Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CCVIIII. DE IEIVNIO ET LAVANDA FACIE VEL VNGVENDO CAPITE. VNDE SVPRA.-

Cum autem ieiunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim uultum suum, ut uideantur hominibus ieiunantes. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. uos autem ieiunantes ungite capita uestra et facies uestras lauate, ne uideamini hominibus ieiunantes, sed patri uestro, qui est in abscondito; et pater uester, qui est in abscondito, reddet uobis. manifestum est his praeceptis omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi, ne foris quaerentes mercedem huic saeculo conformemur et amittamus promissionem tanto solidioris atque firmioris, quanto interioris beatitudinis, qua nos elegit deus conformes fieri imaginis filii eius.

In hoc autem capitulo maxime animaduertendum est non in solo rerum corporearum nitore atque pompa sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactantiam, et eo [*]( 6 cf. Matth. 5, 9 8 Rom. 8, 15 Gal. 4, 6 13 Matth. 6, 16 sqq. 25 cf. Rora. 8, 29 ) [*]( 5 laetas PF: laetandas G si GP: sic V 7 oremus] n ex e, ut uidetur, corr. m. 1 V 10 cap. CCCXXIIII P CCCXXI G 11 uel GV: et P unde supra V: ex eodem libro secundo (M G) GP 16 perciperunt V 17 ungite GP: ungete V (w. 1 et 3) 20 qui est GV (m. 1 et 2): qui uidet P )

992
periculosiorem, quo sub nomine seruitutis dei decipit. qui ergo immoderato cultu corporis atque uestitus uel ceterarum rerum nitore praefulget, facile conuincitur rebus ipsis pomparum saeculi esse sectator nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis. qui autem in professione christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id uoluntate faciat, non necessitate patiatur, ceteris eius operibus potest conici, utrum hoc contemtu superflui cultus an ambitione aliqua faciat, quia et sub ouina pelle cauendos lupos dominus praecipit; sed ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. cum enim coeperint aliquibus temtationibus ea ipsa illis subtrahi uel negari quae isto uelamine uel consecuti sunt uel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat, utrum lupus in ouina pelle sit an ouis in sua. non enim propterea ornatu superfluo debet aspectus hominum mulcere christianus, quia illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores saepe usurpant, ut incautos decipiant, quia et illae oues non habent deponere pelles suas, si aliquando eis lupi se contegunt.

Quaeri ergo solet, quid sit quod ait: uos autem ieiunantes unguite capita uestra et facies uestras lauate, ne uideamini hominibus ieiunantes. non enim quispiam recte praeceperit, quamuis faciem cotidiana consuetudine lauemus, unctis etiam capitibus, cum ieiunamus, nos esse debere. quod si turpissimum omnes fatentur, intellegendum est hoc praeceptum unguendi caput et faciem lauandi ad interiorem hominem pertinere. unguere ergo caput ad laetitiam pertinet, lauare autem faciem ad munditiam,%et ideo caput unguit qui laetatur interius mente atque ratione. hoc enim recte accipimus caput, quod in anima praeminet et quo cetera hominis regi et gubernari manifestum est; et hoc facit qui non foris [*]( 10 Matth. 7, 15 sq. ) [*]( 8 contemtu a: contentas PY 9 ambition\' (e add. m.2) V 10 praecepit P 11 cognoscotis PF1: cognoscitia F1 18 habent (cf- Bdnsch l. c. p. 447sqq.) V: debent GP 21 angite PP* 23 praeceperit P\': praeciperit F praeceperat P1 faciem PF1: facie F1 26 ung..endi (u ras.) Y 27 ung.ere Y 28 ung*it (n ras.) V 30 praeeminet P 31 gubernari P: gnnernare F1 gubernare F1 )

993
quaerit laetitiam, ut de hominum laudibus carnaliter gaudeat. caro enim, quae subiecta esse debet, nullo modo est totius naturae humanae caput. nemo quidem umquam carnem suam odio habuit, sicut apostolus dicit, cum de diligenda uxore praecipit; sed caput mulieris uir, cui uero caput est Christus. interius ergo gaudeat in ieiunio suo eo ipso, quo sic se ieiunando auertit a uoluptate saeculi, ut sit subditus Christo, qui secundum hoc praeceptum caput unctum habere desiderat. ita enim et faciem lauabit, id est cor mundabit, quo uisurus est deum non interposito uelamine propter infirmitatem contractam de sordibus, sed firmus et stabilis, quoniam mundus est et simplex. lauamini, inquit, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris atque conspectu oculorum meorum. ab his igitur sordibus facies nostra lauanda est, quibus dei aspectus offenditur. nos autem reuelata facie gloriam dei speculantes in eandem imaginem transformabimur.

Saepe etiam cogitatio necessariarum rerum ad istam uitam pertinentium et sauciat et sordidat interiorem oculum nostrum et plerumque conduplicat, ut ea quae uidemur cum hominibus recte facere non eo corde faciamus, quo dominus praecipit, id est quia eos diligimus, sed quia commodum ab eis aliquod propter necessitatem praesentis uitae adipisci uolumus. debemus autem bene facere illis propter salutem ipsorum aeternam, non propter temporale commodum nostrum. inclinet ergo deus cor nostrum in testimonia sua, et non in emolumentum. finis enim praecepti est caritas de corde [*]( 3 Eph. 5, 29 5 I Cor. 11, 3 12 Es. 1, 16 16 II Cor. 3, 18 26 cf. Ps. 118, 36 27 I Tim. 1, 5 ) [*]( 1 laudibus hominum P 3 nmqa- (quam add. m. 2) V 5 uero V: uiro GP 7 quo V: qui P 10 deum P\'V: dominum P1 12 est V: om. P 14 conspoctu V: a conspectu P 16 autem V: enim GP 17 eadem (n add. m. 2) V 18 cogitatio OPi cogitatione V 19 e*t sanciat (s ras.) V 20 conduplicat GPV: cor duplicat a 21 quo PXV: quod P1 praecepit P 22 quia eos OlPV: quia 808 60S G\' 25 temporalem P V ) [*]( Yim. ) [*]( 63 )

994
puro et conscientia bona et fide non ficta. qui autem propter suam de hac uita necessitatem fratri consulit, non utique caritati consulit, quia non illi quem debet tamquam se ipsum diligere, sed sibi consulit, uel potius nec sibi, quando quidem hinc sibi facit duplex cor, quo impeditur ad uidendum deum, in qua sola uisione est beatitudo certa atque perpetua.

CCCX. DE EO QVOD AIT DOMHTVS: 81 ERGO LVMEN, QVOD IN TE EST, TENEBRAE SVNT, IPSAE TENEBRAE QVAN- TAE SVNT? EX LIBRO S. S.

Lucerna corporis tui est oculus tuus. si ergo oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? qui locus sic intellegendus est, ut nouerimus omnia opera nostra tunc esse munda et placere in conspectu dei, si fiant simplici corde, id est intentione in superna, fine illo caritatis, quia plenitudo legis caritas. oculum ergo hic. accipere debemus ipsam intentionem, qua facimus quidquid facimus. quae si munda fuerit et recta et illud aspiciens quod aspiciendum est, omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, necesse est bona sint. quae opera omnia totum corpus appellauit, quia et apostolus membra nostra dicit quaedam opera, quae improbat et mortificanda praecipit dicens: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super [*]( 12 Matth. 6, 22 sq. 20 Rom. 13, 10 27 Col. 3, 5 ) [*]( 2 de GPV: in a fratri V: fratri suo P 5 facit pIV: fit Pl 8 cap. CCCXXVI P CCCXXII G CCCXXVII v 10 ipsae F: ipse P; om. G 11 libro 68. V: eodem libro secundo P 16 sunt tenebrae V: s. ipsae t. GP quantae G: quantae erunt P; om. V 19 in GSpV: del. G* 20 plenitudo V: et plenitudo GP 25 opera quaedam GP )

995
terram, fornicationem, immunditiam, auaritiam et cetera talia.

Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat, considerandum est. hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est, bono animo nos facere quod facimus; omne enim, quod manifestatur, lumen est. nam et ipsa facta, quae ad hominum societatem a nobis procedunt, incertum habent exitum et ideo tenebras eas uocauit. non enim noui, cum pecuniam porrigo indigenti et petenti, quid inde aut facturus aut passurus sit, et fieri potest, ut uel faciat ex ea uel propter eam patiatur aliquid mali, cum ego, cum darem, non euenire uoluerim neque hoc animo dederim. itaque si bono animo feci quod mihi, cum facerem, notum erat, et ideo lumen uocatur: inluminatur etiam factum meum, qualemcumque exitum habuerit: qui exitus quoniam incertus est et ignotus est, tenebrae appellatae sunt. si autem malo animo feci, etiam ipsum lumen tenebrae sunt. lumen enim dicitur, quia nouit quisque, quo animo faciat, etiam cum malo animo facit. sed ipsum lumen tenebrae sunt, quia non in superna dirigitur simplex intentio, sed ad inferiora declinatur et duplici corde quasi umbram facit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? hoc est: si ipsa cordis intentio, qua facis quod facis, quae tibi nota est, sordidatur appetitu rerum . terrenarum et temporalium atque caecatur, quanto magis ipsum factum, cuius incertus est exitus, sordidum et tenebrosum est? quia, etsi bene alicui proueniat quod tu non munda et recta intentione facis, quomodo tu feceris tibi imputatur, non quomodo illi prouenerit. [*]( 5 Eph. 5, 13 21 Matth. 6, 23 ) [*]( 10 propter eam V: propterea P 11 cum ego F: quod ego OP 13 uocabitur (corr. m. 2) P 14 mluminabitttr P 16 post appellatae sunt adnotat G\': in alio codice hic insertum. et duplici corda quasi umbra 20 umbra Gl; corr. m. 3 22 quantae V: quantae sunt P 26 proueniet P munda et recta V: recta et munda Q recte et manda P ) [*]( 63» )

996

[Si enim euangelizauero, inquit, non est mihi gloria: id est: si euangelizauero, ut ista fiant in me, id est: si propterea euangelizauero, ut ad illa perueniam et fidem euangelii in cibo et potu et uestitu collocauero. sed quare non est ei gloria? necessitas enim, inquit, mihi incumbit, id est: ut ideo euangelizem, quia unde uiuam non habeo aut adquiram temporalem fructum de praedicatione aeternorum. sic enim iam necessitas erit in euangelio, non uoluntas. uae enim mihi est, inquit, si non euangelizauero. quomodo debet euangelizare? scilicet ut (in) euangelio et in regno ponat mercedem; ita enim potest non coactus euangelizare, sed uolens. si enim uolens, inquit, hoc facio, mercedem habeo; si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, id est: si coactus inopia earum rerum, quae temporali uitae sunt necessariae, praedico euangelium, alii per me habent mercedem euangelii, qui euangelium ipsum me praedicante diligunt. ego autem non habeo, quia non ipsum euangelium diligo, sed eius pretium in eius temporalibus constitutum. quod nefas est fieri, ut non tamquam filius ministret quisque euangelium, sed tamquam seruus, cui dispensatio credita est, ut tamquam alienum eroget, nihil inde ipse capiat praeter cibaria, quae non de participatione regni, sed sustentaculum miserae seruitutis dantur extrinsecus.] [*]( 1 I Cor. 9, 16 sq. ) [*]( 1 quae inclusi om. MY; collati sunt GP" 2 ista s: ita G Pv 6 habeo ex habeam corr. P* 7 aut Gap,,: aut ut G* fructtls (fiorr. m. 1) G 9 est P: erit Gv 10 Md quomodo (sed add. m. 3) G enangelizare Gv: eaangelizauero P in euangelio a: euangelio GlPv (cf. p. 929, 29) in ipso euangelio G3 11 regno GlPv: regno dei Gs ita enim potest non coactus G\': non enim potest non GtptJ non enim potest Gl euangelixae P 14 si coactae Gv: siccatus P 15 quae Gv: quo P 18 in eius Glp,,: in illis GS 22 cibaria a: cibariam GPv sustentaculum Os Pv: ad sustentaculum G3 )

997

CCCXI. DE SOLLICITVDINE CEASTINI DIEI PROHIBITA. EX LIBRO S. S.

Nolite ergo solliciti esse de crastino. non enim dicitur crastinus dies nisi in tempore, ubi praeterito succedit futurum. ergo cum aliquid boni operamur, non temporalia, sed aeterna cogitemus; tunc erit illud bonum et perfectum opus. crastinus enim, inquit, dies sollicitus erit sibi ipse, id est ut cum oportuerit sumas cibum uel potum uel indumentum. cum ipsa scilicet necessitas urguere coeperit, aderunt haec, quia nouit pater noster quod horum omnium indigemus. sufficit enim, inquit, diei malitia sua, id est: sufficit quod ista sumere urguebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis. pertinet enim ad hanc fragilitatem et mortalitatem, quam peccando meruimus. huic ergo poenae temporalis necessitatis nolite addere aliquid grauius, ut non solum patiaris harum rerum indigentiam sed etiam propter hanc explendam milites deo.

Hoc autem loco uehementer cauendum est, ne forte, cum uiderimus aliquem seruum dei prouidere, ne ista necessaria desint uel sibi uel eis quorum sibi cura commissa est, iudicemus eum contra praeceptum domini facere et de crastino esse sollicitum. nam et ipse dominus, cui ministrabant angeli, tamen propter exemplum, ne quis scandalum pateretur, cum aliquem seruorum eius animaduertisset ista necessaria procurare, loculos habere dignatus est cum pecunia, unde usibus necessariis quidquid opus fuisset praeberetur; quorum loculorum custos et fur, sicut scriptum est, ludas fuit, qui eum tradidit. [*]( 3 (7.11) Matth. 6, 34 22 cf. Matth. 4,11 27 cf. Io. 12,6 ) [*]( 1 cap. CCCXI. V: cccxxvn P cccxxin G cccxxvm « 2 libro a. 8. V: eodem libro II GP 3 solliciti esse GIPV: alibi. cogitare 0% 5 futarum G3 PV: iterum G\' 7 ipse V: ipsi P 9 urgere GP 12 urgebit GP 14 quam V: quae P 15 nolite GlpV: noli G\' 16 haram GP: om. V rerum GP: reum Y 23 ne quia V: ne quis postea GP 24 animaduertisse V 25 pecunia unde GP: pecuniam de V )

998
sicut et apostolus Paulus potest uideri de crastino cogitasse,\' cum dixit: de collectis autem in sanctis sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. secundum unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat thesaurizans. his et huius modi scripturarum locis apparet dominum nostrum non hoc improbare, si quis humano more ista procuret, sed si quis propter ista deo militat, ut in operibus suis non regnum dei, sed istorum adquisitionem intueatur. ad hanc ergo regulam hoc totum praeceptum dirigitur, ut etiam in istorum prouisione regnum dei cogitemus, w in militia uero regni dei ista non cogitemus. ita enim, etiam si aliquando defuerint, quod plerumque propter exercitationem nostram deus sinit, non solum non debilitant propositum, nostrum, sed etiam examinatum probatumque confirmant: gloriamur enim, inquit, in tribulationibus.

CCCXII. QVOMODO ACOIPIENDVM SIT: NOLITE IVDICARE, ET DE FESTVCA, TRABE ET CETERIS. EX EODEM LIBRO II DE SER- MONE DOMINI.

Nolite iudicare, ne iudicetur de uobis. in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de nobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. quod enim scriptum est: ex fructibus eorum [*]( 2 I Cor. 16, 1 gq. 15 Rom. 5, 3 17 (et 20) Matth. 7, 1 25 Matth. 7, 16 ) [*]( 2 in sanctis V: in sanctos G quae finnt in sanctis P 5 thesaurizais G\'PV: thesaurieant Gl 6 apparet Y: satig apparet G P si qais-procuret, sed GP: om. V 7 propter] add. P*\' supr. WSTS. militet GP 9 dirigitur F: redigitur P 10 prouisione GP: promissione Y 11 in militia-cogitemus GP: om. v 16 cap. cccxxvn P cccxxnn G CCCUVIIII" 18 de sermone domini V: om. GP. )

999
cognoscetis eos, de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, sicuti sunt stupra uel blasphemiae uel furta uel ebriositas et si qua sunt alia, de ..quibus nobis iudicare permittitur dicente apostolo: quid enim mihi eos qui foris sunt iudicare? nonne de eis qui intus sunt uos iudicatis? de genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine uitio concupiscentiae quicumque humani cibi indifferenter sumi, prohibet idem apostolus indicari eos qui carnibus uescebantur et uinum bibebant ab eis qui se ab huius modi alimentis temperabant: qui manducat, inquit, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non indicet. ibi etiam ait: tu quis es, ut iudices alienum seruum? suo domino aut stat aut cadit. de talibus enim rebus, quae possunt bono et simplici et magno animo fieri, quamuis possint etiam non bono, nolebant illi, cum homines essent, in occulto cordis ferre sententiam: de quibus deus solus iudicat.

Ad hoc pertinet etiam illud quod alio loco dicit: nolite ante tempus quicquam iudicare, quoad usque ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt; de quibus temerarium est iudicare, maxime ut condemnemus. horum autem ueniet tempus ut iudicentur, cum deus inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis. item alio loco idem dicit apostolus: quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium; quaedam autem et subsecuntur. [*]( 4 I Cor. 5, 12 10 Rom. 14, 3sq. 18 I Cor. 4, 5 27 I Tim. 6, 24 sq. ) [*]( 4 eos GPV: de iis a 13 at F: qui GP iudices V: indicas GP 14 domino suo P aut stat F: stat GP cadit OP: cadet V 16 possint F: possit P 18 alio V: in alio P 21 manifestet V• manifestabit GP 24 ut GP: ut (a ras.) V 27 idem dicit] item dicit Y dicit idem GP 29 subsecuntur F1: subsequuntur GPV* )

1000
manifesta ea dicit, de quibus clarum est quo animo fiant. haec praecedunt ad iudicium, id est quia, si fuerit ista subsecutum iudicium, non est temerarium. subseountur autem illa quae occulta sunt, quia nec ipsa latebunt tempore suo. sic et de bonis factis intellegendum est. nam ita subiungit: similiter et facta bona manifesta sunt, et quaecumque se aliter habent, latere non possunt. de manifestis ergo iudicemus, de occultis uero deo iudicium relinquamus, quia et ipsa abscondi non possunt siue mala siue bona, cum tempus aduenerit, quo manifestentur.

Duo sunt autem, in quibus temerarium iudicium cauere debemus: cum incertum est, quo animo quidque factum sit, uel cum incertum est, qualis futurus sit qui nunc uel malus uel bonus apparet. si ergo quispiam uerbi gratia conquestus de stomacho ieiunare noluit et tu id non credis edacitatis id uitio tribuens, temere iudicabis. item si manifestam edacitatem ebriositatemque cognoueris et ita reprehenderis, quasi numquam ille possit corrigi atque mutari, nihilo minus temere iudicabis. non ergo reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant, neque ita reprehendamus quae manifesta sunt, ut desperemus sanitatem, et uitabimus iudicium, de quo nunc dicitur: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis.

Potest autem mouere quod ait: in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de nobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur nobis. numquid enim, si nos in iudicio temerario iudicauerimus, temere etiam de nobis deus iudicabit ? aut numquid, si in mensura iniqua fuerimus mensi, et aput deum iniqua mensura est, unde nobis [*]( 22 Matth. 7, 1 sq. ) [*]( 3 subsecuntur VI: subseqauntur GPYS illa autem P 8 deo GP1V: dei P\' indicio P 12 quo animo-incertum est V: om. P 14 conquaestus (a del. m. 1) V 15 sthomaco V credis PV: credes G* credens G1 16 id PV: hoc G tribuens P\'V: tribueris GPl 17 et F: sed P 25 remetietur V: in ea remetietur GP 27 iniqua V: in qua P mensi fuenmus GP 28 aput V1: apud GPYl iniqua P\'V: in qua Pl nobis V: uobis P )

1001
remetiatur? nam et mensurae nomine ipsum iudicium significatum arbitror. nullo modo deus uel temere iudicat uel iniqua mensura cuiquam rependit, sed hoc dictum est, quoniam temeritas, qua punis alium, eadem ipsa te puniat necesse est. nisi forte arbitrandum est, quod iniquitas ei noceat aliquid in quem procedit, ei autem nihil a quo procedit. immo uero saepe nihil nocet ei qui patitur iniuriam, ei autem qui facit necesse est ut noceat. quid enim nocuit martyribus iniquitas persequentium? ipsis persecutoribus plurimum, quia, etsi aliqui eorum correcti sunt, eo tamen tempore, l quo persequebantur, excaecabat illos malitia illorum. sic et temerarium iudicium plerumque nihil nocet ei de quo temere iudicatur, ei autem qui temere iudicat ipsa temeritas necesse est ut noceat. ista regula etiam illud dictum arbitror: omnis, qui percusserit gladio, gladio morietur. quam multi enim gladio percutiunt nec tamen gladio moriuntur, sicut nec ipse Petrus? sed ne istum uenia peccatorum talem poenam euasisse quis putet — quamquam nihil absurdius, quam ut maiorem putet gladii poenam esse potuisse, quae Petro non accidit, quam crucis, quae accidit — quid tamen de latronibus dicturus est, qui cum domino crucifixi sunt, quia et ille qui meruit ueniam, posteaquam crucifixus est meruit et alter omnino non meruit? an forte omnes, quos occiderant, crucifixerant et propterea hoc etiam ipsi pati meruerunt? ridiculum est hoc putare. quid ergo aliud dictum est: omnis enim, qui gladio percusserit, gladio morietur, nisi quia ipso peccato anima moritur, quodcumque commiserit?

Et quoniam de temerario et iniquo iudicio nos hoc loco dominus monet — uult enim, ut simplici corde et in unum [*]( 14 (et 25) Matth. 26, 52 21 cf. Luc. 23, 33 sqq. ) [*]( 1 remetiatur GPV: remetietur a 6 ei autem-procedit PF: ow. G a quo P\': aliud P\'F 9 ipsis V: ipsis autem GP 11 illorum F: eorum GP 17 ueniam P 18 maiorem putent (n tkl. m. 2) P 19 gladii F: gladio P 22 postquam P 23 occident P crucifixerunt P 27 moritur F: morietnr P )

1002
deum intentione faciamus quaecumque facimus; et multa incertum est quo corde fiant, de quibus iudicare temerarium est. maxime autem hi temere iudicant de incertis et facile reprehendunt, qui magis amant uituperare et damnare quam emendare atque corrigere: quod uitium uel superbiae est uel inuidentiae — consequenter subicit et dicit: quid autem uides festucam.in oculo fratris tui, trabem autem in tuo oculo non uides? ut si feruenti uerbi gratia ira ille peccauit, tu odio reprehendas. quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat et odium. odium est enim ira inueterata, quasi quae uetustate ipsa tantum robur acceperit, at merito appellaretur trabes. fieri autem potest, ut, si irascaris homini, uelis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum uelle corrigere.

Quomodo enim dicis fratri tuo: sine eiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui: id est primo abs te expelle odium, et deinde poteris iam eum quem diligis emendare. et bene ait: hypocrita. accusare enim uitia officium est bonorum uirorum et beniuolorum; quod cum mali faciunt, alienas partes agunt sicut hypocritae, qui tegunt sub persona quod sunt et ostentant in persona quod non sunt. hypocritarum ergo nomine simulatores acceperis. et est uere multum canendam et molestum simulatorum genus, qui cum omnium uitiorum accusationes odio et liuore suscipiant, etiam consolatores uideri se nolunt. et ideo pie cauteque uigilandum est, ut, cum aliquem reprehendere uel obiurgare necessitas coegerit, primo cogitemus, utrum tale sit [*]( 6 Matth. 7, 3 15 Matth. 7, 4sq. ) [*]( 1 deum GP\': deo P\'F intentione V: intento Gap inter Gf1 et PV: quia et P1 4 repraebendnnt V 8 feruenti Harttl: feruet V forte GP 9 autem F: autem interest GP 10 et odium F: atque odium P 12 acciperit Y appellaretur PlY: appelletur P1 14 potes GP: putes F corrigere F: corrigeret P 21 beneuolorum GP 24 acciperis PY 26 libore F )

1003
uitium, quod numquam habuimus uel quo iam caruimus; et si numquam habuimus, cogitemus et nos homines esse et habere potuisse; si uero habuimus et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem uel obiurgationem non odium, sed misericordia praecedat, ut sine ad correctionem eius propter quem id facimus, siue ad peruersionem ualuerit — nam incertus est exitus — nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. si autem cogitantes nosmet ipsos inuenerimus in eo esse uitio, in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus neque obiurgemus, sed tamen congemescamus et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum inuitemus.

Nam et illud quod dicit apostolus: factus sum Iudaeis quasi Iudaeus, ut Iudaeos lucri facerem; his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucri facerem; his qui sine lege quasi sine lege, cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucri facerem eos qui sine lege sunt; factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, non utique simulatione faciebat, quemadmodum quidam intellegi uolunt, ut eorum detestanda simulatio tanti exempli auctoritate muniatur, sed hoc faciebat caritate, qua eius infirmitatem cui nolebat subuenire tamquam suam cogitabat. hoc enim et praestruit dicendo: cum enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucri facerem. quod ut intellegas non simulatione, sed caritate fieri, qua infirmis hominibus, tamquam nos simus, compatimur, ita [enim] monet alio loco dicens: uos in libertatem uocati [*]( 13 I Cor. 9, 20aqq. 26 I Cor. 9, 19 30 Gal. 5, 13 ) [*]( 1 quo V: quod P 4 uel V: aut P 10 non GP: nos V 11 congemiscamus P 17 qui sine lege V (c(. p. 856,10 Ransch l. c. p. 443): qui sine lege sunt F1 q. sine lege erant P 18 sed sim F: sed P 21 omnibus-lucri facerem GP: om. V 23 intellegi PY: intellege Pl intellegere G 26 praestruit V: perstruit P 30 emm] PY, indueii om. a )

1004
estis, fratres; tantum ne libertatem in occasione carnis detis, sed per caritatem seruite in inuicem. quod fieri non potest nisi alterius infirmitatem quisque habeat quasi suam, ut eam aequanimiter ferat, donec ab ea liberetur ille cuius curat salutem.

Raro ergo et magna necessitate obiurgationes adhibendae sunt, ita tamen, ut etiam in his ipsis non nobis, sed deo ut seruiatur instemus. ipse est etiam, ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro inuidentiae uel malitiae uel simulationis, et uideamus eicere festucam de oculo fratris nostri.

CCCXIII. QVAUTER INTELLEGENDVM SIT: IN IPSO HABITAT OMNIS PLENITVDO DIVINITATIS CORPORALITER. EX LIBSO DE PRAESENTIA DEI AD DARDANVM.

Habitat in singulis deus tamquam in templis suis et in omnibus simul in unum congregatis tamquam in templo suo. quod templum quamdiu sicut arca Noe in hoc saeculo fluctuat, fit quod in psalmo scriptum est: dominus diluuium inhabitat, quamuis propter multos in omnibus gentibus populos fidelium, quos aquarum nomine in Apocalypsi significat, possit congruenter intellegi: dominus diluuium inhabitat. sequitur autem: et sedebit dominus rex in aeternum, utique in ipso templo suo iam in uita aeterna post fluctuationem huius saeculi constituto. deus igitur, qui ubique praesens, est et ubique totus praesens nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est, [*]( 13 CoL 2, 9 19 (et 22) Ps. 28, 10 21 cf. Apoc. 17, 15 ) [*]( 1 occasione F: occasionem P 2 in inuicem F (cf. Bdnsek l c. p.233): inuicem GP 8 ipse (om. est) Gl etiam V: enim finis GP; e. lex fort. 10 et F: ut GP 11 nostri F: om. GP 12 cap. CCCXXVIII P CCCXXV G CCCXXX v 16 habitat F: habitat itaque GP 20 quamuis F: quamuis et GP 25 qui PV: om. a )

1005
propitius capitur: capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus.

De ipso uero capite nostro apostolus ait: quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. non ideo corporaliter, quia corporeus est deus, sed aut uerbo translato usus est, tamquam in templo manu facto non corporaliter, sed umbraliter habitauerit, id est praefigurantibus signis — nam illas omnes obseruationes umbras futurorum uocat etiam ipso translato uocabulo; summus enim deus, sicut scriptum est, non in manu factis templis habitat — aut certe corporaliter dictum est, quia et in Christi corpore, quod assumsit ex uirgine, tamquam in templo habitat deus. hinc est enim, quod Iudaeis signum petentibus cum dixisset: soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illnd, euangelista quid hoc esset consequenter exponens ait: hoc autem dicebat de templo corporis sui.

Quid ergo est? hocine interesse arbitramur inter caput et membra cetera, quod in quolibet quamuis praecipuo membro, uelut in aliquo magno propheta aut apostolo, quamuis diuinitas habitet, non tamen sicut in capite, quod est Christus, omnis plenitudo diuinitatis P nam et in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non tantus, quantus in capite, ubi prorsus omnis est quinquepertitus. ibi enim et uisus est et auditus et olfactus et gustus et tactus, in ceteris autem solus est tactus. an etiam praeter hoc, quod tamquam in templo in illo corpore habitat omnis plenitudo diuinitatis, est aliud quod intersit inter illud caput et cuiuslibet membri excellentiam? est plane, quod singulari quadam susceptione hominis illius una facta est persona cum uerbo. de nullo enim sanctorum dici potuit aut potest aut poterit: uerbum caro factum est; nullus sanctorum qualibet praestantia gratiae [*]( 3 Col. 2,.9 8 cf. Col. 2, 17 10 Act. 17, 24 14 Io. 2, 19. 21 30 Io. 1, 14 ) [*]( 1 propitius V: et propitius GP capitur: capitur (distinxi) V: capitur GP 17 hocine V: hocne P 23 quinquepartitus P 24 in ceteria - est tactru OP: om. V 26 illo corpore P )

1006
unigeniti nomen accepit, ut quod est ipsum dei uerbum ante saecula, hoc simul cum assumto homine diceretur. singularis est illa susceptio nec cum hominibus aliquibus sanctis quantalibet sapientia et sanctitate praestantibus ullo modo potest esse communis. ubi diuinae gratiae satis perspicuum clarumque documentum est. quis enim tam sacrilegus, ut audeat affirmare aliquam posse animam per meritum liberi arbitrii ut alter sit Christus efficere? ut ergo ad personam uerbi unigeniti pertineret, quo pacto per liberum arbitrium communiter omnibus et naturaliter datum una sola anima meruisset, nisi hoc singularis gratia praestitisset, quam fas est praedicare nefasque de ea iudicare?

Haec si pro uiribus nostris, quantum dominus adiuuit, rite tractauimus, quando deum ubique praesentem et non spatiis distantibus quasi aliqua mole uel distentione diffusum, sed ubique totum cogitare te extendis, auerte mentem ab omnibus imaginibus corporum, quas humana cogitatio uoluere consueuit. non enim sic sapientia, sic iustitia, non sic denique caritas cogitatur, de qua scriptum est: deus caritas est. cum uero eius habitationem cogitas, unitatem cogita congregationemque sanctorum, maxime in caelis, ubi propterea praecipue dicitur habitare, quia ibi fit uoluntas eius perfecta eorum in quibus habitat oboedientia; deinde in terra, ubi aedificans habitat domum suam in fine saeculi dedicandam; Christum autem deum nostrum, unigenitum dei filium. aequalem patri eundemque hominis filium, quo maior est pater, ut ubique totum praesentem esse non dubites tamquam deum et [*]( 19 I Io. 4, 8 ) [*]( 2 singularis GPl V: singularis ergo P* 3 aliquibus GP: aliquis V 6 sacrilegus V: sit sacrilegus P 9 quo GIPV: et quo Gl 11 fas GV: uas P 12 nefasque de ea V: de qua nefas (nec fas G\') est uelle Gap de qua est uelle G\' 18 adiuuit PV: adiuuet G1 adinuat G1 rite PV: recte P1 15 distentione V: districtione P 16 cogitare te extendis G: cogitaret utendi V cogitare* extendis (t ras.) P 18 sic institia V: non iustitia GP 20 cogita] cogitas P 23 oboedientia. (m ras.) P 25 deum F: dominum GP )

1007
in eodem templo dei esse tamquam inhabitantem deum et in loco aliquo caeli propter ueri corporis modum.

CCCXIIII. DE VNIVS VXORIS VIRO EPISCOPO ORDINANDO. EX LIBRO DE BONO CONIVGALI.

Quod est cibus ad salutem corporis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali.

Diuersa opera patrum non faciebat nisi diuersitas temporum. sic autem necesse erat, ut carnaliter cohirent etiam non carnales prophetae, sicut necesse erat, ut carnaliter uescerentur etiam non carnales apostoli.

Ecclesiae dispensatorem non licere ordinari nisi unius uxoris uirum acutius intellexerunt qui nec eum qui catechumenus uel paganus habuerit alteram ordinandum esse censuerunt. de sacramento enim agitur, non de peccato. nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. sed qui dixit: si acceperis uxorem, non peccasti, et si nupserit uirgo, non peccat, et: quod uult faciat; non peccat; . nubat, satis declarauit nuptias nullum esse peccatum. propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina, etiam si catechumena fuerit uitiata, non potest post baptismum inter dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est eum qui excessit uxorum numerum singularem non peccatum aliquod commisisse, sed normam quandam sacramenti amisisse, non ad uitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum [*]( 17 I Cor. 7, 28 19 I Cor. 7, 36 ) [*]( 1 templo a: templum GPV 3 cap. CCCXXVIIII P CCCXXVI G CCCXXXI v 9 sed diuersa (sed del. m. 2) P 10 coirent G P 14 acutius V: quod acutius P cathecuminus V 15 censaerunt GP: consueuerunt V 16 nam - peccata GP: om. V 17 acciperis F 21 catbecumina V 28 uxorum GP: uiorem Y 26 necessarium PF: necessariam a )

1008
necessarium. ac per hoc, sicut plures antiquorum patrum uxores significauerunt futuras nostras ex omnibus gentibus ecclesias uni uiro subditas Christo, ita noster antistes unius uxoris uir significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro subditam Christo; quae tunc perficietur, cum reuelauerit occulta tenebrarum et cetera. nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones, etiam salua caritate inter eos qui in unum et unum futuri sunt; quae tunc utique nullae erunt. itaque sicut duobus dominis pluribusue seruire, sic a uiuo uiro in alterius transire conubium nec tunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit. apostatare quippe ab uno deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri quod Cato dicitur fecisse Romanus, ut traderet uiuus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. in nostrarum quippe nuptiis plus ualet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri.

CCCXV. DE NOCTVRNA INLVSIONE. EX EODEM LIBRO.

Multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum. quaedam ergo in semine materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est uitae informis et ineruditae. a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. neque enim et in somnis peccato fit, et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. aut si et hoc peccatum quisquam putat, [*]( 5 I Cor. 4, 5 ) [*]( 7 in unum et unum PV: unum et in unum GPI. 8 nullae P: nulla V 10 nunc V: tunc P 14 uiuus (PP1: uiuos 01 uiuisi V unius Pl 17 cap. CCCXXX P CCCXXVII G CCCXXXII c 18 ex eodem V: item ex P libro] 1. de bono coningali P 22 quoniam oportet hominem GP: op. h. quoniara V 25 in aomnis (om. et) P 26 et hoc V: hoc P )

1009
non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuum peccata sunt feminarum ? a quibus tamen eadem legis uetustas praecipit expiari non nisi propter ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. ac per hoc, cum informiter fluit, significari per illam lex uoluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. postremo numquid et mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio et inde mandata est, quia et mortuum corpus uita deserente non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia.

CCCXVI. DE VIRTVTE ANIMI VEL LATENTE VEL MANIFESTA. EX EODEM LIBRO DE BONO CONIVGALI.

Continentia non corporis, sed animi uirtus est. uirtus autem animi aliquando in opere manifestatur, aliquando in habitu latet: sicut martyrii uirtus eminuit apparuitque tolerando passiones. sed quam multi sunt ii eadem uirtute animi, quibus temtatio deest, qua id quod intus est in conspectu dei, . etiam in hominum procedat?

Et Timotheo ita relaxata est corporis utilitas uinum bibendi, ut maneret in habitu animus continendi. ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est. cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. [*]( 3 cf. Leu. 15, 19 11 cf. Num. 19, 11 23 cf. I Tim. 5, 23 ) [*]( 1 accidere V: accedere P 2 solita V: soluta P mensuum PV (cf. Honsch p. 265): menstrua a 3 eadem V: eas eadem P 4 praecepit P 5 conceptu a: concepto PV aedificatione P 8 fluidum V: fluuidum P 14 cap. CCCXXXI P CCCXXVIII G CCCXXXIII v 15 bel latente (b in v corr. m. 2) V 16 bono] boDe (no add. m. 2) V 20 uirtutem V 21 deest OP: deesse V qua P: quam V quia G 24 habitu animus V: animo habitus P anima hominis III11u (uirtus add. m. 2) G ) [*]( VIIII. ) [*]( 64 )

1010

Num igitur non erat in Christo continentiae uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne baptista, ut diceretur: ecce homo uorax et potator uini? numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lasciuiarum?\'

Et iustificata est sapientia a filiis suis, qui uident continentiae uirtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari.

Cum ergo colloquiis malis dicitur continenti et nuptias recusanti: "tu ergo melior quam Abraham ?" dicat: "ego quidem I non sum melior quam Abraham; melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. caste quippe coniugaliter uixit; esse autem caste sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. ego uero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utor nuptiis, quemadmodum est USUS Abraham. quod enim ego nunc ago, melius ille egisset, si tunc agendum esset."

CCCXVII. NEMO ASCENDIT IN CAELVM ET CETERA, ET: SICVT HOSES EXALTAVIT SEBPENTEM IN HEREMO. EX LIBKO DE BAPTISMO PARWLOBVM PRIMO.\'

Nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. sic, inquit, fiet generatio spiritalis, ut sint caelestes homines ex terrenis, quod adipisci non poterunt, nisi membra mea [*]( 2 (et 7) Matth. 11, 19 21 (et 24) Io. 3, 13 sq. ) [*]( 1 num GP: Dam V 11 et imptias recaunti (recnssanti P1) <yP: OM. V 12 ego G V: e.go (r ras.) P 18 melior est v: sed melior est GP castitas OP*: caritas V; om. P\' 15 castae V 16 sine GPlV: nisi P* sxvpr. uers. 18 asus (om. est) P 20 cop. CCCXXXII P cccxxvnn G CCCXXXIIIIv 22 moyses GP haeremo V 24 inquit V: om. P )

1011
efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit, quia nemo ascendit nisi qui descendit. nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi leuandique concurrant, ut Christus, qui descendit, ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est ecclesiam suam, quam se ipsum — quia de Christo et ecclesia uerius intellegitur: erunt duo in carne una; de qua re ipsa dixit: igitur iam non duo, sed una caro — ascendere omnino non poterunt, quia nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. quamuis enim in terra factus est filius hominis, diuinitatem tamen suam, qua in caelo manens descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii dei, ne quasi duo Christi accipiantur, unus deus et alter homo, sed unus atque idem deus et homo: deus, quia in principio erat uerbum et deus erat uerbum, homo, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ac per hoc per distantiam diuinitatis et infirmitatis filius dei manebat in caelo, filius hominis ambulabat in terra; per unitatem uero personae, qua utraque substantia unus Christus est, et filius dei ambulabat in terra et idem ipse filius hominis manebat in caelo. fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. si enim diuina substantia longe distantior atque incomparabili diuersitate sublimior potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret ac sic filius hominis, qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in caelo per participatam carnis diuinitatem: quanto credibilius alii homines sancti et fideles eius fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per eius hanc gratiam societatemque ascendentibus ipse unus Christus ascendat in caelum, qui de caelo descendit? - sic et apostolus ait: sicut in uno corpore multa [*](6 Gen. 2, 24 7 Marc. 10, 8 8 lo. 3, 13 15 Io. 1, 1 16 Io. 1, 14 31 I Cor. 12, 12 ) [*]( 8 lenandique V: lauandique P 6 ipsa Y: ipse GP 10 est P\'Y: sit GPl 13 dei GP- hominii V accipiantor PV: ita accipiantar a 30 ascendit P ) [*]( 64* )
1012
membra.habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus, ita et Christus. non dixit,: ita et Christi, id est corpus Christi uel membra, Christi, sed: ita et Christus, unum Christum appellans caput et corpus.

Magna haec et mira dignatio. quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: et sicut Moses exaltauit serpentem indeserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid tunc in deserto factum sit nouimus: serpentum morsibus multi moriebantur; tunc populus peccata sua confitens per\' Mosen deprecatus est dominum, ut hoc ab eis uirus auferret. ac sic Moses ex praecepto domini exaltauit in deserto aeneum serpentem admonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis, a serpente morderetur attenderet; hoc facientes continuo sana bantur. quid est exaltatus serpens nisi mors Christi eo signi- ficandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur?I a serpente quidem mors uenit, qui peccatum, quo moreretur homini persuasit. dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam uenenum serpentis, sed tamen transtulit mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solueretur et poena. sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a ueneno sanabatur et a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem et a morte per resurrectionem liberatur. hoc est enim quod ait: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. [*]( 6 Io. 3, 14 sq. 10 cf. Num. 21, 6 sqq. 27 Io. 3, 15 ) [*]( 1 omnia (a add. m. 2) P 2 nnum V: miura est GP 5 et mira V: mira (om. et) P miraque a 7 nioyBes GP 11 confitens P\'Y:I confitenter P1 12 moysen GP 18 quidem F: quippe GP 21 similitudine. (m ras.) P 23 conspiciebat G-P: concnpiscebat V 26 a peccato GP: peccato V (cf. p. 191, 13. 870,19. 929, 29) )

1013
CCCXVIII. RESVRRECTIONI FVTVRAE VTRVM LAZARI AN CHRISTI RESVR- RECTIO CONGRVAT. EX LIBRO RESPONSIONIS CONTRA SEX QVAESTIONES PAGANORVM.

Ideo non Lazari resurrectio, sed potius Christi congruit promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit, ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi et cum illo regnaturis in aeternum. sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia natiuitatis Christi et nostrae, quod ille sine uiri semine, nos autem ex uiro et femina creati sumus, sicut non pertinet ad ipsius mortis differentiam. non enim propterea illius non uera mors fuit, quia sine uiri semine natus est, sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra — quando quidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos uero ex parentibus — aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. sicut autem ad mortis, sic nec ad resurrectionis differentiam ualet diuersa natiuitas. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine similiter infideles nolint credere, quaerant uel animaduertant, si uel hoc possunt, quam multorum animalium genera sine parentibus ex terra procreantur, quae tamen coheundo pariunt etiam ipsa sui similem prolem, nec propter diuersitatem natiuitatis interest aliquid ad naturam eorum quae procreata sunt ex terra et eorum quae illis coheuntibus orta sunt. similiter enim uiuunt similiterque moriuntur, quamuis dissimiliter [*]( 2 cf. Io. 11, 43sqq. 7 Bom. 6, 9 ) [*]( 1 cap. CCCXXXIlI P CCCXXX G CCCXXXV v 2 resurrectioni GP*: resurrectionis pi V 6 promissa Y 10 fine GP: finem 7 12 niri PlY:\' nirili GPl 15 niri PY: nirili GPl primi GP: niri Y 24 coeundo GP 26 interest pt Y: intersit P1 27 coeuntibus GP 28 similiterque] similiter*** (que ras.) P )

1014
nati sunt. ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. huius modi autem homines non ualentes intueri, ad quam rem intersit aliquid diuersum et ad quam non intersit, ubi aduerterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequentia distare oportere contendunt. possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam sicut illud quod ex oliua est, quoniam longe est utriusque naturae origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit

Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus non dissolutum tabe atque putredine die tertio resurrexit, nostra uero post longum tempus ex quadam qua soluta discesserint confusione reparabuntur, humanae facultati utrumque impossibile est, diuinae autem potestati utrumque facillimum. ut enim radius oculi nostri non citius peruenit ad propinquiora, tardius ad longiora, sed utraque interualla parili celeritate contingit: ita cum in ictu oculi, sicut apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae dei et ineffabili nutu facile est quaeque recentia quam diuturno tempore dilapsa cadauera suscitare. incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta, cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili peruestigatione rationis, sed uidendi consuetudine mira non sint quae ob hoc nec consideratione nec inquisitione digna uidentur. nam ego et mecum quicumque inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciunt, aut non minus aut amplius admiramur in uno seminis tam paruulo grano omnia, quae laudamus in arbore, tamquam liciata latuisse, quam mundi huius tam ingentem sinum quae de corporibus humanis, dum dilabuntur, absumit resurrectione futura et tota et integra redditurum. [*]( 17 I Cor. 15, 52 25 cf. Rom. 1, 20 ) [*]( 4 aduerterint (i ex e corr. m. 2) P 8 naturae V: ovu GP 13 raparabuntnr V1 16 longiora F: longinquiora GP 19 et ineffabili (et del. m. 2) P nutu G PY (c/* Ktihner Ausf. Gr. 1 p.264): nntui a facile PV: ita facile G 29 absumit V: adsuniit P 30 resurrectioni P1 futura et F: futurae** (et rag.) P et integra redditurum. Quomodo] add. P* in mg. )

1015

Quomodo autem contrarium est et Christum post resurrectionem cibatum et in resurrectione, quae promittitur, ciborum indigentiam non futuram, cum et angelos legamus huius modi escas eodemque modo sumsisse, non ficto phantasmate, sed manifestissima ueritate, nec tamen necessitate, sed potestate? aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia. futurae ergo resurrectionis corpus inperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit, inperfectae felicitatis, si cibis eguerit.

Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non uulnera demonstrasse dubitantibus: propter quos etiam cibum ac potum sumere uoluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter appareret. tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla uulnera praecessissent: et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. uoluit autem certae dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta non aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum uiderant resurrexisse monstraret. quid est ergo quod dicitur: "si propter incredulum fecit, finxit" ? quasi uero si quisquam uir fortis pro patria dimicans multa aduersa uulnera exciperet et peritissimo medico, qui haec curare ita ualeret, ut si cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se uelle sanari, ut magis essent in corpore suo uestigia uulnerum tamquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit, ut non essent, certa exsistente causa per artem effecit potius, ut essent, quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae conuincerentur, si nulla uulnera sanarentur. [*]( 1 autem V: om. P 3 huius V: eius OP eiusdem a 6 absoruet Y 7 iste (e ex a corr. m. 1) V 9 potuerit GP: potuerint Y 10 Christum] ipo P 14 appareret PV 17 aedificabat GPIY: aediflcationis P* 18 in] del. P\' 20 uero (ro add. m. 2) G 21 quisquam GY: quisque P pro patria GP: propria V 23 ut si (= ac ai) Y: ut OP 25 gloriarum GP: gloriam Y 27 effeeit o: efficit PV )

1016

CCCXVIIII.
CVM SPIRITVS IMMVNDVS EXIERIT AB HOMINE ET CETERA. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII PRIMO.

Cum spiritus immundus exierit ab homine et cetera, significat quosdam ita credituros, ut non possint ferre labores continentiae et ad saeculum redituri sint. quod dictum est: assumit secum alios septem, intellegitur, quia cum quis ceciderit de iustitia, etiam simulationem habebit. cupiditas enim carnis expulsa per paenitentiam a consuetis operibus, cum non inuenerit in quibus delectationibus requiescat, auidius redit et rursus occupat mentem hominis, si, cum pulsa esset, neglegentia subsecuta est, ut non introduceretur tamquam habitator mundatae domui sermo dei per sanam doctrinam. et quoniam non solum habebit illa septem uitia, quae septem uirtutibus spiritalibus sunt contraria, sed etiam per hypocrisin se ipsas uirtutes habere simulabit, propterea assumtis secum aliis septem nequioribus — hoc est ipsa septenaria simulatione — redit illa concupiscentia, ut sint nouissima. hominis peiora, quam erant prima.

CCXX. DE SVMPTIBVS AD TVRREM AEDIFICANDAM. EX LIBRO QVAE- STIONVM EVANGELII II.

Sumtus ad turrem aedificandam — uires ad discipulatum Christi obtinendum — et decem milia proeliaturi cum rege, qui habet uiginti milia — simplicitatem Christi dimicaturi [*]( 2 (et 4) Matth. 12, 48 7 Matth. 12,45 21 cf. Lac. 14, 28 sqq. ) [*](1 cap. CCCXXXIIII P CUCXL Gb; hoc cap. bis (hic et ante cap. CCCXXVIIII) exhibent GPv 4 immundus spiritus P ab hominem V 6 continentiae pi V: conscientiae P 10 non Y: om. P auidius GP: habidius V 11 cum pulsa PF1: compulsa V e corr. esset] e prior del. m. 1 V 15 hypocrisin V: hypocriwm ia P 16 simulabit] bexu corr. tn. 1 V 20 cap. CCCXXXV P CCCXLI G 21 quaestionum euangelii scdm P ss. V 25 uiginta V )

1017
cum duplicitate diaboli, hoc est cum dolis et fallaciis eius — in affectu constituit renuntiantis omnibus, quae sunt eius. ita enim concludit: sic ergo omnis ex uobis, qui non renuntiat omnibus, quae sunt eius, non potest meus esse discipulus. inter quae omnia etiam ipsa temporalis uita intellegatur necesse est, quam oportet sic possidere ad tempus, ut non te impediat ab aeterna qui eam fuerit minatus auferre. sicut autem de turri non perfecta per obprobrium deterruit dicentium: quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare: sic in rege,. . cum quo dimicandum est, ipsam pacem accusauit, cum ait: adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt, significans etiam minas imminentium a diabolo temtationum non sustinere homines, qui non renuntiant omnibus, quae possident, et pacem cum eo facere consentiendo illi ad committenda peccata. turrem quippe aedificare, contra regem illum dimicare, esse discipulum Christi est; habere autem sumtus ad perficiendam turrem et habere fortia decem milia contra uiginti milia regis renuntiare est omnibus, quae eius sunt.

[DE EO QVOD AIT AD SCRIBAS: TVLISTIS CLAVEM SCI- ENTIAE ET CETERA. ITEM EX EODEM LIBRO SECVNDO.

De eo quod dicit dominus scribis uel doctoribus Iudaeorum: tulistis clauem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis: quod in scriptura dei [*]( 3 Luc. 14, 33 9 Luc. 14, 30 12 Luc. 14, 32 21 (et 24) Lac. 11, 52 ) [*]( 1 eius] del. P1 3 ita enim-sunt eias G\'PY: om. 01 concludit G\'PY: tunc claudit P1 nunc claudit 01 8 turre P 13 significans Pl V: significat P1 19 uigiti V 20 eius sunt V: sunt eius P* possidet G pi 21 quae uncinis inclusi exhxbent OPv, om. MV cap. CCCXXXVI P CCCXLII G ad scribis P 22 item] iterum Gv 23 scribis Gv: sobrii. P 24 tulisti" (s add. m. 2) P 25 introibunt G )

1018
humilitatem Christi nec ipsi intellegere nec ab aliis intellegi uolebant.] .

CCCXXI.
QVA DISPENSATIONE PEOVIDENTIAE DEI SCRIPTVRAE VETERIS TESTAMENTI EX HEBRAEO IN ORAECVM ELOQVIVM TRANSLATAE SINT, VT VNTVERSIS QVNTIBVS INNOTESCERENT. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XVIII T. XLII.

Sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene totum orbem partim ui et armis partim terrore subegerat — quando inter cetera orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit — eo mortuo comites eius, cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges coepit habere Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos in Aegyptum transtulit. huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit, insuper et dona regia in templum dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante diuinas, et ideo concupierat habere in bybliotheca, quam nobilissimam fecerat. has ei cum idem pontifex misisset hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit, et dati sunt LXXII, de singulis duodecim tribubus seni homines linguae utriusque doctissimi, hebraeae scilicet atque graecae, quorum interpretatio [*]( 1 intellegere] intellere P ab] om. 01 3 cap. cecXX. (I rcu.) V CCCXXXVII P CCCXLin 0" 4 Bcripturae] scripturae sacre P1 6 sint V: sunt P 7 XVIII t. XLII Y: XVn titulo xm P 8 ptolomeorum Yj tic ubique 9 machedonis V 12 terrore V- terroribus P 16 habere coepit P 23 concupiuerat P bibliotheca GP 24 hebraeos P 25 etiam ille P 26 tribubns P: tribna V seni a: seniores PV).

1019
ut Septuaginta nocetur, iam optinuit consuetudo. traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, ut, cum ad hoc opus separatim singuli sederent — ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit explorare — in nullo uerbo, quod idem significaret et tantundem ualeret, uel in uerborum ordine alter ab altero discreparet, sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat, quoniam re uera spiritus erat unus in omnibus. et ideo tam mirabile dei munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam diuinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam uidemus effectum.

CCCXXII. 15 DE AVCTORITATE LXX 1NTERPRETVM, QVAE SALVO HONORE HEBBAEI STILI OMNIBVS SIT INTERPRETIBVS PRAEFERENDA. EX LIBRO S. S.

Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex hebraea lingua in graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion, sicut etiam illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit ecclesia eaque utuntur graeci populi christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. ex hac Septuaginta interpretatione etiam in latinam linguam, interpretatum est quod ecclesiae latinae tenent, quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ea graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem scripturas conuerterit. sed eius tam litteratum laborem quamuis Iudaei [*]( 2 mirabile PY 4 sederent pa V: sederint P1 7 ita Y: om. P 9 acciperant V 14 cap. CCCXXIl. V CCCXXXVIII P CCCXLIII G 15 auctoritate] om. Ml 20 illa MPY: illa est a 21 quinta GMP: quanta V 28 esset GMP: esse V )

1020
fateantur esse ueracem, Septuaginta uero interpretes in multis errasse, tamen ecclesia Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem indicat praeferendum, quia, etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione diuinus, sed inter se uerba interpretationis suae septuaginta docti more hominum contulissent, ut quod placuisset omnibus hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum uero tantum in eis signum diuinitatis apparuit, profecto quisquis alius illarum scripturarum rum ei hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est uerax, aut congruit illis septuaginta interpretibus aut, si non congruere uidetur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. spiritus enim, qui in prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta uiris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate diuina et aliud dicere potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut non eadem uerba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret et aliquid praetermitteret et aliquid adderet, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere seruitutem, quam uerbis debebat interpres, sed diuinam potius potestatem, quae mentem releuabat et regebat interpretis?. nonnulli autem codices graecos interpretationis Septuaginta ex hebraicis codicibus emendandos putarunt, nec tamen ausi sunt detrahare quod hebraei non habent et Septuaginta posuerunt, sed tantummodo addiderunt, quae in hebraeis inuenta apud Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. illa uero quae non habent hebraei, habent autem [*]( 2 errasse MV: errasse contendant G e. contendunt P 8 Untum opus OP: tempus tantum MV 5 spiritus GP: sanctus MY 10 ex hebraeam MV 15 qui a: quia MPY 19 et aliquid praetermitteret GP: om. MY aliq\\iid ******* add. (et aliquid ras.) P etiam] eniam Y 22 relenabat V2: relebabat MVl replebat GP 23 hebraicis MY: hebraeis GP 26 quae MV: quod P 27 eaque] ea quę P 28 eorumdem (sic) Y )
1021
LXX, similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae, signauerunt; et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et latini. quae autem non praetermissa aut addita, sed aliter dicta sunt, siue alium sensum faciunt etiam ipsum non abhorrentem, siue alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis, nisi quid per homines dixerit dei spiritus, quidquid est in hebraeis codicibus et non est aput interpretes LXX, noluit ea per istos, sed per illos prophetas dei spiritus dicere. quidquid uero est apud LXX, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. isto enim modo alia per Esaiam, aha per Hieremiam, alia per alium aliumque prophetam, uel aliter eadem per hunc ac per illum dixit, ut uoluit. quidquid porro aput utrosque inuenitur, per utrosque dicere noluit unus atque idem spiritus, sed ita, ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando: quia sicut in illis uera et concordantia dicentibus pacis spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem spiritus unus apparuit.

HOC EX SPECVLO SANCTI AVGVSTINI.

Quis ignorat in scripturis sanctis, id est legitimis propheticis [*]( 348\' ) et euangelicis et apostolicis auctoritate canonica praeditis quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et crederentur, ut est quod in principio fecerit deus caelum et terram et quod in principio erat uerbum et quaecumque facta [*]( 27 Qen. 1, 1 28 Io. 1, 1 ) [*]( 1 uersuum MY: aeraum P 4 aut MV: uel GP 5 faciunt MV: faciant GP 10 (et 16) apud GMP 14 isto. (s ras.) M esaiam alia PV: esaiani aliam M 17 atque idem spiritus GP: om. MY 19 propheticae MPlV quia GPV: qua M in illis OPm. MV 20 paciB GMPY: unu. pacis a 23 hoc ex apeculo et quae secuntur desunt in GPx 25 canhonica Y )

1022
diuina uel humana tantummodo cognoscenda narrantur; quaedam uero sic esse iussa, ut obseruarentur et fierent, uel prohibita, ne fierent, ut est: honora patrem et matrem et: non moechaberis? horum autem quae iubendo et uetando scripta sunt alia sunt sacramentorum uelata mysteriis, quae multa ueteris testamenti populo illi facienda mandata sunt neque a populo christiano nunc fiunt, sed tantummodo intellegenda requiruntur atque tractantur: sicuti est sabbatum ad uisibilem uacationem, sicut azyma in pane sine fermento, pascha in ouis occisione, sicut tot genera sacrificiorum uitandorum et neomeniae et annuae sollemnitates, quas obseruant nunc usque Iudaei, et illae iustificationes, quae non ad opera iustitiae proprie pertinent, sed aliquid significare intelleguntur. quis enim christianus septimo anno cogitur seruum reddere libertati et, si discedere ille noluerit, eius auriculam subula pertundere ad postem et cetera huius modi? alia uero etiam nunc facienda sunt, si facienda praecepta sunt, nec facienda, si prohibita: qualia sunt illa quae dixi: honora patrem et matrem et: non moechaberis. de his igitur quae ita sunt posita in litteris sacris uel iubendo uel uetando uel sinendo, ut etiamnunc, id est tempore noui testamenti, ad uitam piam exercendam moresque pertineant, hoc opus, quod in manus sumsi, componere aggressus sum, ut, quantum me deus adiuuat, omnia talia de canonicis libris colligam atque, ut facile inspici possint, in unum tamquam speculum congeram. oportuit enim sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum posita sunt, ut praecepta narrationibus uel disputationibus, propriis figurata et [si] figuratis propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo seruatur aut respondetur aduersis aut qui docendi sunt instruuntur aut occultorum inuentione quodam modo renouantur hi qui promta et aperta fastidiunt. [*]( 3 (et 18) Ex. 20, 12 sq. Matth. 15, 4 et 5, 27 8 cf. Deat. 5, 12 9 cf. Ex. 12, 8 et 5 15 of. Ex, 21, 2 et 6\' ) [*]( 2 prohibita ne fierent] F1 tn ras. 9 azima V 10 oais] obis V saorificiorum V: s. cibornmque a 11 annue F 20 iubendo (b a u eorr. tR. 2) V ut CI: uel (?) V 24 canhonicis V 26 ea a: eam Y 28 si V, indusi; fort. scribendum: et, si figurata, tipratis 9 31 hi a: his V )
1023

CCCXXIII.
QVID INTELLEGENDVM SIT DE NINEVTTARVM EXCIDIO, CVIVS DENVNTIATIO IN HEBRAEO XL DIERVM SPATIO TENDITVR, IN SEPTVAGINTA AVTEM TRIDVI BREVITATE CONCLVDITVR. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XVIII T. XLIIII.

Sed ait aliquis: "quomodo sciam, quid Ionas propheta dixerit Nineuitis, utrum: triduo, et Nineue euertetur, an: XL dies?" quis enim non uideat non potuisse utrumque tunc dici a propheta, qui missus fuerat terrere comminatione imminentis exitii ciuitatem? cui si tertio die fuerat futurus interitus, non utique quadragesimo die, si autem quadragesimo, non utique tertio. si ergo a me quaeritur, quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in hebraeo: XL dies, - et Nineue euertetur. LXX quippe longe posterius interpretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret et in unum eundemque sensum, quamuis sub altera significatione, concurreret admoneretque lectorem, utraque auctoritate . non spreta ab historia sese attollere ad ea requirenda propter quae significanda historia ipsa conscripta est. gesta quippe sunt illa in Nineue ciuitate, sed aliquid etiam significauerunt, quod modum illius ciuitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta in uentre ceti triduo fuit, et tamen alium significauit in profundo inferni triduo futurum, qui dominus est omnium prophetarum. quapropter si per illam ciuitatem recte accipitur ecclesia gentium prophetice figurata, euersa scilicet per paenitentiam, ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per Christum factum est in ecclesia gentium, cuius [*]( 7 (et 13) Ion. 3, 4 ) [*]( 1 cap. CCCXXXVIllI P CCCXLY G 5 de ciuitate deil om. P XVHI V: secundo P t. XLIill P: t. XXini V 7 niniuitis P1 triduo P\'V: tridaum P1 niniue P 9 comminationem 01 commi**natione* P 10 entii 0 pya: exctii (sic) V1 14 (et 20) niniue P euertetur Y: subuertetur P 18 propter quae OP: qui propter quae V 22 coeti Y 23 faturum V: pfaturum P )

1024
illa Nineue figuram gerebat, siue per XL dies siue per triduum idem ipse significatus est Christus: per XL scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem et ascendit in caelum; post triduum uero, quia die tertio resurrexit; tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem de somno excitauerint LXX interpretes idemque prophetae ad perscrutandum altitudinem prophetiae et quodam modo dixerint in XL diebus ipsum quaerere, in quo et triduum potueris inuenire: illud in ascensione, hoc in eius resurrectione reperies. propter quod utroque numero significari conuenientissime potuit, quorum unum per Ionam prophetam, alterum per LXX interpretum prophetiam, tamen unus atque idem spiritus dixit. longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab hebraica ueritate putantur LXX interpretes discrepare et bene intellecti inueniuntur esse concordes. unde etiam ego pro meo modulo uestigia sequens apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est ex hebraeis et ex LXX, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putaui, quoniam utraque una atque diuina est.

CCCXXIIII. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: OMNE PECCATVM, QVOD- CVMQVE FECERIT HOMO, EXTRA CORPVS EST; QVI AVTEM FORNICATVR, IN CORPVS SVVM PECCAT. EX SERMONE DE EADEM RE.

Quaestio de epistula Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus [*]( 21 (et 26) I Cor. 6, 18 ) [*]( 4 post PV: per a 8 quaerere Y: quaere P (cf. p. 558, 3 not. 796, 18) 10 repperies Y 12 alterum—prophetiam] add. P* in mg. 14 ab V: ad P 17 ex hebraeis V: et ei hebraeis GP 20 cap. CCCXL P CCCXLVI G 23 suum Y: proprium GP 24 sermone de eadem re P: eodem libro V 25 epistola GP )

1025
suum peccat, nescio si possit ad liquidum dissolui, quamuis possit donante domino aliquid inde probabiliter dici; ita enim profunda est. nam cum superius in eadem epistula apostolus diceret: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt, et paulo post: nescitis, ait, quoniam corpora uestra membra sunt Christi? tollens ergo membra Christi faciam meretricis? absit. an nescitis, quia qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una. qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. fugite fornicationem, atque ibi subiungit: omne p eccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. an nescitis, quia corpus uestrum templum in uobis spiritus sancti est, quem habetis a deo, et non estis uestri? emti enim estis magno. glorificate et portate deum in corpore uestro — cum ergo multa et horrenda hoc capitulo prius enumerasset hominum peccata, quibus non dabitur regnum dei, quae tamen non nisi per corpus perpetrari ab hominibus possunt — quod corpus utique iam fidelium templum esse dixit spiritus sancti, quem ha.bemus a deo, ipsaque membra corporis nostri membra esse asseuerat Christi, de quibus arguendo et quodam modo interrogando ait: tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? — responderitque sibi: absit, [*]( 4 I Cor. 6, 9sq. 8 1 Cor. 6, 15—20 ) [*]( 1 stram F: proprium GP nescio si possit ad GV: om. P quamois possit V: nescio si possit ad quamuis possit P 3 epistola GP epistulam F 6 neque auari neque fures P 10 faciam GV: faciem P meretricia V: membra meretricis GP 14 subiunxit P 19 magno F1: pretio magno PP* 21 hoc V: in hoc GP 26 assenerat V: asserat P 27 faciam GV: faciem P 28 responderetque F ) [*]( VIIII. ) [*]( 65 )
1026
subiungat adhuc et dicat: nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una; qui autem adhaeret domino, unus spiritus est, et concludat: fugite fornicationem: sequitur tamen ipse et dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. quasi uero illa quae dinumerauit peccata dicens: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt, ista omnia facinora et flagitia numquid non nisi per corpus fieri aut exerceri possunt? quis hoc sani capitis homo negauerit? totum quippe istum locum apostolus propter ipsum corpus iam emtum magno, id est Christi sanguine pretioso, templumque spiritus sancti factum a deo, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius inuiolatum tamquam dei habitaculum seruaretur, agebat et defendebat. quare ergo subiungere uoluit hoc, unde difficilis quaestio nasceretur, id est ut diceret: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, cum siue ipsa fornicatio siue alia huius modi quae non nisi per corpus fiunt peccata turpitudini et fornicationi simillima non nisi per ipsum corpus generentur atque exerceantur? quid ergo? poteritne esse quispiam, ut cetera memorata superius taceam, fur uel ebriosus uel maledicus uel rapax extra operationem corporis huius? quamuis nec ipsa idololatria neque ipsa auaritia praeter seruitium corporis poterit ad usum fructumque suum peruenire. quid est ergo: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus [*]( 4 et t* concludat P 14 quis hoc-negauerit GP: om. Y 17 deo V: domino P 19 sattiungere F: subiunge P 20 uoluit GP: noluit V 25 generentur F: generantur P gerantur G 26 ergo F: enim GP poteritne a: poterit nec PF )
1027
proprium peccat? primum quia in corpore isto homo constitutus quidquid solo tantum animo poterit inique concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere isto adhuc circumseptum in corpore. nam et quod in psalmo scriptum est: dixit impius in corde suo: non est deus, idem beatus apostolus non potuit utique separare a corporali opere illo loco, ubi ait: omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit suum, sine bonum siue malum, quia uidelicet non nisi in corpore constitutus impius potuit dicere: non est deus; ut taceam quod in alia epistula ipse doctor gentium dicit: manifesta autem sunt opera carnis, et exequitur: quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt regnum dei non possidebunt. numquid enim non uidetur nobis extra corpus fieri certe illa quae ibi interposuit, aemulationes, animositates, dissensiones, inuidias, haereses? et tamen operibus carnis ista tribuit doctor gentium in fide et ueritate. quid est ergo: \'omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, et unum tantummodo fornicationis peccatum nominans ait: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat?

Apparet igitur cuiuis tardo et obtunso, quam sit ista quaestio; quam dominus piae intentioni nostrae si aliquantulum dignatus fuerit dilucescere atque reuelare, poterimus aliquid rationabiliter dicere. uidetur enim beatus apostolus, in quo [*]( 6 Ps. 13, 1 8 II Cor. 5, 10 13 Gal. 5, 19-22 ) [*]( 3 hoc GP: hoc enim Y 5 circumseptum a: circumseptus PY in P V: om. a 6 dizit] add. V1 in ras. 8 adstabimus V: stabimus P 10 suum V: om. OP 13 epistola OP 15 lnznriae-inimicitiae OP: om. Y 20 uidetur PY (cf. p. 883, 24) 22 tribuit V: attribuit P 27 quam s. ista quaestio GlpV: q. s. profunda ista quaestio 01 q. s. i. quaestio difficilis a 28 quam V: quem P pie V ) [*]( 66* )

1028
loquebatur Christus, aut exaggerare uoluisse fornicationis malum super cetera omnia peccata, quae etsi per corpus committantur, non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et obnoxium, quemadmodum in solo opere fornicationis corporalis commisceri facit animum uis ingens libidinis cum ipso corpore et unum cum ipso quodam modo agglutinari et deuinctum esse in tantum, ut nihil aliud ipso momento et experimento huius tam magni flagitii cogitare homini liceat aut intendere, nisi quod sibimet addicit mentemque captiuam subdit ipsa submersio et quodam modo absorbitio libidinis et concupiscentia carnalis, ut hoc esse uideatur, ut dictum est: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, quia tunc fiet proprie et familiariter seruum corporis cor hominis fornicantis in tempore maxime ipsius nequissimae operationis, in tantum, ut ipse apostolus inculcatius uolens commendare canendum hominibus hoc malum dixerit: tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? et execrans ac detestans responderit: absit. an nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit,. duo in carne una. numquid hoc posset dici de aliis atque aliis quibusque facinoribus hominum? liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus et unum aliquid eorum operari et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi, quod in fornicationis ipso opere ac tempore non licet animo, ad aliquid aliud cogitandum liberum esse. sic enim totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut iam dici non possit ipse animus suus esse, sed simul totus homo dici possit quod caro sit et spiritus uadens et non reuertens. sic ergo possumus intellegere, quia omne peccatum, quodcumque fecerit homo, [*]( 29 Ps. 77, 39 ) [*]( 5 corpomlis] corpor**is (al eras.) P 6 cum ipso corpore et unum Gpt: om. V; del. P* ipso quodam] ipse q. PV 7 agglutiari P 9 sibimet G P: sibidem Y 14 cor GP\': om. V; eras. P* 15 in tantum GP: ut tantum V 23 humano V: om. P 25 foraicationes P ac F: atque P aliud aliquid GP 26 absoruetur Y )
1029
extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, ut uideatur, ut dixi, apostolus in tantum exaggerare uoluisse fornicationis malum, ut in comparatione huius fornicationis cetera extra corpus habenda esse duxerit quaecumque peccata, solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccari dixerit, quia maiore libidinis ardore, quo superior nullus est, uoluptas ipsius corporis tenet seruum efficitque captiuum.

Haec dicta sint de speciali fornicatione huius corporis. uerum quia non solum fornicatio in sacris litteris specialiter sed etiam generaliter arguitur et nominatur, conemur deo adiuuante et hinc aliquid probabiliter dicere. generalis igitur fornicatio aperte manifestatur in psalmo, ubi dicitur: quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem, qui fornicatur abs te. ubi subsequitur qualiter ista generalis fornicatio euadi et effugi possit; adiunxit dicens: mihi autem adhaerere deo bonum est, ut exinde facile aduertamus illam esse generalem fornicationem animae humanae, qua non adhaerens quisque deo adhaeret mundo. unde beatus apostolus Iohannes dicit: si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in illo. et apostolus Iacobus dicit: adulteri, nescitis, quia amicitia huius mundi inimica est deo? breuiter ergo definitum est non posse habere dilectionem dei qui habuerit dilectionem mundi et inimicum esse dei qui amicus esse uoluerit mundi. ad hoc etiam pertinet quod dominus in euangelio dicit: nemo potest duobus dominis seruire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum patietur et alterum contemnet, et concludit: non potestis deo seruire et mamonae. ista est [*]( 13 Ps. 72, 27 sq. 20 I Io. 2, 15 22 Iac. 4, 4 27 Mattb. 6, 24 ) [*]( 6 ardori P 7 superior V: snperius P 11 nominatur V: non minatur P 12 dicere probabiliter P 13 manifestetur P 15 subsequitur PV: subsequenter a 19 qua P: quia V 25 dei esse P 30 mammonae P )

1030
ergo generalis, ut dictum est, animae fornicatio omnia omnino in se continens, qua non adhaeretur deo, dum adhaeretur mundo, ut etiam sic intellegere ualeamus secundum istam generalem fornicationem quod ait apostolus: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. qua si non fornicatur anima humana, adhaerendo deo nec adhaerendo mundo, quaecumque alia peccata a concupiscentia carnali prorsus aliena potuerit ipsa fragilitate mortalitatis uel ignorando uel neglegendo uel obliuiscendo uel non intellegendo homo incurrere, hoc sit quod dictum est: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, quia nullum hic corporalis uel temporalis concupiscentiae peccatum poterit reperiri; unde merito extra corpus esse quodlibet tale peccatum dici uidetur. quod si adhaerens mundo mundanus homo longe faciat a deo, fornicando ab ipso deo, in corpus proprium peccat, quia corporali concupiscentia <in) quaeque temporalia et carnalia carnali sensu et prudentia humana trahitur atque distrahitur, creaturae seruiens potius quam creatori, qui est benedictus in saecula.

Sic ergo, quantum mihi, uidetur salua fide intellegi posse utriusque fornicationis malum, tam specialis quam uniuersalis, in hoc uno capitulo tanti et tam magni doctoris, ubi ait: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, ut aut exaggeratio facta sit ab apostolo huius specialis fornicationis, qua in corpus proprium peccare recte intellegitur, quia nusquam sic totus homo corporis ipsius [*]( 4 (11. 24) I Cor. 6, 18 20 cf. II Cor. 11, 31 ) [*]( 7 qua V: quia GP fornicatur V: fornicetur GP 9 ipsa Y: pro ipsa G pro ipsa (pro del. m. 2.) P 10 non V: om, P 13 uel temporalis GP: om. V 16 faciat Y (cf. tamen p. 1029, 14): se faciat GP1 se faciet Pl 17 corporali V: non carnali P cuncupiscentiae P in quaeque a: quaeque PV 18 humana V: humanus animus GP 19 trabitur GPXV: traditur Pl 21 posse GlpV: poteet G* 23 et tam GP: etiam V 27 peccare F: peccari P )

1031
uoluptati addicitur uel ineffabiliter uel ineuitabiliter affigitur, ut in comparatione huius tanti mali cetera peccata extra corpus esse uideantur, etiam si per corpus exerceantur, quemadmodum solius fornicationis uis quaedam imperiosae libidinis condicioni suae subdit propriumque ipsius corporis mancipium pessimum facit, tempore maxime ipsius immundissimae operationis, ut aliud quid praeter quod agit in ipso corpore non sit liberum humanae menti uel cogitare uel intendere. si autem etiam generalem significare uoluit apostolus fornicationem, propter quam dixisse uideatur: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, sic accipiendum est et intellegendum, ut quisque, dum non adhaeret deo, qui adhaesit mundo, omnia temporalia et corporalia diligens et concupiscens, merito in corpus proprium peccare dicatur, id est uniuersae concupiscentiae carnali deditus et subditus factus tamquam totus creaturae seruus ab ipso creatore . alienus per illud initium omnis peccati superbiam, cuius superbiae initium est, ut scriptum est, apostatare a deo. a quo generalis fornicationis malo quisque alienus quodcumque aliud peccatum potuerit ut homo corruptibilis adhuc et mortalis incurrere, hoc intellegatur extra corpus esse, id est extra corporalis et temporalis omnis concupiscentiae malum alienum esse extra corpus, ut saepe dictum est, esse. tantummodo enim carnalis et generalis concupiscentiae malo per omnia fornicatur anima a deo, tamquam corporalibus et temporalibus desideriis et delectationibus inligata et deuincta in corpus proprium peccat, cuius uniuersaliter concupiscentiae seruiens incuruatur mundo et alienatur a deo; quod est, ut dictum est, initium superbiae hominis, apostatare a [*]( 18 (et 30) Eccli. 10, 12 sq. ) [*]( 1 uel ineuitabiliter GP: om. Y affigitur CFT: afficitur P1 4 imperiosae (v add. m. 2) V 5 conditionis P 8 uel cogitare (uel del m. 2) P 14 et corporalia PF: om. a 18 illud scripsi: illum V illam P omnis pi V: nominis P1 20 generali GP 23 malum] malo PV 29 est ut V: istud P )
1032
deo. propter quod generalis fornicationis canendam malum beatus Iohannes admonet dicens: nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt: quoniam omnia quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi; quae non est ex patre, sed ex mundo est. et mundus transiet et concupiscentia eius; qui autem fecerit uolnntatem dei, manet in aeternum, sicut et ille manet in aeternum. ista ergo dilectio mundi, quae uniuersalem in se concupiscentiam obtinet mundi, generalis est fornicatio. qua peccatur in corpus proprium eo quod omnibus corporalibus et uisibilibus et temporalibus desideriis et uoluptatibus humanus indesinenter seruit animus ab ipso creatore uniuersorum desolatus atque derelictus.

[DE SCIENTIA DEI.

Omne praeteritum iam non est, omne futurum nondum est. omne igitur praeteritum et futurum deest. apud deum autem nihil deest. nec praeteritum igitur nec futurum, sed omne praesens est apud deum.

DE TRINA VNITATE.

Omne, quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit. uniuersa igitur creatura si et est quoquo modo et ab eo quod omnino nihil est plurimum distat et snis partibus sibimet congruit, causam quoque eius trinam esse oportet, qua sit, qua hoc sit, qua sibi amica sit. creaturae autem causam, id est auctorem, deum dicimus. oportet ergo [*]( 2 I Jo. 2, 15-17 ) [*]( 4 in mundo sunt V: sunt in mundo P 6 mundo est V: mundo GP 8 sicut-in aeternuml add. P* supr. uers. et ille V: ille GP 11 eo a: et PV 12 humanus Y: humanis P 15 quae uncinis inclusi desunt in MV cap. CCCXLI P CCCXLVII G scientia G*: sententia G\'P 20 cap. CCCLXII(sic) P CCCXLVIII G unitate GP (ita ctiam scribendum erat p. 31,15) 21 quo discernitur G: quod disc. P 22 quod congruit (d ckl. m. 2) G quoquo P: bi. quo G 24 simet (bi add. m. 2) G 26 ergo P: ei ergo G )

1033
esse trinitatem, qua nihil praestantius, intellegentius et beatius inuenire perfecta ratio potest. ideoque etiam, cum ueritas quaeritur, plus quam tria genera quaestionum esse non possunt, utrum omnino sit, utrum hoc an aliud sit, utrum approbandum improbandumue sit.