De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

1. EUODII DE FIDE CONTRA MANICHAEOS.

Unus deus pater et filius et spiritus sanctus, inuisibilis, inconprehensibilis, inenarrabilis, inuiolabilis. incoinquinabilis, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. ipse lumen uerum, uita et ueritas, bonus, summus et quaecumque de illo Lumanus sermo poterit enuntiare: quae tamen ab eo dantur, ut aliquo modo dici possint. ex quo omnia, per quem omnia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; et omnia per ipsum et in ipso creata sunt, sicut in utroque testamento humilibus et pie quaerentibus manifestatur. ipsi gloria in saecula saeculorum amen.