Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
,,Primo" inquit "de eo disputandum est, quo per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. unde ante omnia quaerendum puto" inquit "quid sit peccatum, substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non res, non exsistentia. non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur". deinde adiungit: "credo, ita est. et si ita est" inquit "quomodo potuit humanam debilitare uel mutare naturam quod substantia caret?"
Cernitisne, quo tendat et quo manus porrigat haec disputatio? ut omnino frustra dictum putetur: uocabis nomen eius lesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. quomodo enim saluum faciet, ubi nulla est aegritudo? peccata quippe, a quibus dicit euangelium saluum faciendum populum Christi, substantiae non sunt et secundum istum uitiare non possunt.s o frater, bonum est, ut memineris te esse christianum. credere ista fortasse suffecerit; sed quia disputare uis nec obest, immo etiam prodest, si firmissima praecedat fides nec existimemus peccato humanam naturam [*]( 4 I Cor. 15, 22 19 Matth. 1, 21 ) [*]( 1 nelabatur P\': renelatur GV reuelabitur P1 renelatnr V: reuelabitur Pl reuelabatur P\' 2 uaria V: uariata GP 6 cap. CCLXXXVI P CCCXIIII Gv 7 titulum add. m. 2 ita P 8 debilitare G*i debilita G1 denitare PV (cf. p. 29, 23, ubi scribendum erat debilitare) 10 quo GPV: quod a 13 substautiam carens V 22 a quibus GP: quibus V 25 sufficerit V sed V: sed tamen GP 27 naturam humanam GP )
Sexta tua propositio est, utrum iuxta historiam pythonissa ipsum prophetam Samuhelem de inferno euocauerit. hoc a me beatae memoriae Simplicianus, Mediolanensis episcopus, aliquando quaesiuit. quid ei responderim, subditum lege. ,,Item quaeris" inquam "utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuhel a Saul uideretur et [*]( 15 Ps, 101, 5 19 cf. I Reg. 28, 7 sqq. ) [*]( 1 sed] sed etiam (etiam del. m. 2) P 2 fieri PlF: id fieri P* 4 alia pIV: aliqua P 7 languiscit F 8 ita naletudinis pay: ut ualet. P1 13 inoboedientia V per infirmitatem P 14 quo F: quod P 18 cap. CCLXXXVII P CCCXV Gv 19 titulum add. m. 2 in P pythonissa F: phitonissa P 20 questionibus V 21 istoriam G 26 samuel P sanle P )
Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non uere spiritum Samuhelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea scriptura nomine Samuhelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt: sicut omnia, quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materia metalli aut ligni aut cuiuscumque rei aptae ad opera huius modi, quae etiam uidentur in somnis et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. quis enim est, qui hominem pictum dubitet uocare hominem? quando quidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaque nomina incunctanter adhibemus; uelut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus: "ille Cicero est, ille Sallustius; ille Achilles, ille Hector; hoc flumen Simois, illa Roma", cum aliud nihil sint quam picturae, imagines. unde cherubin cum sint caelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperauit deus, super [*]( 27 cf. Ex. 25, 18 ) [*]( 2 dispositionig P 3 sanctae P 5 uinis P: uisis V 7 postulat aequitatis 01 P: postnlat at aequitas G\' postulatae quietis V 9 praeaentium pi V: aententia P\' 13 macinationibus V 15 rerum P\'V: rerum omnium G pi 17 materia V: materia P aut euiuscumque V: uel cuiusque P apte V 19 nominibus GIPV: in omnibus 01 22 quaque V: quoque P quaeque a 23 aut V: om. P 24 sallnstius GV: sallustius est P 26 picturae V: pictae G\'P pioti Ol cherubim GP 27 finctae Vel) •* ex (et raa.) P ) [*]( Yini. ) [*]( 61 )
Iam uero si illud monet, quomodo et a maligno spiritu Sauli uera praedicta sunt, potest et illud mirum uideri, quomodo daemones agnouerint Christum, quem Iudaei non cognoscebant. cum enim uult deus etiam per infirmos infimosque spiritus aliquem uera cognoscere, temporalia dumtaxat adque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et iustus ad eorum poenam quibus ista praedicantur, ut malum, quod eis impendet, antequam ueniat, praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid diuinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus. tantum autem audiunt, quantum omnium dominus atque moderator uel iubet uel sinit. unde etiam spiritus pythonicus in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo et euangelista esse [*]( 7 cf. Gen. 41, 18 sqq. 12 cf. II Cor. 11,14 sq. 16 cf. Matth. 8, 29 26 cf. Act. 16, 17 ) [*]( 6 homines Y: om. P 10 sanraelem P 11 samuelis aJм (uisa add. m. 2) P 12 in F: om. GP 15 sunt P\'Y: sint P1 16 cognoscebant Y: agnoscebant P 17 infirmos OP\'V: infirxnis P* infimosque G*: infirmosque PV infirmusque GlPl 18 spiritus V: spiritus.. (et ras.) P xps et 01 xpianos et G\' atque G P 21 praedicantur V: praedicuntur P 22 ministeriorum V: mysteriorum P 24 praennntiant P 26 sinit P: sinet V )
Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuhele rescripsi sed quam non frustra dixerim, pedetemtim non in hoc genere simulatam Samuhelis imaginem malignae pythonissae ministerio praesentatam existimare debere, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, mea posterior inquisitio declarauit, quando inueni in libro Ecclesiastico, ubi patres laudantur ordine, ipsum sic fuisse laudatum, ut prophetasse etiam mortuus diceretur. sed si et huic libro ex Hebraeorum — quia in eo non est — canone contradicitur, quid de Mose dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus et in euangelio cum Helia, qui mortuus non est, legitur apparuisse uiuentibus?
Scripsisti mihi quaerens a me, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ita curantium. adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis ecclesia supplicare consueuit, ut hinc et illud conici possit, [*]( 10 cf. Eccli. 46, 20 14 cf. Dent. 34,5 15 cf. Matth. 17, 3 ) [*]( 1 ne GP: de V 8 maligno F: malignae P 4 explicare GP: explere V 6 generi G1 7 malignae V: maligno GP 8 praesentatam] praeeentata P\'F praenotantum P1 12 et] del. P* haebreorum F 13 canone GP: obanon V moyse G P 14 deutheronomio V 17 cap. CCCXIIII P CCCXVI Gv 18 quibus] de cura pro mortuis gerenda uel q. CJPc 19 (et 23) sepilitnr F 23 nam pay: certe. nam Gp. 24 ita V: ista P 26 hinc et illud F: illud hinc P )
Sed cum haec ita sunt, quomodo huic opinioni contrarium non sit quod ait apostolus: omnes enim adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, non te satis uidere significas. haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem, non tunc, quando recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint adiuuantur. sunt enim quos nihil omnino adiuuant ista, siue pro eis fiant quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro his quorum tam bona sunt, ut talibus non indigeant adiumentis. genere igitur uitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur, ut prosint uel non prosint quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. nam meritum, per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur uitam. ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum cura pro defunctis quod potuerit religionis impendat et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit siue bonum siue malum, reddente deo unicuique secundum opera eius. ut enim hoc quod impenditur possit ei prodesse post corpus, in ea uita est adquisitum, quam gessit in corpore.
Prouisus itaque sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus bonae affectionis humanae est erga funera suorum, [*]( 5 II Cor. 5, 10 26 cf. Rom. 2, 6 ) [*](4 sunt V: sint G P 5 astabimua P 9 possit V: poscit P lOquando V: quando iam GP 13 defonctis P ac V: hac P 14 post a: per PY (cf. p. 948, 23) 17 his] P* in ras. 18 bona GP: mala V sunt F: om. GP nt talibus] F1 in ras. indigeant] V1 in ras. 28 acquisitum est P )
Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari, hoc quod ita credidit supplicatio quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit. et quod ad . idem sepulchrum recurrit animo et filium precibus magis magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus. simul enim et quis et cui commendatus sit non utique infructuose religiosam mentem precantis attingit. nam et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus. sed hic magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos facit augetur, ac per hoc cordis affectus, qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt, crescit. uerum tamen si eo modo quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos dei in secretissimo cubili, ubi compungitur, sternitur: ita etiam, cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum, [*]( 2 eihibeantur a: exhibeatur PV (cf.p. 755,3.968,16; Bdnschp. 435) 10 sepulcrum GP filium GP: fidelium V 13 commendatus Pl Y: commendaturus P\' 14 orantis P 24 facit V: fecit GP ac V: hac P 29 ponat P: poena V 30 quia o: qui PV )
Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam uideantur inferre quaestionem. feruntur quippe mortui nonnulli uel in somnis uel alio quocumque modo apparuisse uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata nescientibus, locisque monstratis admonuisse, ut sibi sepultura, quae defuerat, praeberetur. haec si falsa esse responderimus, contra quorundam scripta fidelium et contra eorum sensum qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter uenire uidebimur. sed respondendum est non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur in somnis. nam et uiuentes apparent saepe uiuentibus dormientibus, dum se ipsi nesciant apparere, et ab eis haec qui somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis uiderint agentes aliquid uel loquentes. si ergo me potest aliquis in somnis uidere sibi aliquid, quodquod factum est, indicantem [*]( 10 comparat utrum G P: comparaturrum (r del. m. 2) V 12 cap. CC.C. F: CCCXV P CCCXVII Gv \' 13 mortui V: mortui uiuentibus GP 14 mortuorum V: pro mortuis GP 15 neglegenda P 16 uideantur GP: uideatur V (cf. p. 755, 3. 967, 2) 90 reaponderemuB V 26 qui V: quae GP 29 quodquod va: quotquot V* quod GP )
Sic autem infirmitas humana sese habet, ut, cum in somnis quisque uiderit mortuum, ipsius animam se uidere arbitretur, [*]( 19 cf. Aen. VI, 337 sqq. ) [*]( 1 etiam id V: etiam G P futurum OP: facturum V 2 prosus ignorem (r add. m. 2) V 3 dormiente me uigilet V: dormientem eaigjlet P 5 et in quo PV: in quo a 6 ita PV: ista a 12 fit OP: facit V 14 generi humano OP: generis homani V 15 sepalturae OP: sepaltara V 17 mittantur (a ex u corr. m. 2) P 21 refertnr V: a se fertur P illi PJF: ille P\' pilinaras V 22 inueniatar P 25 anima P )
Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici uel quocumque furentes modo. nam et ipsi locuntur saepe cum uere praesentibus, locuntur etiam cum absentibus, quorum imagines cernunt siue uiuorum sine mortuorum. sed quemadmodum hi qui uiuunt ab eis se uideri et cum eis se loqui nesciunt — neque enim re aera ipsi adsunt aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur — eo modo et hi qui ex hac uita migrarunt sic affectis hominum uidentur quasi praesentes, cum sint absentes et utrum aliqui eorum imaginaliter uideat omnino nescientes. huic rei simile est et illud, cum homines altius, quam si dormirent, subtrahuntur corporalibus sensibus et occupantur talibus uisis. et his enim apparent imagines uiuorum atque mortuorum, sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse dixerint, uere cum eis fuisse creduntur nec attendunt qui haec audiunt similiter ab eis absentium atque nescientium quorundam etiam imagines uisas esse uiuorum.
Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque aguntur aut eueniunt in ista hominum uita: quomodo uident tumulos suos aut corpora sua, utrum abiecta iaceant an sepulta? quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt, uel in pace requiescant, sicut Iosiae promissum est, ubi nec mala ulla patiendo nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, quae patiendo et compatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant?
Dixerit aliquis: "si nulla est mortuis cura de uiuis, quomodo ille dines, qui aput inferos torquebatur, rogabat Abraham [*]( 24 cf. IIII Reg. 22, 20 28 cf. Luc. 16, 22sqq. ) [*]( 1 autem sunt P 3 (et 4) loquuntur P* 9 hominum V: hominibus GP 10 aliqui pIV: aliquis GP* eorum PV: eos OP1 11 nescienter V 13 corporalibus p2 V: corporis P1 Inter 15Juidisfle F: u. se P 19 ante Ibi add. G: item cetera (inter add. m. 2) sunt plV: sint P1 20 uita hominum GP I quomodo F: quomodo ergo GP 24 iosiae ex iosuae corr. P\' nec mala ulla nec patiendo nec P 25 sustineat P 28 apud GP )
Proinde fatendum est nescire quidem mortuos, quid hic agatur, sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare qui sinuntur etiam ista meminisse, et quae illos quibus indicant oportet audire. possunt et ab angelis, qui rebus, quae aguntur, hic praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui cuncta subiecta sunt. nisi essent angeli, qui possunt interesse et uiuorum et mortuorum locis, non dixisset dominus Iesus: co contigit autem mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae. nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt qui hinc illum quem deus uoluit abstulerunt. possunt etiam spiritus mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae [*]( 21 Luc. 16, 22 ) [*]( 2 locum tormentorum P 4 sciait F: nesciuit P 6 nobis cura GP 9 CC.C.I F: CCCXVI P CCCXVin Ov 10 in beneficiis (in det. m. 2) P 11 sunt P\'V: sint P1 12 eodem libro F: libro secundo de cura mortuorum gerenda P 14 agitur P\'F: agatur P\' 17 qaibus V: quibus haec GP 20 nisi essent F: nisi enim essent G nisi essent enim P 22 auferri PF afferri G 23 ergo hic F: hunc ergo P 25 aliqaa G P: alia F )
Hinc et illa soluitur quaestio, quonam modo martyres ipsi beneficiis, quae dantur orationibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui quid agant uiui. non enim solis beneficiorum effectibus uerum ipsis etiam hominum aspectibus confessorem apparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a barbaris Nola oppugnaretur, audiuimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. uerum ista diuinitus exhibentur longe aliter, quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus attributus. non enim quia in uinum aqua, cum uoluit dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere; nec quoniam Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnia, quando uult, surget, aut eo modo exanimis a uiuente quomodo a uigilante dormiens excitatur. alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt, quamuis et naturae deus adsit, ut sit, et miraculis natura non desit. non igitur ideo putandum est uiuorum (rebus) quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt, sed ideo potius intellegendum est, quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuorum rebus interesse non possunt. [*]( 6 cf. II Cor. 12, 2 16 cf. Io. 2, 9 ) [*]( 1 et quoa-ea nosse GPl: dd. P1; om. V 4 hic F: hiuo P 8 quonam F: quo G qm P 9 orationibus F: orantibus GP 20 mortnoa P sarget V: resnrgit G resurgat P 21 exanimis] ex exanimus corr. P\' a uigilante Opt: uigilante Pl bl s uiuente F 24 miraculis P 25 rebus a: om. GPV )
Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uicerit, quemadmodum opitulentur martyres his quos per eos certum est adiuuari, utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae, siue praeter suas memorias, ubicumque adesse sentiuntur, an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione semotis et tamen generaliter orationibus pro indigentia supplicantum — sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur nec ubi sint uel quid agant scimus — deus omnipotens, qui est ubique praesens nec concretus nobis nec remotus a nobis, exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solacia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda, et suorum merita martyrum, ubi uult, quomodo uult, quando uult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. res est haec altior, quam ut a me debeat attingi, et abstrusior, quam ut a me ualeat perscrutari, et ideo, quid horum duorum sit, an uero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo. mallem ab scientibus ista perquirere. neque enim nemo est, qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat. dona enim dei sunt his alia et illis alia largientis secundum apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus ad utilitatem. [*]( 26 cf. I Cor. 12, 7 ) [*]( 1 questio V uicerit V: uicit GP 7 omni mortalium GP: omnium ortalium F 8 supplicantium GP 11 concretus (nobis om.) P nec remotus (del. m. 2) P 12 miiuBteria GP: mysteria F 15 quando uult quomodo uult GP 18 commendet a: commandata PV commenda" (ti add. m. 2) G 19 ut GP: om. V debeat F: possit GP attingi-naleat GP: om. V abstrusior P 21 fiant GP: finiant F praesentiam GP: praesentium F 23 audeo] audio P ab V: a P )
Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire nisi quod pro eis siue altaris siue orationum siue elemosynarum sacrificiis sollemniter supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed eis tantum pro quibus dum uiuunt comparantur, ut prosint. sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint . et debeant peruenire. melius enim supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quod pro illo fiat similiter a suis. corpori autem humando quidquid impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. unde oportet, ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat. et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro impensum huius modi officium sit etiam quodam modo eiusdem fidei testimonium? quod uero quisque apud memoriam martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio affectus pro illo supplicationis augeatur. [*]( 16 cf. Eph. 6, 29 ) [*](1 cap. CCCII ex CCXCVIII corr. V: CCCXVII P CCCXVIIII at) 2 elymosina G elemosynam P 3 eodem libro V: libro seeundo P 7 omnibus GP: omnia V 8 pro GPV: om. a comparantur P\'V: comparatur GPl 13 quod PV: quo a 14 ftat PV: fiant a 16 carnem OPVcarnet V1 17 pro carnem V 18 cesserit G gerebat V: regebat G **gebat (re raa.) P 21 huius V: eine GP 23 memorias GP )
Audistis, quia dictum est: non moechaberis. ego autem dico uobis, quia omnis, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. iustitia ergo minor est non moechari corporum coniunctione, iustitia uero maior regni dei non moechari in corde. quisquis autem non moechatur in corde, multo facilius custodit, ne moechetur in corpore. illud ergo confirmauit qui hoc praecipit; non enim uenit legem soluere, sed implere. sane considerandum est, quod non dixit: omnis qui concupierit mulierem, sed: qui uiderit mulierem ad concupiscendum, id est hoc fine et hoc animo attenderit, ut eam concupiscat, quod iam non est titillari delectatione carnis, sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur inlicitus appetitus, sed, si facultas data fuerit, satietur.
Nam tria sunt, quibus impletur peccatum: suggestione, delectatione, consensione. suggestio siue per memoriam fit siue per corporis sensus, cum aliquid uidemus uel audimus uel olfacimus uel gustamus uel tangimus. quod si frui delectauerit, delectatio inlicita refrenanda est. uelut cum ieiunamus et uisis cibis palati appetitus assurgit, non fit nisi delectatione; sed huic tamen non consentimus et eam dominantis rationis iure cohibemus. si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum erit, notum deo in corde nostro, etiam si facto non [*]( 2 (5. 14) Matth. 5, 27 sq. 12 cf. Matth. 5, 17 ) [*]( 1 cap. CCCIII ex CCXCVIin ras. corr. V: CCCXVHI P CCCXX Gv 3 concupiscendam P 11 moechetar G\'P"V: moeebatur GlPl 12 praecipit P"V: praecepit GPl 14 concnpiuerit (u del. m. 2) P 16 titillare V 17 plane PV: plene a refrinetur F; corr. m. 2 21 audiuimus P 22 quod GPV (cf. p. 810, 6): quo a 24 assurgit GP: asaurget V )
Sicut ergo tribus gradibus ad peccandum peruenitur, suggestione, delectatione, consensione, ita ipsius peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine, tamquam tres mortes: una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini, altera iam prolata quasi extra portam, cum in factum processit assensio, tertia, cum ui consuetudinis malae tamquam mole terrena premitur animus quasi in sepulchro iam putens. quae tria genera mortuorum dominum resuscitasse quisquis euangelium legit, agnoscit, et fortasse considerat, quas differentias habeat etiam ipsa uox resuscitantis, cum alibi dicit: puella, surge, alibi: iuuenis, tibi dico, surge, alibi: infremuit spiritu et fleuit, et rursus fremuit, et post deinde uoce magna clamauit: Lazare, ueni foras.
Quapropter nomine moechantium, qui hoc capitulo commemorantur, omnem carnalem libidinosam concupiscentiam oportet intellegi. cum enim tam assidue idolatriam scriptura fornicationem dicat — Paulus autem apostolus auaritiam idolatriae nomine appellat — quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem uocari, quando anima neglecta superiore lege, qua regitur, inferiorum naturarum turpi uoluptate quasi mercede prostituta corrumpitur? et ideo quisquis carnalem delectationem aduersus rectam . uoluntatem suam rebellare sentit per consuetudinem peccatorum, cuius indomitae uiolentia trahitur in captiuitatem, recolat, quantum potest, qualem pacem peccando amiserit, et exclamet: infelix ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum. ita enim, cum se [*]( 11 Marc. 5,41 Luc. 7,14 12 Io. 11, 33. 38. 43 17 cf. Col. 3, 5 Eph. 5, 5 25 Rom. 7, 24 sq. ) [*]( 1 peccandum ptV: peccatum GP* 6 processit V: procedit GP assensio G V : ascensio P 7 praemitur V sepulcro GP 12 fremuit post (om. et) P 15 libidinosam V: et libidinosam GP 18 nomine GP: nomen V appellat GF: appellet P malum (?) V 19 quando GP: quomodo V 20 inferiorem P 23 indomitac GP: indomitate V 24 uiolentiae P 27 christum V: christum dominum nostrum P )
Omni petenti te, inquit, da, non omnia petenti, ut id des quod dari honeste et iuste potest. quid, si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur occidere? quid, si postremo stuprum petat? sed ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest, et cui iuste negaueris quod petit, indicanda est ipsa iustitia, ut non eum inanem dimittas. ita omni petenti te dabis, quamuis non semper id quod petit dabis; et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem te iniusta correxeris.
Quod autem ait: qui uoluerit a te mutuari, ne auersatus fueris, ad animum referendum est. hilarem enim datorem diligit deus. mutuatur autem omnis, qui accipit, etiam si non ipse soluturus est. cum enim misericordibus deus plura restituat, omnis qui beneficium praestat faeneratur. [*]( 3 Matth. 5, 4 6 (et 18) Matth. 5, 42 19 II Cor. 9, 7 ) [*]( 2 parnnlns V: parnns GP 5 cap. CCCXXI G v; num. om. P 6 de eo GV: deo P ait dominus GP 7 eodem libro] lribro (sic) de sermone domini in monte P 9 dari V: dare GP potest scripsi : potes G P V 13 cui iuste G3: cuius te GP quod iuste V ) [*]( 62* )