisi ad oues, quae perierunt domus Israel, et iterum: epulari et gaudere oportet, quia hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. non ergo in natura eius fuerat facta perditio, sed qui recedendi contemptu mortuus fuerat, reuixit desiderio reuertendi. nam sicut sui criminis est, quod longe pii parentis refugit oculos, ita suae est deuotionis, quod per insitum sibi bonum deliberans et adsurgens ad paternos recurrit amplexus. sed gratia, quae pulsauerat peregrinantem, ipsa suscepit reuertentem. recedat hinc originalis definitio uel fatalis. ecce mortuus uiuificatur et perditus inuenitur, sicut et mulier euangelica, quae amissam in domo dragmam, id est rem uel cuiuscumque muneris uel salutis lucerna inquirit accensa et ad gratiae oleum adponit studium suum et cum dei adiutorio iungit se requirentis intentio ac sic, quod intus perdiderat, intus inuenit.

Si quando ergo homo ex bono malus uel ex malo bonus effici arbitrio mentis adnititur, uoluntas, quae libera est, a deo data corrigitur, non uis praedestinationis operatur. et quotienscumque in sacris paginis legeris: in quacumque die conuersus ingemueris, tunc saluus eris, et iterum: nolo mortem impii, sed ut reuertatur impius a uia sua et uiuat. conuertimini a uiis uestris pessimis, et iterum: impietas impii non nocebit eum, in quacumque die conuersus fuerit ab iniustitia sua, et illud: auferte [*]( 7] Matth. 15, 24. 8] Luc. 15, 24 (32). 26] Ezech. 33,11. 29] Ezech. 33,12. 30] 1 Cor. 5, 7. ) [*]( 1 uis v utriusquae P 3 idsum P adquae P 4 itaquae P 8 aepulari P 11 recedendo v contemtu P 12 parentes P 15 susin cipit P 16 definicio P 18 cuiuscumquae P 21 uenit P 24 praedistinationis P quotienscumquae P 25 quacumquae P 28 uestris om. v )

39
uetus fermentum, ut sitis noua conspersio, et quotiens homo ad meliora deterioribus repudiatis gratia iuuante conuertitur, totiens de uase contumeliae uas honoris efficitur. ut uero de bonis mali efficiantur, hoc facilius in se recipit humana fragilitas, ut de uase honoris in uas contumeliae transeat, sicut legimus inAbacuc: et escae eius electae, de quibus etiam dicitur: aurum ut paleas reputabit, Hieremias quoque: quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? sicut et apostolus dicit: tollam ergo membra Christi et faciam membra meretricis?

Itaque manifesta sententia est de Christi corpore posse hominem in partem diaboli per culpam propriam commutari, sicut et alio loco absolutissime docet de optimo pessimum fieri et templum dei posse uiolari ita dicendo: uos estis templum dei et spiritus dei habitat in uobis. si quis autem templum dei uiolauerit, disperdet illum deus. ecce iam templum dei esse dinoscitur, iam a sancto spiritu possidetur, et per incuriam uiolari atque corrumpi et ab indigno hospite occupari posse memoratur, sicut et propheta increpat animam dei gratia sponte euacuatam: ego plantaui uineam electam, omnem ueram. quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienae? ecce uineam a deo nobili radice plantatam, studio cultoris electam, proprio ostendit crimine deprauatam. et ideo de ea in Esaiae cantico loquitur: expectaui, ut faceret uuam, fecit autem spinas. expectatio increpantis agricolae ostendit hanc uineam dare fructus potuisse iustitiae. et cum stantem cadere testetur posse, cum dicit: et qui se existimat stare, uideat ne cadat, et e contrario ad iacentem loquitur: numquid qui cadit non resurgit? potens est enim deus [*]( 6] Hab. 1, 16. 7] Iob 41, 18. Thren. 4, 1. 9] 1 Cor. 6, 15. 14] 1 Cor. 8, 16. 20] Ierem. 2, 21. 24] Esai. 5, 4. 27] 1 Cor. 10,12. 28] Ierem. 8, 4; Rom. 14, 4. ) [*](1 consparsio P 4 recepit v 12 diabuli P 15 et om. v 17 et] tamen add. v 18 adquae P 20 euacuatam scripsi, uacuatam P plantaui] te add. v omne semen uerum v 22 deo a v 23 electum P deprauatam P 24 uuam] uineam v 25 agriculae P )

40
statuere illum, aperte ostendit statum hominis in diuersa non pro constitutione dei, sed pro arbitrii libertate posse uersari. sed et Esaias euidenter adfirmat deprauata corrigi et dilui posse maculata, cum ad peccatores loquitur dicens: lauamini, mundi estote, auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis.

XII. ITEM UELLE ET NOLLE SICUT AD MALAM ITA ETIAM AD BONAM PARTEM HOMINIS ARBITRIO PATET FUISSE COMMISSUM.

Inter haec sollicite nobis apud haereticos requirendum est, utrum homo bonum non possit an nolit. insita homini bonae semina uoluntatis euidenter adsignat ita dicens: si uolueris mandata (seruare), conseruabunt te, et: noli deficere a disciplina domini, et: noli abstinere bene facere egenti, et: noli fabricari in amicum tuum mala, et: nolite fieri, sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus, et: noli repudiare consilia matris tuae, et: noli intendere fallaci mulieri, et: noluit intellegere, ut bene ageret, et: noluerunt accipere disciplinam. cui nolle obicitur, uelle in promptu fuisse euidenter ostenditur. et plura similia sunt in eloquiis ueteris testamenti, quae omnia ipsam specialiter constringunt et conuincunt uoluntatem. in libris etiam nouis euangelicis et apostolicis, quid aliud nisi libertas uoluntatis ostenditur, ubi dicitur: nolite thesaurizare thesauros in terra, et: nolite eos timere, qui occidunt corpus. sobrii estote, iusti et nolite peccare, ad Timotheum: noli neglegere gratiam, quae in te est. nec [*]( 4] Esai. 1, 16. 12] Eccli. 15, 16. 13] Prou. 3, 11. 15] Prou. 3, 29. Psalm. 31, 9. 17] Prou. 6, 20. Prou. 5, 2. 18] Psalm. 35, 4. 19] Ierem. 5, 3. 24] Matth. 6, 19. 25] Matth. 10, 28; 1 Cor. 15, 34. 27] 1 Tim. 4, 14; Philem. 14. ) [*]( 2 cParbitrii ex perbitrii P 4 immaculata v 9 fuisse] qui se P coiimissum P 10 hereticos P 11 nollit P 12 uoluntatis] quod add. v 13 seruare addidi, om. P et om. v 17 repudeare P 20 promtus P 22 conueniunt P 23 apastolicis P 24 thesauro P 26 stote P peccare] et add. v timothium P )

41
bonum tuum uelut ex necessitate sit, sed ex uoluntate. seruos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex anima seruiant cum bona uoluntate, et alio loco: nolite in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi. nolite detrahere in alterutrum, et: nolite errare. deus non inridetur. quae enim seminauerit homo, haec et metet, et: nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt.

Uidemus ergo et in bonam et in contrariam partem posse humanae mentis transire consensum. et ideo alio loco dicit: bonum, inquit, facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes. operemur ergo bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. nolite, inquit, diligere mundum: nisi ei bonum ad meliora contulisset affectum, mali ei non interdiceret appetitum, et ideo in sinistram crimine suo trahitur, qui a domino suo uocatur ad dexteram. et propterea iterum dicit: noli uinci a malo, sed uince in bono malum. aperte mali necessitate non premitur, cui uictoria de boni electione promittitur. non enim in deuia lex originis trahit, quem auctor in biuio conlocauit, ac sic, cui uoluntas indita est, ut uincere malum possit, si forte aduersario suo cessit, animus ei pugnandi defuit, euentus non defuit obtinendi. legimus ad Hebraeos: uoluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam ueritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia. secundum haec, si libertatem arbitrii non habemus, quomodo cum uoluntate peccamus? qua causa reus sit (si) requiras, quia post acceptam notitiam ueritatis ad spiritum declinauit erroris. post acceptam, inquit, notitiam: intellege eum accepisse gratiam et per neglegentiam perdidisse, et iterum: inritam faciens legem Moysi [*]( 3] Iac. 2,1; 4,11. 5] Gal. 6, 7. 7] 1 Ioann. 2, 15. 11] Gal. 6,9. 17] Rom. 12, 21. 23] Hebr. 10, 26. 30] Hebr. 10, 28. ) [*]( 2 seruos-uoluntate om. v seruus P1 7 nequae P 10 alio suprascriptum in P man. alt. 12 metimus P 13 autem a P 14 contulisse P 18 praemitur P 21 aduersario suo cessit] aduersarios uocet si v 22 pugnandi P (i in ras. man. alt.) 23 uoluntarie P 27 si addidi, om. P, ef. pag. 42, 10; post causa addunt v 29 neglientiam P 30 inritum Pl )

42
sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium dei conculcauerit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?

Cur sub duobus aut tribus testibus accusatur et quasi proprii criminis reus moritur, si iam ineuitabili ad peccandum naturae lege deprimitur ? sed ideo absque dubio meretur poenam, quia potuit et noluit custodire iustitiam. qua uero causa tanto bono exutus sit si requiras, quia, inquit, spiritui gratiae contumeliam fecit. agnosce hoc loco, quia gratia non tam negata homini defuit, sed hominem prius ab eodem derelicta et contempta deseruit benignitas dantis. cum quodam dolore increpat contumeliam respuentis ac sic, cum ad deuia uoluntarius declinauit, non periit derelictus, qui se ingerenti misericordiae subtraxit ingratus, similis effectus illis, de quibus psalmista pronuntiat: et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et in sequenti causas amissae benedictionis obtendit: et seduxerunt, inquit, eos uana ipsorum et seduxerunt eos in inuio et non in uia. hic praeuaricator mandati ideo apparuit reus, quia ad malum magis seductus est quam coactus. similiter et ad Galatas transgressionis noxam ad hominis retorquet offensam ita dicens: sed tunc quidem ignorantes deum his, qui natura non sunt dii, seruiebatis. secundum haec natura deus est Christus, cui seruire praecipimur. sequitur: nunc autem, cum cognoueritis deum, immo cogniti sitis a deo, quomodo conuertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo seruire uultis? non dixit: boni esse non potestis, sed mali esse uultis. nisi in bono potuissent stare correcti, non arguerentur ad deteriora [*]( 17] Psalm. 106, 38. 23] Gal. 4, 8. 26] Gal. 4, 9. ) [*]( 1 testibus om. P 6 quur P 7 ineuitabilia P 8 absquae P 9 causam P, causa in v 10 si om. Pl 12 ho mihi P conte pi Ita P 22 ad om. P transgressioni P retorquid P 25 hanc naturam v 28 elimenta P )

43
prolapsi. ad quos iterum dicit: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis.

Ecce istos, qui fide geniti facti fuerant abortiui, asserit adhuc posse ad Christi imaginem reformari et, dum perditos adhuc filios uocat, praeuaricationem sine desperatione condemnat docens et reparari perdita et auferri posse conlata. nam cum alio loco haereticus apostoli sententiam praedestinationem dei uel praefinitionem interpretetur esse, cum legitur: miserebor, cui uoluero, et misericordiam praestabo, cuius miserebor, interrogandus est, utrum quod uult deus ordinatum an inordinatum, iustum an iniustum sit? cum id, quod necesse est, iustum esse responderit, dicendum est: puta hic uerba esse iustitiae, quia uoluntas diuina iustitia est. et ita haec elocutio intellegenda est miserebor, cui uoluero, id est: cui iustum esse (consilium) cognouero, cuius promptam fidem uidero, quem praeceptis meis oboedire perspexero, quem meam facere probauero uoluntatem. et misericordiam, inquit, praestabo, cuius miserebor: quod ita intellegendum est, qui conlatam a deo misericordiam subdita et sollicita mente seruauerit, ampliorem misericordiam consequetur, sicut alio loco dicit: qui enim habet, dabitur illi et superabundabit, id est, qui acceptum dei donum cum uigilantia et cordis timore custodit, magis ac magis gratiae ipsius capiet augmentum, ut ei profectus ipse pariat incrementa profectuum, sicut alio loco dicit: et sanctus adhuc sanctificetur.

Quod autem et illud ad praefinitionem dei putant esse referendum, quod apostolus dicit: ergo cuius uult miseretur et quem uult indurat: dicis itaque mihi, quid adhuc queritur? uoluntati enim eius quis resistit? manifeste [*]( 1] Gal. 4, 19. 8] Rom. 9,15. 20] Matth. 13, 12. 25] Apoc. 22, 11. 27] Rom. 9,18. ) [*]( 8 qui] de add. v 5 disperatione P 7 hereticus P praedistinationem P 8 interpraetetur P 12 puto v num haec scribendum? 13 diuino P 14 cui] quem v 15 consilium addidi, om. P 20 con- «equaaur P 21 et om. v superhabundabit P quia v 26 ad om. P 28 itaquae P 29 quaeritur P manifestae P )

44
hic sub interrogantis uel obicientis persona contrarium sensum apostolus intromittit, quem ex aduerso propositum sequenti increpatione castigat dicens: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero in contumeliam? hic infidelis curiositatem arguentis auctoritate conpescit. et cum dicit: an non habet potestatem, hic calumnianti solam dei obicit potestatem contemnens eiusdem rationem, qui uniuersos humanos actus diuinae ordinationi indocte et infideliter adscribebat. an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero in contumeliam? inter haec dum dicit ex eadem massa, quicumque duas generis humani massas esse arbitrabaris, unam sacra ex lectione cognosce. duas autem facit prauitas studiorum et diuersitas uoluntatum. ita pro earum qualitatibus, non pro inpulsu dei unusquisque aut contumeliae uas aut honoris efficitur.

XIII. UBI SIBI GRATIA DEI ET UOLUNTAS HUMANA TESTIMONIORUM ASSERTIONE SOCIANTUR.

Si bene intendas animum, aperte copioseque cognosces, quomodo per sanctarum paginas scripturarum nunc asseratur gratiae uirtus, nunc humanae uoluntatis adsensus. fragilitatem arbitrii demonstramus, cum ad deum dicimus: pone, domine, custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis. item iubet sermo diuinus, ut aliquid uigor possit arbitrii, dum ad hominem dicit: cohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum. arbitrium commendat sapientiae [*]( 3] Rom. 9, 20. 24] Psalm. 140, 3. 27] Psalm. 33, 14. ) [*]( 6 argumentis v 8 contemnens eiusdem rationem scripsi, contemnens ei de rationem P, conuincens eum ratione v 9 uuiuersas P diuine P 13 humani generis v 16 unusquisquae P 20 sociantur] et de paruulis inanis calumnia transeundo perstringitur add. v 21 cognosces scripsi, cognoscis P 22 śčllarium P 23 ascensus v )

45
sermo, cum dicit: omni custodia serua cor tuum. sed apostolus sine diuino adiutorio hoc fieri non posse manifestat, cum dicit: dominus custodiat corda uestra et intellegentias uestras in Christo Iesu. asserit propheta uoluntatis propriae facultatem de semet ipso dicens: inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas. sed nihil de solis eius uiribus intellegit praesumendum, cum proclamat ad deum: inclina, inquit, cor meum in testimonia tua et non in auaritiam. propter liberum arbitrium indicitur nobis: rectos cursus fac pedibus tuis et uias tuas dirige. sed nos ad gratiam confugientes pro infirmitatis conscientia supplicamus: dirige in conspectu tuo uiam meam, et: perfice gressus meos in semitis tuis. \'

Imperat nobis, qui propriae uoluntatis generali dispensatione ius tribuit: inluminate uobis lumen scientiae. pro eo uero, quod totum ad auctorem gratiae referendum est, legimus: qui docet hominem scientiam, uel: dominus inluminat caecos, et iterum: inlumina oculos meos, ne umquam obdormiant in mortem, et: beatus homo, quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. apostolus arbitrii praedicator libertatem eius ita incitat dicens: custodite animas uestras, sed misericordiam dei protestatur ita commemorans: dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum. per haec itaque, quibus modo arbitrii libertas adseritur, modo caelestis largitas demonstratur, nunc homo de concessis uiribus admonetur, ne de sola gratia speret otiosus, nunc de gratia sperare praecipitur, ne de solo sit labore securus. sed dicis: si praedestinatio non est, cur in paruulis alii baptizantur, alii sine baptismi [*]( 1] Prou. 4, 23. 3] Phil. 4, 7. 5] Psalm. 118, 112. 7] Psalm. 118, 36. 12] Psalm. 5, 9; 16, 5. 17] Psalm. 93, 10. Psalm. 145, 8. 18] Psalm. 12, 5. 19] Psalm. 93, 12. 21] Ier. 17, 21. 23] Psalm. 120,8. ) [*]( 1 omni:: P 4 asserit] in add. v 9 auaritia P 10 cursos P 11 confugientis P1 14 inperat P 15 illuminare v 19 dormiam v morte v 21 praedictor v 26 ammonetur P 27 labore sit v 28 praedistinatio P quur P )

46
sanctificatione rapiuntur? serpentinae fraudis est ad tenebrosas cauernas relicta luce transfugere, cum per omnia uolumina sacrae litterae euidenter liberum loquantur arbitrium. quid rationis est, ut interrogare uelis occulta, cum sollicitudini tuae plenissime uideas respondere manifesta? quid utilitatis est certa omittere et incerta consulere, de quibus nihil inuenis catholica lectione conscriptum? non intellegis, quod in ueritatis iniuriam perscrutaris, quidquid ueritas scire te noluit? materiam de liberi arbitrii ratione proponis et ad discutiendum infantiae statum pernicioso errore delaberis, in quo nullum penitus uestigium liberi arbitrii, nullum apparere potest propriae uoluntatis indicium.

XIIII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT EOS, QVI POST BAPTISMUM PEREUNT, IN BAPTISMUM PENITUS NON CREDIDISSE.

Hoc loco respondendum est, in quo auctore hoc legis, de quo doctore hoc asserere praesumis. et cum in baptismo aboleri peccatum originale non deneges et firmum esse baptisma conprobetur, ubi indiuisa trinitas inuocatur, da causas, quibus baptizatus adhuc intra debitum originale consistat. et ipsi, inquis, in Adam pereunt, quia in baptismum non crediderunt. nonne tu paulo ante dicebas ad capessenda dei dona studium hominis non requiri? ecce tu ipse manifestissime profiteris sine accipientis deuotione irritam esse munificentiam largientis. tu, inquam, ipse confirmas sine merito fidei, id est sine cooperatione uoluntatis humanae gratiam nil prodesse et, quomodo dicis, totum deus sibi de statu hominis reseruauit et nihil homini dedit.

Ecce etiam secundum sententiam tuam nec ipsum sibi regenerationis potest constare mysterium, nisi homo iuxta benedictionis donum adhibuerit credulitatis affectum. cui negas conatum, quid ab illo requiris adsensum? cum autem [*]( 2] transfugire P 4 uellis P solicitudini P 6 consolere P 9 discuciendum P 10 pernitioso P dilaberis v 20 de P 23 capistt cenda P 27 nihil v 30 ipsem P 31 benedictiones P J )

47
propheta dicat: exibunt aquae uiuae de Hierusalem, in quibus uitalis undae sacramenta designat, quomodo fieri potest, ut innouatus homo deletam ueteris hominis cautionem secum retineat? quomodo fieri potest, ut cum debito Adae in Christo absolutus resurgat? quomodo fieri potest, ut de sacri fontis inriguo cum adoptiuo dei adhuc mortem uita parturiat, cum dicat apostolus: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis? quem utique nullus induere potest, nisi indumenta primae natiuitatis exuerit. cui autem ad baptismum sponte uenienti baptismum non profuisse poteris edocere, cum etiam haeretico in trinitatis nomine regenerato tantum per se uirtus ipsa mysterii conferat, ut, si postmodum ad Christi fidem transeat, baptismatis iteratione non egeat, sed ita operante gratia ablutus iudicetur, ut tantum benedictione chrismatis induatur? hunc uero persuasionis tuae\' reprobum sensum catholica detestatur ecclesia. ideo, inquis, genitali quamlibet unda perfusi munus baptismi non accipiunt, quia ad baptismum infideliter ueniunt. non ita est. aduerte, quia hoc ipsum ad baptismum uenire et salutem desiderare iam fidei est. quicumque, inquis, post baptismum pereunt, in Adam pereunt, quia in baptismo non crediderunt. rectius diceres ideo eos perisse post baptismum, quia ad gratiae donum iungere noluerunt laboris officium, quia eos consuetudinis neglegentia cordisque desidia a uigilantia operis et a sollicitae seruitutis reuocauit industria.

Quod si culpa incredulitatis causa est perditionis, quid de paruulis sentiemus, quibus in parentum deuotione et in lactantis infantiae simplicitate integra fidei peruigilia deputantur, qui absque ullo infidelitatis periculo inmaculata regenerationis munera consequuntur et multi eorum processu aetatis in mortis [*]( 1] Zach. 14, 8. 7] Gal. 3, 27. ) [*]( ne 3 inualljtus P 5 sacre P1 7 quicumquae P 8 utiquae P 10 post uenienti rcuttra trium uel quattuor literarum in P exstat 11 heretico P 19 quicumquae P 21 dicere P 23 consuetudines P1 negligentia P cordisquae P 26 lactentis 0 27 integrae v 28 absquae P immaculata P 29 aetatatis P )

48
praecipitia demerguntur? quae id ratio agit, nisi quia expugnari se ignauia resoluente ...................

XV. DE RUINA ANGELI ET HABERE SANCTOS ANGELOS SIMILITUDINEM DEI CONTRA QVORUNDAM PERSUASIONEM.

........... et causam, cur fracti uiderentur, exposuit: propter incredulitatem, inquit, fracti sunt, non utique propter praescientiam. non specialem esse circa credentes dei munificentiam docet, quando et eos, quos incredulitatis arguit, credere potuisse demonstrat. quo genere etiam infideles copiam fidei accepisse manifestat et, dum de naturalibus fractos dicit, praesumentes salutifera castigatione conpressit: si, inquit, naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat, et subdidit: et illi, inquit, si non permanserint in incredulitate, inserentur. potens est deus iterum inserere illos. magnanimitatem itaque hic et humilitatem cordis adloquitur, humilitatem, ut et qui insertus est frangi timeat, magnanimitatem, ut spem remunerationis et qui fractus est non deponat. sic ouem perditam pastor sedulus inquisiuit et inuentam subiectis ad ouile humeris reportauit. quomodo sequentem relinqueret, qui sequitur etiam relinquentem?

XVI. CONTRA HOC, QVOD DICUNT CHRISTUM NON PRO OMNIBUS MORTUUM.

Dominum nostrum Iesum Christum aiunt humanam carnem non pro omnium salute sumpsisse nec pro omnibus mortuum esse. hoc omnimodis catholica detestatur ecclesia. nam si ita esset, quomodo apostolus diceret: sicut in Adam omnes [*]( 7] Bom. 11,20. 12] Rom. 11,21. 14] Rom. 11,23. 27] ICor.15,22. ) [*]( 2 lacwnae signum post resoluente posui, numerum XV et uerba de ruina-persuasionem addidi ex capitulorum indice, cf. quae exposui in libro \'Studien iiber die Sckriften des Bischofes von Reii Faustus, pag. 9\'; patiuntur ante ignauia add. v 6 quur P 7 utiquae P 12 conpraessit P inquid P 16 itaquae P 17 incertus v 21 relinquaeret P 25 sumsisse P. )

49
moriuntur, ita in Christo omnes uiuificabuntur? hic dici non potest pro parte totum. nam sicut pars prima sententiae omnes in Adam mori euidenter ostendit, sine dubio hoc, quod sequitur: in Christo omnes uiuificabuntur, nihilominus ad omnes in Christo uiuificandos non ex parte, sed generaliter pertinere apostolus indicauit, id est etiam impii per uirtutem resurrectionis Christi resuscitandi esse creduntur, licet etiam non iudicandi, sed puniendi resurgant. cum autem apostolus dicat: qui est saluator omnium hominum, maxime fidelium, quod dixit omnium hominum, ad propositum diuinae bonitatis aspexit. quod autem dixit maxime fidelium, illos hoc loco pronuntiauit atque distinxit, qui per fidem, per oboedientiam, per subditam uoluntatem redemptoris munera susceperunt.

Pro uniuersis autem uenisse Christum idem apostolus declarat: caritas, inquit, Christi urget nos iudicantes hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. et pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis et mortuus est et resurrexit. quia ergo resurrectio generalis ad uirtutem pertinet redemptionis, si redemptio non ad omnes pertinet, nec ad omnes resurrectio pertinebit. et ideo quia sicut omnes resurgemus, licet non omnes inmutabimur, ita dominum redemptorem cum generalis misericordiae bene- Scio uenisse testamur, etsi illud infidelitas, quia noluit, non recepit. nam deum quolibet tempore qui quaesiuit inuenit et, qui inuenisse non uisus est, non quaesiuit. quod si, quemadmodum abrupta blasphemat impietas, alii ad mortem praeordinati, alii praedestinati uidentur ad uitam, nullam Christus ueniendi causam, nullam moriendi, quam pietas eius inuenit, habuit necessitatem. [*]( 9] 1 Tim. 4,10. 16] 2 Cor. 5, 14. 23] 1 Cor. 15, 51. ) [*]( 3 moriuntur v 5 uiuificandus P 6 id est] iidem v 11 mazimae P 12 atquae P ditincxit P, distrinxit v 14 susciperunt P 15 idel:i! (in rasura exstabat stj P 18 est] Christus add. v 19 et om. v 23 resurgimus P 24 redemtorem P 27 quemammodum P 29 praedistinati P ) [*]( XXI. Fault. ) [*]( 4 )

50

Nouum ergo remedium nihil agere potuit, si ante saecula res humanas definitio uetusta praefixit. sed quia fatalis persuasio, quae uim praescientiae cogentis inducit, omnimodis respuenda est, ideo magis et legem (deus) dedit et prophetas mediis temporibus excitauit, quia arbitrium uoluntatis humanae adtenuatum nouerat, non ablatum. quod si ex toto uigor eius perisset, quomodo legeretur: et in lege domini fuit uoluntas eius, et iterum: uoluntarie sacrificabo tibi, domine, et ad Philemonem: ut non ex necessitate, sed uoluntarium esset bonum tuum? et cum dicat in euangelio: caro mea est, quam ego dabo pro mundi uita, dubitare penitus non debemus, quod pro toto mundo se inpenderit, qui plus dedit, quam totus mundus ualebat, sicut et beatus Iohannes euangelista testatur: ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris, sed et pro totius mundi.

Sed dicis: quomodo totum mundum redemit? ecce uidemus homines in peccatis suis uiuere, quomodo putabimus redemptos, quos uidemus permanere captiuos? hoc loco intellectum de proposita similitudine colligamus. uerbi gratia si legatus aliquis uel sacerdos intercessurus pro ciuitate captiua largius pretium deferat et uniuersum captiuitatis populum de manu eius recipiat, qui belli iure retinebat, et omnis omnino relaxetur lex ac necessitas seruitutis, et inter haec, si forte illic aliquos de captiuis uel oblectatio consuetudinis uel male blandus praedo sollicitet, gratuitum beneficium unusquisque uoluntatis suae seruus recuset, numquid minorauit gratiam pretii contemptus ingrati? numquid aliquam beniuolentiae redemptoris intulit deminutionem, qui respuit libertatem? non ita est. quin immo sicut redemptori gratus potest esse, qui rediit, ita de [*]( 7] Psalm. 1, 2. 8] Psalm. 53, 8. 9] Philem. 14. 10] Ioann. 6, 52. 14] 1 Ioann. 2, 2. ) [*]( 2 uetustam P 4 deus addidi, om. P 6 adtinuatum P 8 eius swprascr. Pl 9 filimonem P 11 poeuitus P 12 pro om. v 13 iohannis P 15 nostris] non pro nostris autem tantum add. v 17 putauimus P 21 praetium P deserat v 22 iura v 25 unusquisquae P 26 praetii P contemtus P 28 diminutionem v 29 redemtori P, redemptoris v )

51
contemptu reus est, qui remansit. uolentes enim redemit uoluntatum remunerator. iustus enim arbiter deus uoluntarium cupit redire, quem non inuitum meminit corruisse. quae cum ita sint, dic mihi, quem a gratia redemptionis exceperit, qui damnationis antiquae chirographum generale deleuit.

CONTRA HOC, QVOD EUANGELICAM SENTENTIAM INPERITO ET INPROBO SENSU INTERPRETANTUR.

Nemo, inquit, uenit ad me, nisi pater, qui misit me, adtraxerit eum. quis tam inmemor salutis suae sit, qui adtrahentis misericordiam negare praesumat? sed ille uere impius est, qui eam non omnibus ingeri, non omnibus testatur inpendi. hoc loco adtracti salutem adtrahentis putat esse uiolentiam. apparet illum non nosse nisi catenas obnoxiae seruitutis, qui deuotae nescit uincula caritatis. hic autem sermo diuinus specialiter increpat hominem de propriis sibi uiribus adrogantem et de labore suo impie praesumentem. cum inter haec unus totum labori, alter totum gratiae iudicet deputandum, impletur in utroque Graeca sententia: nimietates, inquit, inaequalitates sunt. similis inprobitas et par esse probatur impietas, si totum soli gratiae uel si totum soli adscribatur labori. quid nos oportet inter ista sentire, nisi ut semper gratiae subiciamus laborem et semper gratiam cum labore sociemus?

Sed ante omnia adrogantiam laboris refugiamus nec nobis quicquam de eius meritis uindicemus, ne Pharisaeum imitari mortifera iactantiae praesumptione uideamur. nam cum ille orans indubitanter uerum diceret: ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quaecumque possideo, euacuauit ueri fidem, quia ueritati miscuit uanitatem. non ergo operatio, [*]( 8] Ioann. 6,44. 26] Luc. 18,12. ) [*]( 1 contemtu P 3 co||ruisse P 5 cyrographum P 6 capituli nur merus non exstat in P, cf. quae exposui in libro \'Studien uber die Sehriflen •r des Fawtus\', pag. 8 et 22 7 interpraetatur P 9 adtraiit P adtrahentes P 18 utroquae P greca P 19 inaequalitates scripsi, aequalitates P, et inaequalitates v uerbis similis inprobitas cum hac sententia eonitmctis 20 assorisbatur P 23 arrogantiam P 24 fariseum P 25 praesumtione P 27 elluacuauit P 28 uiri P ) [*]( 4* )

52
sed cordis elatio declinanda est. nemo, inquit, uenit ad me, nisi pater adtraxerit eum. numquid uelut insensibilis et inepta materies de loco ad locum mouendus est et trahendus? sed adsistenti et uocanti domino famulus manum fidei, qua adtrahatur, extendit et dicit: credo, domine, adiuua incredulitatem meam. et ita se duo ista coniungunt, adtrahentis uirtus et oboedientis affectus, quomodo si aeger aliquis adsurgere conetur et facultas animum non sequatur et propterea sibi porrigi dexteram deprecetur. clamat uoluntas, quia sola per se eleuari nescit infirmitas. ita dominus inuitat uolentem, adtrahit desiderantem, erigit adnitentem. quid est autem adtrahere nisi praedicare, nisi scripturarum consolationibus excitare, increpationibus deterrere, desideranda proponere, intentare metuenda, iudicium comminari, praemium polliceri?

Audi dominum non duris nexibus, sed spei manibus adtrahentem et dilectionis brachiis inuitantem, sicut ait propheta: adtraxi eos in uinculis caritatis, et illud: post te in odorem unguentorum tuorum curremus. et ideo dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos, ne ullus excusare se possit exclusus, qui conuincitur inuitatus. licet enim non omnes oboedientiam exhibituros esse praenosceret, omnibus tamen et uelle et posse donauerat. hoc loco sollicitius requiratur, utrum quisque adtrahi uelit an nolit. si non uult, absolute adtrahentis beniuolentiam non meretur. si autem uult, ecce iam cum deo et hominis consensus cooperatur. nemo, inquit, uenit ad me, nisi pater adtraxerit eum. quomodo adtrahentem uides, cur dissimulas uidere uenientem? et ideo sicut gratiae est quod adtrahitur, ita oboedientiae probatur esse quod sequitur. haec adtrahentis dei misericordia si dignis datur, aduertis, quia iam et studio humanae utcumque seruitutis [*]( 5] Marc. 9, 23. 17] Ose. 11, 4. Cant. 1, 3. 19] Matth. 11, 28. ) [*]( 9 dextera P depraecetur P 15 spei om. v 18 currimus v 23 sollicite v quisquae P 24 uejjlit P nollit P assolitam v 25 deo] dõ P, des v 26 cooperatur scripsi, I: loperatur P, operatur v 28 quur P 31 utcumquae P impenditur P )

53
inpenditur, si uero indignis, consequens est, ut etiam reprobis non negetur et euidenti miseratione bonitas dei indiscrete et iustis et peccatoribus offeratur.

Sed is, quem perspicis adtrahentem, requirit omnimodis praecepta seruantem, ut per quandam uoluntatis ansulam conprehendi et adtrahi ualeat, qui uocatur. quod si eum putas adtrahere nolentes, caelesti iustitiae iniquitatis pondus inponis. sed si inuenitur adtrahere nolentes, quanto magis conplectitur desiderantes! nam etiam, qui sine labore uidetur adtrahi, laboraturus est, ut inhaereat adtrahenti. quanti enim uenerunt et recesserunt, quia adtracti in gratia perseuerare desideratore uocante noluerunt, sicut in euangelio scriptum est: multi ex discipulis eius audientes abierunt retrorsum et iam cum illo non ambulabant, item: dixit autem Iesus ad duodecim: numquid et uos uultis abire? respondit ei Petrus: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes et nos credimus et cognouimus, quia tu es Christus filius dei. in utrisque libera fuit uoluntas et in illis, ut ingrata mente discederent, et in istis, ut cum libertate fidei permanerent.

XVII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT, QVIA DEI UIOLENTIA INDURET HOMINEM, NE VENIRE UALEAT AD SALUTEM.

Si ipse, ut blasphemas, obdurat, quomodo ait in psalmo: hodie si uocem eius audieritis, nolite obdurare corda uestra, et iterum: secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae, item in Hieremia: percussisti eos et non doluerunt, adtriuisti eos et rennuerunt accipere disciplinam. indurauerunt facies suas super petram et noluerunt reuerti. [*]( 12] Ioann. 6, 67. 14] Ioann. 6, 68. 25] Psalm. 94, 8. 26] Rom. 2,5. 28] Ierem. 5, 3. ) [*]( 5 conpraehendi P 10 inhereat P 11 desiderare P 18 utrisquae P 22 indueret P 24] blasphemas] blasphemus uult v 28 atriuisti P 30 supra v noluere v )

54
adhuc causam obdurationis aduerte secundum sententiam sapientissimi Salamonis, qui dicit: impius cum uenerit in profundum malorum, contemnit, id est de adsiduitate peccandi desperatio nascitur, obduratio uero ex desperatione generatur. dum dicit Hieremias: noluerunt reuerti, uides, quia obduratio cordis crimen est propriae uoluntatis. inhonestus, cupidus et cruentus est cuiuslibet facinoris seruus, si peccatis non reluctetur.

Videamus autem, unde obduratio ista nascatur. non utique uiolentia conpellentis, sed clementia relaxantis obdurationis occasio est, dumque ad paenitentiam sustinet delinquentem infatigabilis bonitas, abutitur beniuolentia remittentis elata securitas. ideo ait beatus apostolus: an diuitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans, quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei. aduertis, quod apostolus dicendo secundum duritiam tuam et cor inpaenitens non deo, sed homini culpam indurati cordis adscribit: ignorans, inquit, quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei. agnosce, quia non austeritas dei indurat malorum corda, sed bonitas. nam quia tribulationum laboribus ac flagellis pro dei patientia non affliguntur, ideo superbia deprauantur. quod ita esse euidenter et propheta commemorat dicens: in laboribus hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia eorum. ac sic dum poena in iudicium reseruatur dumque ad [*]( 2] Prou. 18, 8. 13] Rom. 2, 4. 28] Psalm. 72, 5. ) [*]( 4 disperatio P disperatione P 7 est (an erit?) scripsi, et P 9 autem v utiquae P 11 dumquae P 14 longanimitates P1 ignoras v 18 aduertes P 20 indurationis v ignoras v 24 corda malorum v 25 tribulationem P1 26 patientiam P 28 labore v 30 dumquae P )

55
emendationem prouocat domini longanimitas, in seruo contemptum nutrit inpunitas. qui reddit, inquit, unicuique secundum opera sua, certe non inponit deus homini secundum praescientiam peccandi necessitatem, a quo secundum opera sua legitur exacturus esse rationem. peccaui, inquit propheta, et quid accidit mihi triste? hoc est dicere: certum est deum nescire peccata, qui non accelerat pro ultione supplicia, et iterum: dixit enim in corde suo: oblitus est deus, auertit faciem suam, ne uideat usque in finem. dum ergo dicit oblitus est deus, patientiam remittentis neglegentiam iudicat ignorantis et arbitratur oblitum, quod magnanimus dispensator reseruat in posterum. quo genere metuentem admonitio dei castigantis emendat, contemnentem magis lenitas moderantis obdurat, ut putet de deo impius, quod usque in finem ignorantia obscurante non uideat, quidquid ad praesens beniuolentia sustinentis punire dissimulat, et, cum probetur ab insultante contemptus, obdurationem putatur operatus. dum enim iram inter crebrescentia peccata suspendit, peccatorem insultare permittit.

XVIII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT, QVIA HOMINES UOLUNTATE DEI INPELLANTUR IN MORTEM.

Si autem, ut dicit haereticus, per uoluntatem dei trahuntur homines in perditionem, quomodo in lectione Regum mulier loquitur ad Dauid: nec uult, inquit, deus perire animam, sed retractat cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus est? item Ezechiel sub uerbis dei ita disserit: multo labore sudatum est et non exiit ab ea nimia rubigo eius [*]( 2] Rom. 2, 6. 6] Eccli. 5, 4. 8] Psalm. 10, 11. 25] 2 Reg. 14,14. 27] Ezech. 24, 12. ) [*]( 1 contemtum P 2 unicuiquae P 7 adcelerat P 8 dicit v 9 usquae P 11 magnanimis P1 13 ammoniti P contemnente P 14 usquae P 17 contemtus P 18 crebriscentia P 21 quia om. v impelluntur v _22 in mortem om. v 23 hereticus P 25 inquid P 26 paenitus P paereat P 27 item] et add. v )

56
neque per ignem inmunditia tua exsecrabilis, quia mundare te uolui et non es mundata a sordibus tuis. ecce deus hominem non solum saluari optat, sed pro eius purgatione multo labore desudat. porro pro ratione iustitiae per se effectum medentis cura non peragit, quia uoluntatem eius, qui est purgandus, expectat. item: defecit sufflatorium, frustra conflauit sufflator. malitiae enim uestrae non sunt consumptae. dum audis sufflatorium uel conflatoris officium, intellege purum metallum adulterina permixtione corruptum et a naturali sinceritate uitiatum. si homo in mortem inpulsu ac uoluntate dei agitur, cur item sub Ezechiele inputans et uelut dolens loquitur: quare moriemini, domus Israel, quoniam nolo mortem impii, dicit dominus? reuertimini et uiuite. et quomodo eos in mortem, ut blasphemas, inpellit, quos ad uitam non solum nutu iubentis, sed affectu supplicantis inuitat? item: uiuo ego, dicit dominus, nolo mortem impii, sed ut reuertatur impius a uia sua et uiuat. reditum se in potestate habere cognoscat, qui a domino prouocatur, ut redeat. uiuo ego, dicit dominus. ne de indulgentia reus dubitet, iudex clementiam suam etiam quadam sacramenti interpositione confirmat. sed per apostoli Petri sententiam uoluntas benignissimi insinuatur auctoris: non tardat, inquit, dominus promissum suum, sed patienter agit propter uos nolens aliquos perire, sed ad paenitentiam reuerti. peccanti ingeritur paenitentia, ut in conferenda misericordia locum possit habere iustitia. sed patienter, inquit, agit emendationem hominis, quia inpatienter desiderat, patienter expectat. item secundum Lucam: et ut adpropinquauit, uidens ciuitatem fleuit super illam [*]( 6] Ierem. 6, 29. 12] Ezech. 18, 32. 16] Ezech. 33, 11. 23] 2 Petr. 3, 9. 29] Luc. 19, 41. ) [*]( 1 nequae P 4 pugnatione P 8 consumte P 10 a] e v 11 inpulsu] suo add. v 12 ezechielem P inputas P 14 uiuete P 18 rede ditum P 20 dubitat v 21 sed] et add. v 22 benignisimi P 23 actoris v 24 pacienter P nollens P 25 ad suprascr. P1 paenitenciam P pfnitencia P 27 pacienter P emendatio nem P )
57
dicens: non relinquent in te lapidem super lapidem eo, quod non cognoueris tempus uisitationis tuae.

Hic constringendi sunt haeretici. si dominus perituris salutis intercluserat aditum, ergo falso istorum defleuit exitium. si autem eorum perditionem uero, ut manifestum est, maerore perdoluit, non uoluntatem suam homini, sed consensum hominis uoluntati suae defuisse monstrauit. quid mirum si pro salute hominis lacrimas fundit mox sanguinem profusurus? item in Matthaeo: Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? duas res hic agit sermo diuinus. nam dum dicit: quotiens uolui et noluisti, in deo propositi bonitas, in homine arbitrii est expressa libertas. dicendo autem: Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, saluare se eos uoluisse pronuntiat, cum euidenter proferat causas, per quas salutem eis negare debuerit. hoc loco duplici genere in seruo iniquitas cruentae mentis ostenditur, in domino indulgentia benignissimae uoluntatis aperitur. si deus perire uult hominem, quomodo dicit etiam propheta Michaeas: indicabo tibi o homo, quid sit bonum et quid dominus requirat a te, utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum deo tuo. dum dicit: et quid dominus quaerat a te, utique facere iudicium, promptam exercendi boni operis uoluntatem non reposceret, si non dedisset. uides, quia, sicut dei est, ut prouocans adhortetur, ita oboedientiae hominis reseruatum est, ut sequatur. [*]( 9] Matth. 23, 37. 21] Mich. 6, 8. ) [*]( * 3 heretici P 4 interclusserat P 7 uoluntatis P monst)|ruit P 1 8 lacrymas P fudit v 9 matheo P occides P 10 quotens P (i suprascr. man. alt.) 11 galina P 14 expressa P 15 occides P 17 pronontiat P 20 operietur P 21 micheas P 22 utiquae P 25 utiquae P promtam P sequatur] EXPLICIT LIBER PRIMVS . INCAPITVLA (sic! pro: incipiunt capitula) DE LIBRO SECVNDO add. P)