CCXX. DE SVMPTIBVS AD TVRREM AEDIFICANDAM. EX LIBRO QVAE- STIONVM EVANGELII II.
Sumtus ad turrem aedificandam — uires ad discipulatum Christi obtinendum — et decem milia proeliaturi cum rege, qui habet uiginti milia — simplicitatem Christi dimicaturi [*]( 2 (et 4) Matth. 12, 48 7 Matth. 12,45 21 cf. Lac. 14, 28 sqq. ) [*](1 cap. CCCXXXIIII P CUCXL Gb; hoc cap. bis (hic et ante cap. CCCXXVIIII) exhibent GPv 4 immundus spiritus P ab hominem V 6 continentiae pi V: conscientiae P 10 non Y: om. P auidius GP: habidius V 11 cum pulsa PF1: compulsa V e corr. esset] e prior del. m. 1 V 15 hypocrisin V: hypocriwm ia P 16 simulabit] bexu corr. tn. 1 V 20 cap. CCCXXXV P CCCXLI G 21 quaestionum euangelii scdm P ss. V 25 uiginta V )
1017
cum duplicitate diaboli, hoc est cum dolis et fallaciis eius — in affectu constituit renuntiantis omnibus, quae sunt eius. ita enim concludit: sic ergo omnis ex uobis, qui non renuntiat omnibus, quae sunt eius, non potest meus esse discipulus. inter quae omnia etiam ipsa temporalis uita intellegatur necesse est, quam oportet sic possidere ad tempus, ut non te impediat ab aeterna qui eam fuerit minatus auferre. sicut autem de turri non perfecta per obprobrium deterruit dicentium: quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare: sic in rege,. . cum quo dimicandum est, ipsam pacem accusauit, cum ait: adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt, significans etiam minas imminentium a diabolo temtationum non sustinere homines, qui non renuntiant omnibus, quae possident, et pacem cum eo facere consentiendo illi ad committenda peccata. turrem quippe aedificare, contra regem illum dimicare, esse discipulum Christi est; habere autem sumtus ad perficiendam turrem et habere fortia decem milia contra uiginti milia regis renuntiare est omnibus, quae eius sunt.
[DE EO QVOD AIT AD SCRIBAS: TVLISTIS CLAVEM SCI- ENTIAE ET CETERA. ITEM EX EODEM LIBRO SECVNDO.
De eo quod dicit dominus scribis uel doctoribus Iudaeorum: tulistis clauem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis: quod in scriptura dei [*]( 3 Luc. 14, 33 9 Luc. 14, 30 12 Luc. 14, 32 21 (et 24) Lac. 11, 52 ) [*]( 1 eius] del. P1 3 ita enim-sunt eias G\'PY: om. 01 concludit G\'PY: tunc claudit P1 nunc claudit 01 8 turre P 13 significans Pl V: significat P1 19 uigiti V 20 eius sunt V: sunt eius P* possidet G pi 21 quae uncinis inclusi exhxbent OPv, om. MV cap. CCCXXXVI P CCCXLII G ad scribis P 22 item] iterum Gv 23 scribis Gv: sobrii. P 24 tulisti" (s add. m. 2) P 25 introibunt G )
1018
humilitatem Christi nec ipsi intellegere nec ab aliis intellegi uolebant.] . CCCXXI.
QVA DISPENSATIONE PEOVIDENTIAE DEI SCRIPTVRAE VETERIS TESTAMENTI EX HEBRAEO IN ORAECVM ELOQVIVM TRANSLATAE SINT, VT VNTVERSIS QVNTIBVS INNOTESCERENT. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XVIII T. XLII.
Sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene totum orbem partim ui et armis partim terrore subegerat — quando inter cetera orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit — eo mortuo comites eius, cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges coepit habere Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos in Aegyptum transtulit. huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit, insuper et dona regia in templum dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante diuinas, et ideo concupierat habere in bybliotheca, quam nobilissimam fecerat. has ei cum idem pontifex misisset hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit, et dati sunt LXXII, de singulis duodecim tribubus seni homines linguae utriusque doctissimi, hebraeae scilicet atque graecae, quorum interpretatio [*]( 1 intellegere] intellere P ab] om. 01 3 cap. cecXX. (I rcu.) V CCCXXXVII P CCCXLin 0" 4 Bcripturae] scripturae sacre P1 6 sint V: sunt P 7 XVIII t. XLII Y: XVn titulo xm P 8 ptolomeorum Yj tic ubique 9 machedonis V 12 terrore V- terroribus P 16 habere coepit P 23 concupiuerat P bibliotheca GP 24 hebraeos P 25 etiam ille P 26 tribubns P: tribna V seni a: seniores PV).
1019
ut Septuaginta nocetur, iam optinuit consuetudo. traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, ut, cum ad hoc opus separatim singuli sederent — ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit explorare — in nullo uerbo, quod idem significaret et tantundem ualeret, uel in uerborum ordine alter ab altero discreparet, sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat, quoniam re uera spiritus erat unus in omnibus. et ideo tam mirabile dei munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam diuinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam uidemus effectum.
CCCXXII. 15 DE AVCTORITATE LXX 1NTERPRETVM, QVAE SALVO HONORE HEBBAEI STILI OMNIBVS SIT INTERPRETIBVS PRAEFERENDA. EX LIBRO S. S.
Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex hebraea lingua in graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion, sicut etiam illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit ecclesia eaque utuntur graeci populi christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. ex hac Septuaginta interpretatione etiam in latinam linguam, interpretatum est quod ecclesiae latinae tenent, quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ea graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem scripturas conuerterit. sed eius tam litteratum laborem quamuis Iudaei [*]( 2 mirabile PY 4 sederent pa V: sederint P1 7 ita Y: om. P 9 acciperant V 14 cap. CCCXXIl. V CCCXXXVIII P CCCXLIII G 15 auctoritate] om. Ml 20 illa MPY: illa est a 21 quinta GMP: quanta V 28 esset GMP: esse V )
1020
fateantur esse ueracem, Septuaginta uero interpretes in multis errasse, tamen ecclesia Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem indicat praeferendum, quia, etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione diuinus, sed inter se uerba interpretationis suae septuaginta docti more hominum contulissent, ut quod placuisset omnibus hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum uero tantum in eis signum diuinitatis apparuit, profecto quisquis alius illarum scripturarum rum ei hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est uerax, aut congruit illis septuaginta interpretibus aut, si non congruere uidetur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. spiritus enim, qui in prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta uiris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate diuina et aliud dicere potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut non eadem uerba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret et aliquid praetermitteret et aliquid adderet, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere seruitutem, quam uerbis debebat interpres, sed diuinam potius potestatem, quae mentem releuabat et regebat interpretis?. nonnulli autem codices graecos interpretationis Septuaginta ex hebraicis codicibus emendandos putarunt, nec tamen ausi sunt detrahare quod hebraei non habent et Septuaginta posuerunt, sed tantummodo addiderunt, quae in hebraeis inuenta apud Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. illa uero quae non habent hebraei, habent autem
[*]( 2 errasse MV: errasse contendant G e. contendunt P 8 Untum opus OP: tempus tantum MV 5 spiritus GP: sanctus MY 10 ex hebraeam MV 15 qui a: quia MPY 19 et aliquid praetermitteret GP: om. MY aliq\\iid ******* add. (et aliquid ras.) P etiam] eniam Y 22 relenabat V2: relebabat MVl replebat GP 23 hebraicis MY: hebraeis GP 26 quae MV: quod P 27 eaque] ea quę P 28 eorumdem (sic) Y ) 1021
LXX, similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae, signauerunt; et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et latini. quae autem non praetermissa aut addita, sed aliter dicta sunt, siue alium sensum faciunt etiam ipsum non abhorrentem, siue alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis, nisi quid per homines dixerit dei spiritus, quidquid est in hebraeis codicibus et non est aput interpretes LXX, noluit ea per istos, sed per illos prophetas dei spiritus dicere. quidquid uero est apud LXX, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. isto enim modo alia per Esaiam, aha per Hieremiam, alia per alium aliumque prophetam, uel aliter eadem per hunc ac per illum dixit, ut uoluit. quidquid porro aput utrosque inuenitur, per utrosque dicere noluit unus atque idem spiritus, sed ita, ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando: quia sicut in illis uera et concordantia dicentibus pacis spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem spiritus unus apparuit. HOC EX SPECVLO SANCTI AVGVSTINI.
Quis ignorat in scripturis sanctis, id est legitimis propheticis [*]( 348\' ) et euangelicis et apostolicis auctoritate canonica praeditis quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et crederentur, ut est quod in principio fecerit deus caelum et terram et quod in principio erat uerbum et quaecumque facta [*]( 27 Qen. 1, 1 28 Io. 1, 1 ) [*]( 1 uersuum MY: aeraum P 4 aut MV: uel GP 5 faciunt MV: faciant GP 10 (et 16) apud GMP 14 isto. (s ras.) M esaiam alia PV: esaiani aliam M 17 atque idem spiritus GP: om. MY 19 propheticae MPlV quia GPV: qua M in illis OPm. MV 20 paciB GMPY: unu. pacis a 23 hoc ex apeculo et quae secuntur desunt in GPx 25 canhonica Y )
1022
diuina uel humana tantummodo cognoscenda narrantur; quaedam uero sic esse iussa, ut obseruarentur et fierent, uel prohibita, ne fierent, ut est: honora patrem et matrem et: non moechaberis? horum autem quae iubendo et uetando scripta sunt alia sunt sacramentorum uelata mysteriis, quae multa ueteris testamenti populo illi facienda mandata sunt neque a populo christiano nunc fiunt, sed tantummodo intellegenda requiruntur atque tractantur: sicuti est sabbatum ad uisibilem uacationem, sicut azyma in pane sine fermento, pascha in ouis occisione, sicut tot genera sacrificiorum uitandorum et neomeniae et annuae sollemnitates, quas obseruant nunc usque Iudaei, et illae iustificationes, quae non ad opera iustitiae proprie pertinent, sed aliquid significare intelleguntur. quis enim christianus septimo anno cogitur seruum reddere libertati et, si discedere ille noluerit, eius auriculam subula pertundere ad postem et cetera huius modi? alia uero etiam nunc facienda sunt, si facienda praecepta sunt, nec facienda, si prohibita: qualia sunt illa quae dixi: honora patrem et matrem et: non moechaberis. de his igitur quae ita sunt posita in litteris sacris uel iubendo uel uetando uel sinendo, ut etiamnunc, id est tempore noui testamenti, ad uitam piam exercendam moresque pertineant, hoc opus, quod in manus sumsi, componere aggressus sum, ut, quantum me deus adiuuat, omnia talia de canonicis libris colligam atque, ut facile inspici possint, in unum tamquam speculum congeram. oportuit enim sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum posita sunt, ut praecepta narrationibus uel disputationibus, propriis figurata et [si] figuratis propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo seruatur aut respondetur aduersis aut qui docendi sunt instruuntur aut occultorum inuentione quodam modo renouantur hi qui promta et aperta fastidiunt.
[*]( 3 (et 18) Ex. 20, 12 sq. Matth. 15, 4 et 5, 27 8 cf. Deat. 5, 12 9 cf. Ex. 12, 8 et 5 15 of. Ex, 21, 2 et 6\' ) [*]( 2 prohibita ne fierent] F1 tn ras. 9 azima V 10 oais] obis V saorificiorum V: s. cibornmque a 11 annue F 20 iubendo (b a u eorr. tR. 2) V ut CI: uel (?) V 24 canhonicis V 26 ea a: eam Y 28 si V, indusi; fort. scribendum: et, si figurata, tipratis 9 31 hi a: his V ) 1023
CCCXXIII.
QVID INTELLEGENDVM SIT DE NINEVTTARVM EXCIDIO, CVIVS DENVNTIATIO IN HEBRAEO XL DIERVM SPATIO TENDITVR, IN SEPTVAGINTA AVTEM TRIDVI BREVITATE CONCLVDITVR. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XVIII T. XLIIII.
Sed ait aliquis: "quomodo sciam, quid Ionas propheta dixerit Nineuitis, utrum: triduo, et Nineue euertetur, an: XL dies?" quis enim non uideat non potuisse utrumque tunc dici a propheta, qui missus fuerat terrere comminatione imminentis exitii ciuitatem? cui si tertio die fuerat futurus interitus, non utique quadragesimo die, si autem quadragesimo, non utique tertio. si ergo a me quaeritur, quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in hebraeo: XL dies, - et Nineue euertetur. LXX quippe longe posterius interpretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret et in unum eundemque sensum, quamuis sub altera significatione, concurreret admoneretque lectorem, utraque auctoritate . non spreta ab historia sese attollere ad ea requirenda propter quae significanda historia ipsa conscripta est. gesta quippe sunt illa in Nineue ciuitate, sed aliquid etiam significauerunt, quod modum illius ciuitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta in uentre ceti triduo fuit, et tamen alium significauit in profundo inferni triduo futurum, qui dominus est omnium prophetarum. quapropter si per illam ciuitatem recte accipitur ecclesia gentium prophetice figurata, euersa scilicet per paenitentiam, ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per Christum factum est in ecclesia gentium, cuius [*]( 7 (et 13) Ion. 3, 4 ) [*]( 1 cap. CCCXXXVIllI P CCCXLY G 5 de ciuitate deil om. P XVHI V: secundo P t. XLIill P: t. XXini V 7 niniuitis P1 triduo P\'V: tridaum P1 niniue P 9 comminationem 01 commi**natione* P 10 entii 0 pya: exctii (sic) V1 14 (et 20) niniue P euertetur Y: subuertetur P 18 propter quae OP: qui propter quae V 22 coeti Y 23 faturum V: pfaturum P )
1024
illa Nineue figuram gerebat, siue per XL dies siue per triduum idem ipse significatus est Christus: per XL scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem et ascendit in caelum; post triduum uero, quia die tertio resurrexit; tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem de somno excitauerint LXX interpretes idemque prophetae ad perscrutandum altitudinem prophetiae et quodam modo dixerint in XL diebus ipsum quaerere, in quo et triduum potueris inuenire: illud in ascensione, hoc in eius resurrectione reperies. propter quod utroque numero significari conuenientissime potuit, quorum unum per Ionam prophetam, alterum per LXX interpretum prophetiam, tamen unus atque idem spiritus dixit. longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab hebraica ueritate putantur LXX interpretes discrepare et bene intellecti inueniuntur esse concordes. unde etiam ego pro meo modulo uestigia sequens apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est ex hebraeis et ex LXX, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putaui, quoniam utraque una atque diuina est.
CCCXXIIII. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: OMNE PECCATVM, QVOD- CVMQVE FECERIT HOMO, EXTRA CORPVS EST; QVI AVTEM FORNICATVR, IN CORPVS SVVM PECCAT. EX SERMONE DE EADEM RE.
Quaestio de epistula Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus [*]( 21 (et 26) I Cor. 6, 18 ) [*]( 4 post PV: per a 8 quaerere Y: quaere P (cf. p. 558, 3 not. 796, 18) 10 repperies Y 12 alterum—prophetiam] add. P* in mg. 14 ab V: ad P 17 ex hebraeis V: et ei hebraeis GP 20 cap. CCCXL P CCCXLVI G 23 suum Y: proprium GP 24 sermone de eadem re P: eodem libro V 25 epistola GP )
1025
suum peccat, nescio si possit ad liquidum dissolui, quamuis possit donante domino aliquid inde probabiliter dici; ita enim profunda est. nam cum superius in eadem epistula apostolus diceret: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt, et paulo post: nescitis, ait, quoniam corpora uestra membra sunt Christi? tollens ergo membra Christi faciam meretricis? absit. an nescitis, quia qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una. qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. fugite fornicationem, atque ibi subiungit: omne p eccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. an nescitis, quia corpus uestrum templum in uobis spiritus sancti est, quem habetis a deo, et non estis uestri? emti enim estis magno. glorificate et portate deum in corpore uestro — cum ergo multa et horrenda hoc capitulo prius enumerasset hominum peccata, quibus non dabitur regnum dei, quae tamen non nisi per corpus perpetrari ab hominibus possunt — quod corpus utique iam fidelium templum esse dixit spiritus sancti, quem ha.bemus a deo, ipsaque membra corporis nostri membra esse asseuerat Christi, de quibus arguendo et quodam modo interrogando ait: tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? — responderitque sibi: absit,
[*]( 4 I Cor. 6, 9sq. 8 1 Cor. 6, 15—20 ) [*]( 1 stram F: proprium GP nescio si possit ad GV: om. P quamois possit V: nescio si possit ad quamuis possit P 3 epistola GP epistulam F 6 neque auari neque fures P 10 faciam GV: faciem P meretricia V: membra meretricis GP 14 subiunxit P 19 magno F1: pretio magno PP* 21 hoc V: in hoc GP 26 assenerat V: asserat P 27 faciam GV: faciem P 28 responderetque F ) [*]( VIIII. ) [*]( 65 ) 1026
subiungat adhuc et dicat: nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una; qui autem adhaeret domino, unus spiritus est, et concludat: fugite fornicationem: sequitur tamen ipse et dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. quasi uero illa quae dinumerauit peccata dicens: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt, ista omnia facinora et flagitia numquid non nisi per corpus fieri aut exerceri possunt? quis hoc sani capitis homo negauerit? totum quippe istum locum apostolus propter ipsum corpus iam emtum magno, id est Christi sanguine pretioso, templumque spiritus sancti factum a deo, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius inuiolatum tamquam dei habitaculum seruaretur, agebat et defendebat. quare ergo subiungere uoluit hoc, unde difficilis quaestio nasceretur, id est ut diceret: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, cum siue ipsa fornicatio siue alia huius modi quae non nisi per corpus fiunt peccata turpitudini et fornicationi simillima non nisi per ipsum corpus generentur atque exerceantur? quid ergo? poteritne esse quispiam, ut cetera memorata superius taceam, fur uel ebriosus uel maledicus uel rapax extra operationem corporis huius? quamuis nec ipsa idololatria neque ipsa auaritia praeter seruitium corporis poterit ad usum fructumque suum peruenire. quid est ergo: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus
[*]( 4 et t* concludat P 14 quis hoc-negauerit GP: om. Y 17 deo V: domino P 19 sattiungere F: subiunge P 20 uoluit GP: noluit V 25 generentur F: generantur P gerantur G 26 ergo F: enim GP poteritne a: poterit nec PF ) 1027
proprium peccat? primum quia in corpore isto homo constitutus quidquid solo tantum animo poterit inique concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere isto adhuc circumseptum in corpore. nam et quod in psalmo scriptum est: dixit impius in corde suo: non est deus, idem beatus apostolus non potuit utique separare a corporali opere illo loco, ubi ait: omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit suum, sine bonum siue malum, quia uidelicet non nisi in corpore constitutus impius potuit dicere: non est deus; ut taceam quod in alia epistula ipse doctor gentium dicit: manifesta autem sunt opera carnis, et exequitur: quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt regnum dei non possidebunt. numquid enim non uidetur nobis extra corpus fieri certe illa quae ibi interposuit, aemulationes, animositates, dissensiones, inuidias, haereses? et tamen operibus carnis ista tribuit doctor gentium in fide et ueritate. quid est ergo: \'omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, et unum tantummodo fornicationis peccatum nominans ait: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat?
Apparet igitur cuiuis tardo et obtunso, quam sit ista quaestio; quam dominus piae intentioni nostrae si aliquantulum dignatus fuerit dilucescere atque reuelare, poterimus aliquid rationabiliter dicere. uidetur enim beatus apostolus, in quo [*]( 6 Ps. 13, 1 8 II Cor. 5, 10 13 Gal. 5, 19-22 ) [*]( 3 hoc GP: hoc enim Y 5 circumseptum a: circumseptus PY in P V: om. a 6 dizit] add. V1 in ras. 8 adstabimus V: stabimus P 10 suum V: om. OP 13 epistola OP 15 lnznriae-inimicitiae OP: om. Y 20 uidetur PY (cf. p. 883, 24) 22 tribuit V: attribuit P 27 quam s. ista quaestio GlpV: q. s. profunda ista quaestio 01 q. s. i. quaestio difficilis a 28 quam V: quem P pie V ) [*]( 66* )
1028
loquebatur Christus, aut exaggerare uoluisse fornicationis malum super cetera omnia peccata, quae etsi per corpus committantur, non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et obnoxium, quemadmodum in solo opere fornicationis corporalis commisceri facit animum uis ingens libidinis cum ipso corpore et unum cum ipso quodam modo agglutinari et deuinctum esse in tantum, ut nihil aliud ipso momento et experimento huius tam magni flagitii cogitare homini liceat aut intendere, nisi quod sibimet addicit mentemque captiuam subdit ipsa submersio et quodam modo absorbitio libidinis et concupiscentia carnalis, ut hoc esse uideatur, ut dictum est: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, quia tunc fiet proprie et familiariter seruum corporis cor hominis fornicantis in tempore maxime ipsius nequissimae operationis, in tantum, ut ipse apostolus inculcatius uolens commendare canendum hominibus hoc malum dixerit: tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? et execrans ac detestans responderit: absit. an nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit,. duo in carne una. numquid hoc posset dici de aliis atque aliis quibusque facinoribus hominum? liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus et unum aliquid eorum operari et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi, quod in fornicationis ipso opere ac tempore non licet animo, ad aliquid aliud cogitandum liberum esse. sic enim totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut iam dici non possit ipse animus suus esse, sed simul totus homo dici possit quod caro sit et spiritus uadens et non reuertens. sic ergo possumus intellegere, quia omne peccatum, quodcumque fecerit homo,
[*]( 29 Ps. 77, 39 ) [*]( 5 corpomlis] corpor**is (al eras.) P 6 cum ipso corpore et unum Gpt: om. V; del. P* ipso quodam] ipse q. PV 7 agglutiari P 9 sibimet G P: sibidem Y 14 cor GP\': om. V; eras. P* 15 in tantum GP: ut tantum V 23 humano V: om. P 25 foraicationes P ac F: atque P aliud aliquid GP 26 absoruetur Y ) 1029
extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, ut uideatur, ut dixi, apostolus in tantum exaggerare uoluisse fornicationis malum, ut in comparatione huius fornicationis cetera extra corpus habenda esse duxerit quaecumque peccata, solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccari dixerit, quia maiore libidinis ardore, quo superior nullus est, uoluptas ipsius corporis tenet seruum efficitque captiuum.
Haec dicta sint de speciali fornicatione huius corporis. uerum quia non solum fornicatio in sacris litteris specialiter sed etiam generaliter arguitur et nominatur, conemur deo adiuuante et hinc aliquid probabiliter dicere. generalis igitur fornicatio aperte manifestatur in psalmo, ubi dicitur: quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem, qui fornicatur abs te. ubi subsequitur qualiter ista generalis fornicatio euadi et effugi possit; adiunxit dicens: mihi autem adhaerere deo bonum est, ut exinde facile aduertamus illam esse generalem fornicationem animae humanae, qua non adhaerens quisque deo adhaeret mundo. unde beatus apostolus Iohannes dicit: si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in illo. et apostolus Iacobus dicit: adulteri, nescitis, quia amicitia huius mundi inimica est deo? breuiter ergo definitum est non posse habere dilectionem dei qui habuerit dilectionem mundi et inimicum esse dei qui amicus esse uoluerit mundi. ad hoc etiam pertinet quod dominus in euangelio dicit: nemo potest duobus dominis seruire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum patietur et alterum contemnet, et concludit: non potestis deo seruire et mamonae. ista est [*]( 13 Ps. 72, 27 sq. 20 I Io. 2, 15 22 Iac. 4, 4 27 Mattb. 6, 24 ) [*]( 6 ardori P 7 superior V: snperius P 11 nominatur V: non minatur P 12 dicere probabiliter P 13 manifestetur P 15 subsequitur PV: subsequenter a 19 qua P: quia V 25 dei esse P 30 mammonae P )
1030
ergo generalis, ut dictum est, animae fornicatio omnia omnino in se continens, qua non adhaeretur deo, dum adhaeretur mundo, ut etiam sic intellegere ualeamus secundum istam generalem fornicationem quod ait apostolus: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. qua si non fornicatur anima humana, adhaerendo deo nec adhaerendo mundo, quaecumque alia peccata a concupiscentia carnali prorsus aliena potuerit ipsa fragilitate mortalitatis uel ignorando uel neglegendo uel obliuiscendo uel non intellegendo homo incurrere, hoc sit quod dictum est: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, quia nullum hic corporalis uel temporalis concupiscentiae peccatum poterit reperiri; unde merito extra corpus esse quodlibet tale peccatum dici uidetur. quod si adhaerens mundo mundanus homo longe faciat a deo, fornicando ab ipso deo, in corpus proprium peccat, quia corporali concupiscentia <in) quaeque temporalia et carnalia carnali sensu et prudentia humana trahitur atque distrahitur, creaturae seruiens potius quam creatori, qui est benedictus in saecula.
Sic ergo, quantum mihi, uidetur salua fide intellegi posse utriusque fornicationis malum, tam specialis quam uniuersalis, in hoc uno capitulo tanti et tam magni doctoris, ubi ait: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, ut aut exaggeratio facta sit ab apostolo huius specialis fornicationis, qua in corpus proprium peccare recte intellegitur, quia nusquam sic totus homo corporis ipsius [*]( 4 (11. 24) I Cor. 6, 18 20 cf. II Cor. 11, 31 ) [*]( 7 qua V: quia GP fornicatur V: fornicetur GP 9 ipsa Y: pro ipsa G pro ipsa (pro del. m. 2.) P 10 non V: om, P 13 uel temporalis GP: om. V 16 faciat Y (cf. tamen p. 1029, 14): se faciat GP1 se faciet Pl 17 corporali V: non carnali P cuncupiscentiae P in quaeque a: quaeque PV 18 humana V: humanus animus GP 19 trabitur GPXV: traditur Pl 21 posse GlpV: poteet G* 23 et tam GP: etiam V 27 peccare F: peccari P )
1031
uoluptati addicitur uel ineffabiliter uel ineuitabiliter affigitur, ut in comparatione huius tanti mali cetera peccata extra corpus esse uideantur, etiam si per corpus exerceantur, quemadmodum solius fornicationis uis quaedam imperiosae libidinis condicioni suae subdit propriumque ipsius corporis mancipium pessimum facit, tempore maxime ipsius immundissimae operationis, ut aliud quid praeter quod agit in ipso corpore non sit liberum humanae menti uel cogitare uel intendere. si autem etiam generalem significare uoluit apostolus fornicationem, propter quam dixisse uideatur: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, sic accipiendum est et intellegendum, ut quisque, dum non adhaeret deo, qui adhaesit mundo, omnia temporalia et corporalia diligens et concupiscens, merito in corpus proprium peccare dicatur, id est uniuersae concupiscentiae carnali deditus et subditus factus tamquam totus creaturae seruus ab ipso creatore . alienus per illud initium omnis peccati superbiam, cuius superbiae initium est, ut scriptum est, apostatare a deo. a quo generalis fornicationis malo quisque alienus quodcumque aliud peccatum potuerit ut homo corruptibilis adhuc et mortalis incurrere, hoc intellegatur extra corpus esse, id est extra corporalis et temporalis omnis concupiscentiae malum alienum esse extra corpus, ut saepe dictum est, esse. tantummodo enim carnalis et generalis concupiscentiae malo per omnia fornicatur anima a deo, tamquam corporalibus et temporalibus desideriis et delectationibus inligata et deuincta in corpus proprium peccat, cuius uniuersaliter concupiscentiae seruiens incuruatur mundo et alienatur a deo; quod est, ut dictum est, initium superbiae hominis, apostatare a
[*]( 18 (et 30) Eccli. 10, 12 sq. ) [*]( 1 uel ineuitabiliter GP: om. Y affigitur CFT: afficitur P1 4 imperiosae (v add. m. 2) V 5 conditionis P 8 uel cogitare (uel del m. 2) P 14 et corporalia PF: om. a 18 illud scripsi: illum V illam P omnis pi V: nominis P1 20 generali GP 23 malum] malo PV 29 est ut V: istud P ) 1032
deo. propter quod generalis fornicationis canendam malum beatus Iohannes admonet dicens: nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt: quoniam omnia quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi; quae non est ex patre, sed ex mundo est. et mundus transiet et concupiscentia eius; qui autem fecerit uolnntatem dei, manet in aeternum, sicut et ille manet in aeternum. ista ergo dilectio mundi, quae uniuersalem in se concupiscentiam obtinet mundi, generalis est fornicatio. qua peccatur in corpus proprium eo quod omnibus corporalibus et uisibilibus et temporalibus desideriis et uoluptatibus humanus indesinenter seruit animus ab ipso creatore uniuersorum desolatus atque derelictus.
[DE SCIENTIA DEI.
Omne praeteritum iam non est, omne futurum nondum est. omne igitur praeteritum et futurum deest. apud deum autem nihil deest. nec praeteritum igitur nec futurum, sed omne praesens est apud deum.
DE TRINA VNITATE.
Omne, quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit. uniuersa igitur creatura si et est quoquo modo et ab eo quod omnino nihil est plurimum distat et snis partibus sibimet congruit, causam quoque eius trinam esse oportet, qua sit, qua hoc sit, qua sibi amica sit. creaturae autem causam, id est auctorem, deum dicimus. oportet ergo [*]( 2 I Jo. 2, 15-17 ) [*]( 4 in mundo sunt V: sunt in mundo P 6 mundo est V: mundo GP 8 sicut-in aeternuml add. P* supr. uers. et ille V: ille GP 11 eo a: et PV 12 humanus Y: humanis P 15 quae uncinis inclusi desunt in MV cap. CCCXLI P CCCXLVII G scientia G*: sententia G\'P 20 cap. CCCLXII(sic) P CCCXLVIII G unitate GP (ita ctiam scribendum erat p. 31,15) 21 quo discernitur G: quod disc. P 22 quod congruit (d ckl. m. 2) G quoquo P: bi. quo G 24 simet (bi add. m. 2) G 26 ergo P: ei ergo G )
1033
esse trinitatem, qua nihil praestantius, intellegentius et beatius inuenire perfecta ratio potest. ideoque etiam, cum ueritas quaeritur, plus quam tria genera quaestionum esse non possunt, utrum omnino sit, utrum hoc an aliud sit, utrum approbandum improbandumue sit.