Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CCLXXV. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: ABSORPTA EST MORS IN VICTORIAM. EX LIBRO QVAESTIONVM OCTOGINTA QVATTVOE.

Quaeri solet, quid sit: tunc fiet illud quod scriptum est: absorpta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? ubi eat, mors, aculeus tuus ? aculeus autem mortis peccatum, uirtus autem peccati lex. mortem significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae uoluntati delectatione temporalium fruendorum. non enim diceretur: ubi est contentio tua? si non restitisset et repugnasset. ipsius contentio etiam illo loco describitur: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem sibi [*]( 11 Pron. 2, 6 15 (et 17) I Cor. 15, 54 sq. 25 Gal. 5, 17 ) [*]( 3 tnuoslatis Qi transactis PV 8 aliquid V: aliqui P soleant P 12 * facie (a add. m. S) P procedit V: om. G P 13 ipsum et V: et ipsum GP 14 cap. CCXC P CCXCII Qv 15 (et 18) absorta QV 16 aictoriam PV: nictoria G octoginta quattuor GV: octogesimum P 18 uictoria G 21 signjticare P hoc] ho P )

878
resistunt, ut non quae uultis faciatis. fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro inluminato et uiuificato, id est uoluntati, subiciatur. et sicut nunc uidemus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant: ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem reparauerit. nunc autem, quamdiu est in nobis quod resistat bonae uoluntati, auxilio\' dei per bonos homines et bonos angelos indigemus, ut, donec sanetur uulnus nostrum, non ita molestetur, ut perimat etiam bonam uoluntatem. hanc autem mortem peccato meruimus. quod peccatum erat omnino in libero arbitrio, cum in\' paradiso nullus dolor denegatae delectationis bonae uoluntati hominis resistebat, sicuti nunc. uerbi gratia, si quisquam exsistat, quem numquam uenatio delectauit, omni modo liber est, utrum uenari uelit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet; at si ista libertate male usus uenatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat! animam, ut, si se abstinere uelit, sine molestia et angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. ergo aculeus. mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio,\' quae iam possit resistere uoluntati et cum dolore cohiberi. quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, iure mortem uocauit. uirtus autem peccati lex est, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet [*]( 1 resistant F: adaeraantnr P 3 uoluntati V: bonae uolunUti G\'P bonae aoluptatis G* 4 multis V: multas P 5 carere PSY: capere P2 9 bonos angelos V: per bonos a. P 10 moleetetur G PV: molestet a 12 omnino V: omni modo GP cum in paradiao GP: om. V 13 paradyao GP denegatae GP: delectataeI V delectationis G3V: delectationi. (a ras.) P dilectionis G1 bonae uoluntati] bonae uolnntatis V uoluntati bonae GP 17 uenatuB GP: bene natus V 18 subrepens PV: subripiens G\' delectatio GP: delectatione V 20 aculeum V 22 cohibere P1 23 in defectu GP: inde factum V est animae] animae"", (est add. m. 2) P 24 uocauit (uit a m. 2 tn ras. P) PF: uocamus G )
879
committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. tunc itaque absorpta erit mors in uictoriam, cum per sanctificationem in omni hominis parte perfecta delectatione spiritalium delectatio carnalis subruitur.

CCLXXVI. DE QVADRAGINTA ET SEX ANNIS AEDIFICATIONIS TEMPLI. EX OMILIA EVANGELII SECVNDVM IOHANNEM.

Dixerunt illi Iudaei: quod signum ostendis nobis, quia haec facis? et dominus: soluite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. quod sacramentum Iudaei non intellegentes dixerunt: XLVI annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis: tribus diebus excitabo illud?

Sane non Salomonis fabricae emensa tempora Iudaei dixerunt, sed Esdrae, cui ne perficeretur a uicinis gentibus fuerat interdictum. caro erant, carnalia sapiebant: ille loquebatur spiritaliter. quia autem posset intellegere, de quo templo dicebat? sed non multum quaerimus; per euangelistam nobis aperuit. dixit de quo templo diceret: soluite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. XLVI annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? dicebat autem, ait euangelista, de templo corporis sui. et manifestum est occisum dominum post triduum resurrexisse.

Quid ergo sibi uult numerus XLVI? interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die in quattuor litteris graecis quattuor uerborum graecorum. si [*]( 8 (et 19) Io. 2, 18 sqq. ) [*]( 2 almorta G V uictoria G 4 subrnitnr V: sobrueretur (v add. m. 2) P obruetur Gv ó cap. CCXCIII (h j num. om. P 6 et MV-. om. GP 7 omilia PV: omelia GM 18 post illud add. P1 in mg.: et hoc ex libro anonymo CLIII questionum causa loci peraentis cergimns (?) 18 enangelista M 21 snscitabis MV: excitabis P 23 surrexisse M )

880
enim ista uerba quattuor scribas subinuicem, id est nomina quattuor partium mundi, orientis, occidentis, aquilonis et meridiani, quod est totus orbis — unde dicit dominus a quattuor uentis collecturum se electos suos, cum uenerit ad iudicium — si ergo facias ista quattuor nomina graeca avaroXr;,quod est oriens, dvaig, quod est occidens, agxrog, quod est septemtrio, fxeorjfxjSQia, quod est meridies: avaroXij, durig,aQxrog, fieorjppQia, capita uerborum Adam habent. quomodo ergo ibi inuenimus et quadraginta sex numerum? quia caro Christi de Adam erat. ad litteras computant Graeci. quod nos facimus A litteram, illi lingua sua ponunt alpha, et uocatur alpha unum. ubi autem in numeris scribunt beta, quod est B ipsorum, uocatur in numeris duo. ubi scribunt gamma, uocatur in numeris ipsorum tria. ubi scribunt delta, uocatur in numeris ipsorum quattuor, et sic per omnes litteras numeros habent. M quod nos dicimus et isti dicunt my, XL significat: dicunt enim my TeooaQaxovra. iam uidete, litterae quem numerum habent, et ibi inuenietis XLVI annis aedificatum templum. habet enim Adam alpha, quod est unum; habet et delta, quod sunt quattuor: habes V; habet et iterum. alpha, quod est I: habes VI; habet et my, quod est XL: habes XLVI. haec, fratres mei, etiam ab anterioribus maioribus nostris dicta sunt et inuentus est iste numerus in litteris XLVI. et quia dominus noster Iesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit, templum corporeum inde sumsit, non iniquitatem, quae de templo pellenda est. ipsam autem carnem, quam traxit de Adam — Maria enim de Adam et domini caro de Maria — Iudaei crucifixerunt; [*]( 4 cf. Matth. 24, 81 (Marc. 13, 27) ) [*]( 8 quod F: quid P 5 anatole MV anathole P 6 orieni PV: orientis M dyeia OMPV arctos GMPV 7 (et 8) mesembria 6MPV 11 (et 12) alfa P 12 ubi P: ibi V 18 (et 14) uocantnr P 16 M] om. P* my GPi moe V 17 moe F tesseraoonta PV litterae F: istae litterae GP 18 habeant P inuenietis pI: inuenitis GP* inuentis V 19 alfam P 22 haec OP: hae Y 27 post Adam add. m. rec. P: hinc iam ez libro eiusdem (eina de P) sci angustini in questionum LXXXIHI )
881
et ille resuscitaturus erat ipsam carnem triduo, quam illi in cruce erant occisuri. illi soluerunt templum XLVI annis aedificatum, et ille triduo resuscitauit illud.

HOC EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII.

Sex, nouem, XII, XVIII, haec in unum fiunt XLV. adde ergo ipsum unum, fiunt XLVI; hoc sexies, fiunt CCLXXVI. dicitur autem conceptio humana sic procedere, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus VIIII diebus . conuertatur in sanguinem, deinde XII diebus solidetur, reliquis XVIII formetur usque ad perfecta liniamenta omnium membrorum, et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. XL ergo V dies addito uno, quo significat summam — quia VI et nouem et XII et X et VIII in unum coactis fiunt XLV — addito ergo, ut dictum est, uno fiunt XLVI. qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt CCLXXVI, id est VIIII menses et VI dies, qui computantur ab VIII kal. apriles, quo conceptus dominus creditur, quia eodem die etiam passus est, usque ad VIII kal. ianuarias, quo die natus est. non ergo absurde XLVI annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius significabat, ut, quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici perfectione.

HOC EX LIBRO TRINITATIS IIII. T. V.

Nec immerito in aedificatione dominici corporis, in cuius figura templum a Iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus [*]( 20 cf. Io. 2, 20 sq. ) [*]( 1 resuscitaturas GP: se suscitaturus V 2 illi V: illi autem P 4 titulum om. GP 6 CCLXXVI V: ducenti septuaginta sex P 7 procedere MptV: procedere et perfici GPl 13 quo V: quod P quia V: quasi P 18 quo V: quo die GP conceptus V: conceptus est P creditur (r prior ex u uel a corr. m. 1) V 19 eodem V: eo P 21 quot V: quod P 24 Hoc ox libro tuque ad finem capitis exhibent MY, om. G h ) [*]( VIIII. ) [*]( 56 )

882
intellegitur. dixerunt enim, quia XLVI annis aedificatum templum. et quadragies sexies seni fiunt CCLXXVI, qui numerus dierum complet VIIII menses et VI dies, qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perueniunt, sed quia ipsa perfectio corporis domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a maioribus dictum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. VIII enim kal. apriles conceptus creditur, quo et passus. ita monumento nouo, quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum nec ante nec postea, congruit uterus uirginis, quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. natus autem traditur VIII kalendas ianuarias. ab illo ergo die usque ad istum computati CCLXXVI reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habet. quo numero annorum templum aedificatum est, quia eo numero senariorum corpus domini perfectum est, quod mortis passione destructum triduo resuscitauit. dicebat enim hoc de templo corporis sui, sicut euidentissime et robustissime euangelii testimonio declaratur.

CCLXXVII. DE DECEM VIRGINIBVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII.

Inter parabolas a domino dictas solet quaerentes multum exercere ista quae de decem uirginibus posita est. et multi quidem hinc multa senserunt, quae non sint praeter fidem; sed quomodo partibus eius omnibus conueniat expositio, id elaborandum est. legi etiam in quadam scriptura ex earum genere, quae apocrypha nominantur, quod non sit contra catholicam fidem. sed huic loco minus congruere mihi uisa est, consideranti omnes huius similitudinis partes. de qua tamen [*]( 1 Io. 2, 20 9 cf. Io. 19, 41 sq. 16 Io. 2, 21 ) [*]( 7 dictam V: traditura a 19 cap. CCXCIIII Gv; num. om. P 27 apocrypha V: apocriphae G apocrife P 28 minus GP: om. V mihi minus congruere GP )

883
expositione temere nihil audeo iudicare, ne forte non eius inconuenientia mihi angustias fecerit, sed mea tarditas in ea conuenientiam non inuenerit. quid autem mihi uideatur non absurde hoc loco accipi, quantum potero, breuiter et diligenter exponam.

Interrogatus igitur dominus noster secreto a discipulis de consummatione saeculi inter multa, quae locutus est, hoc quoque dixit: tunc simile aestimabitur regnum caelorum decem uirginibus et cetera. decem utique uirginum quod quinque admittuntur, quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat. quapropter si uirginitatis nomen honorabile est, cur receptis exlusisque commune est? deinde quid sibi uult numerus in utraque parte quinarius? quidquid autem significat oleum, mirum uidetur, quod sapientes petentibus non communicant, cum et inuidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt, ut ab sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante dominus Iesus Christus significatur, et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia eiusdem domini dicentis: omni poscenti te tribue. quid est autem, quod posset dando non sufficere utrisque? haec maxime augent quaestionis difficultatem, quamquam et cetera diligenter considerata, ut omnia in unam rationem concurrant nihilque una parte dicatur, quod impediat aliam, magna cautio est adhibenda.

Videtur itaque mihi quinque uirgines significare quinquepertitam continentiam a carnis inlecebris. continendus est enim animi appetitus a uoluntate oculorum, a uoluntate aurium, a uoluntate olfaciendi, gustandi, tangendi. sed quia ista [*]( 7 Matth. 25, 1 sqq. 18 Luc. 6, 30 ) [*]( 4 2 in ea V: eam P 5 dominus V: dominus deus P 9 ammittantur G amittuntur V 11 cur] qor (u add. m. 2) P 13 quidquid P\'V: quidquit P1 quid G 19 quid GP: quod V posset PY: possit G dando GP: dandum V 21 quamquam GP: qua- quam V 22 rationem V: narrationem P una parte pi V: in una parte P1 in unam partem G 24 uidetur P1 V (cf. Kiihner Ausf. Gr. II p. 523): uidentur GP* 25 continentiam V: conscientiam P a] om. P 26 animae P (et 27) nolnntate V: uoluptate GP ) [*]( 56* )

884
continentia partim coram deo fit, ut illi placeatur interiori gaudio conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana; capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque stultae, utraeque tamen uirgines, quia utraque continentia est, quamuis diuerso fomite gaudeat. lampades autem sunt, quia manibus gestantur, opera, quae secundum istam continentiam fiunt. dictum est autem: luceant opera uestra coram hominibus. omnes uero acceperunt lampades suas et uenerunt obuiam sponso. intellegendum est ergo Christi nomine censeri de quibus agitur. non enim possunt qui christiani non sunt sponso Christo uenire obuiam. sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis non sumserunt oleum secum. multi enim quamuis de Christi bonitate plurimum sperent, gaudium tamen non habent, dum continenter uiuunt, nisi in laudibus hominum. non ergo habent oleum secum. nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror: propterea unxit te deus, deus tuus oleo exsultationis. qui autem non propterea gaudet, quia deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. prudentes autem acceperunt oleum secum in uasis cum lampadibus suis: laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. sic et apostolus monet: probet autem se homo, inquit, et tunc in semet ipso habebit gloriam, et non in altero. tardante ergo sponso dormierunt omnes, quia ex utroque genere continentium hominum, siue eorum qui coram deo exsultant, siue eorum qui in laudibus hominum adquiescunt, moriuntur hoc interuallo temporis, donec sub aduentu domini fiat resurrectio mortuorum. media autem nocte, id est nullo sciente aut sperante — quippe cum ipse dicat dominus: [*]( 7 Matth. 5,16 8 Matth. 25, 1 sqq. 16 Ps. 44, 8 21 Gal. 6,4 ) [*]( 1 interiori GV- interiore P 2 conscientiae PlV: continentiae P5 5 gaudeant P quia Y: quae P 7 luceat P 8 lamo padas P 11 quinque] quique (n add. m. 2) Y 15 ipsam laetitiam GP: ipsa laetitia Y 16 oleo G\'P: oleum Gl Y te F: inquit te G pi te inquit P* 19 acciperunt Y uasis V: auis suis P 20 laetitiam GlPVi 14laetitiam Gs 21 se V: se ipsum P 24 continentium] continentiam PYi )
885
de die autem illa et hora nemo scit; et apostolus dicit: dies domini tamquam fur in nocte ita ueniet; ex quo significat penitus latere, cum uenit — clamor factus est: ecce sponsus uenit, surgite obuiam ei: in ictu oculi, in nouissima tuba omnes resurgimus. ergo surrexerunt omnes illae uirgines et aptauerunt lampades suas, id est rationes reddendas operum suorum. oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod gessit in corpore, siue bonum siue malum. et dixerunt stultae ad sapientes: date nobis de oleo uestro, quia lampades nostrae extinguntur: quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirit, unde gaudere animus solet. itaque hominum, qui corda non uident, testimonium uolunt habere aput deum, qui cordis inspector est. sed quid responderunt sapientes? ne forte non sufficiat nobis et uobis. unusquisque enim pro se rationem reddet nec\' alieno testimonio quisquam adiuuatur apud deum, cui secreta cordis apparent, et uix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. quis enim gloriabitur mundum se habere cor? id est quod apostolus dicit: mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed neque me ipsum iudico. quapropter cum de se quisque aut non omnino aut uix possit ueram ferre sententiam, quomodo potest de alio indicare, cum sciat nemo, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? ite magis ad uendentes et emite uobis: non consilium dedisse putandae sunt, [*]( 1 Matth. 24, 36 2 I Thess. 5, 2 4 I Cor. 15, 51 sq. 8 cf. II Cor. 5, 10 20 Proo. 20, 9 21 I Cor. 4, 3 25 cf. I Cor. 2, 11 ) [*]( 3 paenitus F 4 ei a: et G PV 5 resurgimos O. pi V: resurgemus G\'P\' 7 lampadas P reddendas V: reddentes P 11 extinguuntur GP 15 apud GP 18 adiuuatur GP: adiuuatue V 21 cor GP: corde V 23 cum GP: cumf V 24 possit GP: posset V sententiam] sentiam P 27 emi.te (t ras.) P consilium GP: consilio V )
886
sed crimen earum ex oblico commemorasse. uendunt enim oleum adulatores, qui siue falsa siue ignorata laudando in errorem animas mittunt et eis uana gaudia tamquam fatuis conciliando aliquam de his mercedem siue ciborum siue pecuniae siue honoris siue alicuius commodi temporalis accipiunt, non intellegentibus quod dictum est: qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt. melius est autem obiurgari a iusto quam a peccatore laudari. emendauit, inquit, me iustus in misericordia et arguit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. ite ergo ad uendentes et emite uobis, id est: uideamus, numquid uos adiuuant qui uobis laudes uendere consuerunt et uos in errorem inducere, ut non coram deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. euntibus autem illis uenit sponsus, id est inclinantibus se illis in ea quae foris sunt et solitis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non nouerant, uenit ille qui iudicat. et* quae paratae erant, id est quibus bonum coram deo testimonium conscientia perhibebat, intrarunt cum eo in nuptias, id est ubi munda anima sempiterno dei uerbo fecundanda copuletur. clausa est ianua, id est receptis illis qui sunt in angelicam uitam immutati — omnes enim resurgimus, inquit, sed omnes minime immutab i In U r - clausus est aditus ad regnum caelorum. non enim post iudicium patet precum aut meritorum locus. nouissime autem ueniunt et reliquae uirgines dicentes: domine, domine, aperi nobis. non dictum est, quod emerint oleum, et ideo intellegendae sunt nullo iam remanente de [*]( 6 Es. 3, 12 8 Ps. 140, 5 21 I Cor. 15, 51 ) [*]( 1 crimen pI V: crimina P* earum V: eorum P oblico V: obliquo GP 6 intellegentibus] tellegentibus P 7 obiurgare P1 8 emendauit GlpV: emendabit G* 9 arguit F: arguet\' GP1 arget P1 13 deo V: domino P quaeretis P 14 illis V: illis emere GP 16 nouerant (a in u corr. m. 2) P 18 intrauerunt P 19 in V: ad P nnbtias V 20 fecundanda GP1 V: fecunda P1 copulatur P 22 resurgemus G2p1 omnes minime V: non omnes GP 23 adytus V 27 sunt V: sint P )
887
alienis laudibus gaudio in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem dei. sed magna est eius seueritas post iudicium cuius ante iudicium ineffabilis misericordia praerogata est. itaque respondens ait: amendico uobis, quod nescio uos: ex illa scilicet regula, quia non habet ars dei, hoc est sapientia dei, ut intrent in gaudium eius qui non coram deo, sed ut placerent hominibus, uisi sunt aliquid secundum praecepta eius operari. atque ita concludit: uigilate ergo, quia nescitis diem neque horam, non modo illius ultimi temporis, qua uenturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est usque ad mortem, quae omnibus debetur, paratus inueniatur, etiam cum illa uox media nocte sonuerit, qua omnes euigilaturi sunt.

Quod uero sponso dixit obuiam uenisse uirgines, sic intellegendum puto, ut ex ipsis uirginibus constet ea quae dicitur sponsa, tamquam si omnibus christianis in ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. nunc ergo desponsata est ecclesia et uirgo est ad nuptias perducenda, id est cum se continet a corruptione saeculari; illo autem tempore nubet, quo uniuersa mortalitate praetereunte immortali conceptione fetatur. desponsaui, inquit, uos uni uiro uirginem castam exhibere, Christo; uos, inquit, uirginem, a plurali ad singularem concludens; ideo et uirgines dici possunt et uirgo. cur autem quinque dictae sunt, ut mihi uidetur, expositum est. sed uidemus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto. ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem, ex illo [*]( 23 n Cor. 11, 2 27 cf. I Cor. 13, 12 ) [*]( 5 quia G\'PY: qua Gs 6 intrent G: intret PF 9 ergo Y: itaque P 13 inueniator F: innenietur GP 14 qua GP* : quia pi Y 19 ergo F: enim GP 20 perducenda GV : producenda P 23 uiro GP: uero F 29 enigmate GPV )

888
pignore contingit, quod accepit uirgo ecclesia humili aduentu sponsi sui, quae illo ultimo aduentu, cum ueniet in claritate, nuptura est, cum iam facie ad faciem contuebitur. dedit enim nobis pignus spiritum, sicut dicit apostolus. et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit, neque aliis praeiudicat, quae nihilominus secundum fidem esse potuerunt.

CCLXXVIII. DE QVADRAGESIMA ET QVINQVAGESIMA. EX EODEM LIBRO OCTOGINTA QVATTVOR QVAESTIONVM.

Omnis sapientia et disciplina est, quae ad homines erudiendos pertinet, creatorem creaturamque dinoscere et illum colere dominantem, istam subiectam fateri. est autem creator deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et ideo trinitas pater et filius et spiritus sanctus est. creatura uero partim est inuisibilis, sicut animus, partim uisibilis, sicut corpus. inuisibili ternarius numerus tribuitur: quare diligere dominum tripliciter iubemur, ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente; corpori quaternarius propter euidentissimam naturam eius, id est calidam et frigidam, humidam et siccam; uniuersae ergo creaturae septenarius. quapropter omnis disciplina dinoscens et discernens creatorem atque creaturam denario numero insinuatur. quae disciplina quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat et rerum gestarum uenientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte paruulos nutrit, ut idoneos faciat contemplationi, quae non uenit et [*]( 4 cf. II Cor. 5, 5 14 cf. Rom. 11,36 18 Matth. 22,37 ) [*]( 1 contigit P 2 cum ueniet V: conueniet P 6 nihiLhominus V potuerunt G1pV: potuerint G2p1 8 cap. CCXCIll P CCXCV Gv 9 quingesima P 12 disnoscere P 16 partim] patim P 18 ex toto corde P: ex toto corde et G; om. MV anima (om. et) Gl 19 mente] mente dI/If... (diligere add. m. 2) G post mente spatium uacuum 10 litt. in M, 17 fere litt. m F, in fI\'O scripsit V*: ex tota uirtute 21 septenarius V: sept numerus P )

889
transit, sed semper manet. in qua quisque narratis sibi rebus diuinitus temporaliter pro salute hominum gestis siue gerendis quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa sperauerit et quae diuina auctoritas praecipit infatigabili caritate implere durauerit, recte agit uitam huius necessitatis et temporis, quae numero quadragesimo commendatur, quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est numero, qui corpori tribuitur, multiplicatus, quia per motus corporales administratio geritur, quam dictum est fide constare, quadragensimum numerum conficit. ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem, quia et partes aequales quadraginarii numeri simul ductae ad quinquaginta perueniunt; partes autem aequales habet quadraginarius numerus primo quadraginta in singulis, deinde uiginti in binis, deinde decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quattuor in denis, duas in uicenis. unum ergo et II et IIII et V et VIII et X et XX simul ducta efficiunt quinquaginta. quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius denarium, et fit quinquagenarius: sic tempus fidei rerum pro nostra salute gestarum et gerendarum cum aequalitate uitae actum impetrat intellectum stabilis sapientiae, ut non solum. credendo sed etiam intellegendo disciplina firmetur.

Et ideo quae nunc est ecclesia, quamuis filii dei simus, ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et in afflictionibus agit et in ea iustus ex fide uiuit. nisi enim credideritis, inquit, non intellegetis. et hoc est tempus, quod ingemescimus et dolemus, exspectantes redemtionem [*]( 27 cf. Rora. 1,17 (Abac. 2, 4) Es. 7, 9 29 cf. Rora. 8, 23 ) [*]( 5 agit GP\'V: agat Pl 6 nnmero] in numero (i add. m. 2) P 7 qui GP: quin V 9 amministratio V 10 quadragesimum GP 13 quia V: qui P quadragenarii GP 15 quadragenarius GP 17 duas P: duos V 19 ducta V: ducti P 22 "qualitate (ae add. m. 2) P 28 impetrat GP: imperat V 25 quae V: ea quae GP 29 quod GlPV: quo G\' )

890
corporis nostri, quod quadragesima celebratur. scimus autem, quia, cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est: cum additur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam ueritatem intellegere mereamur. talis ecclesia, in qua nullus erit maeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur. propterea posteaquam dominus noster resurrexit a mortuis, XL diebus peractis cum discipulis suis — eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione, quae ad fidem pertinet — ascendit in caelum et decem aliis diebus peractis misit spiritum sanctum, id est ut non ad humana et temporalia, sed diuina atque aeterna contuenda quodam amoris et caritatis spiramento et incendio quadraginario denarius adderetur. et ideo iam hoc totum, id est quinquagenarius dierum numerus laetitiae celebratione signandus est.

Haec autem duo tempora, id est unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et caritatis, etiam retibus missis in mare dominus noster significat. nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut uix ad litus trahendo perducerent, ut et retia rumperentur. non enim missa sunt in dextram partem; habet enim multos malos ecclesia huius temporis; neque in sinistram; habet etiam bonos, sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significet, quod autem rupta sunt retia, caritate uiolata multas haereses [*]( 1 I Io. 3, 2 12 cf. Act. 1, 3. 9 et Act. 2, 1 sqq. 19 cf. Luc. 5, 6sq. ) [*]( 6 maeror GP: memor V 8 propterea] add. P\' 10 ipsa) ipBa V (m. let 2) 11 pertine.t (n ras.) P 13 diuina V: ad diuina GP 14 contuenda GP: et contuenda V 15 quinquagenario GP 19 gaudii et caritatis V: gaudii et securitatis GP X 20 ante] ane (t add. m. 2) V 21 coeperant Y ut (u ex e corr. m. 2) P 23 deiteram GP 24 habet GV: habet .... (enim ras.) P 25 bonorum malorumque V: malorum bonorumque GP significetur G )

891
exisse significat. post resurrectionem uero, cum uellet ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, iussit mitti retia in dextram partem, et capti sunt ingentes pisces CLIII mirantibus discipulis, quod, cum magni essent, retia non sunt disrupta. horum magnitudo magnitudinem sapientiae iustitiaeque significat, numerus uero ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. quia enim non opus erit tunc corporalibus adiumentis et animo continebitur fides atque sapientia — quia animo ternarium numerum tributum diximus — quinquaginta ducimus ter: fiunt CL. cui numero trinitas additur, quia omnis ista perfectio in nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata est; ita fiunt CLIII, qui numerus piscium ad dextram partem captorum inuenitur.

CCLXXVIIII. DE EO QVOD DICIT APOSTOLVS: INVICEM ONERA VESTRA PORTATE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII.

Quia ueteris testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari noui testamenti donum esse caritatem quam hoc loco, ubi apostolus dicit: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. hanc enim legem Christi dicere intellegitur, qua ipse dominus praecipit, ut nos inuicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: in hoc cognoscitur, quoniam discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis. huius autem dilectionis officium est: inuicem onera uestra portate. sed hoc officium non est sempiternum; perducet [*]( 3 cf. Io. 21, 6 et 11 17 (21. 27) Gal. 6, 2 25 Io. 13, 35 ) [*]( 2 sancti futuri G\'P: sanctificaturi Gl futuri (om. sancti) V 3 retia GP: retiam Y dexteram GP 5 magni V: tam magni GP 8 perfectam G: perfecta PY 12 fiunt Y: et fiunt GP 16 cap. CCXCnil P CCXCVI Gv 18 LXXXIIII quest P 27 onera (h ras.) P 28 portate GlPV: portare G* sempiternum GP: serpentium MV )

892
sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera I nostra, quae inuicem portare iubeamur. nunc uero, cum in hac I uita, id est in hac uia sumus, onera nostra portemus, ut ad eam uitam, quae caret omni onere, perueniamus. sicut enim de ceruis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulas transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum, quae gestant in cornibus, superinuicem portent, ita ut posterior super anteriorem ceruice proiecta caput collocet, et quia necesse est unum esse, qui ceteros praecedens non ante se habeat cui caput inclinet, uicibus dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit post omnes redeat et ei succedat cuius ferebat caput, cum ipse praeiret: ita inuicem onera sua portantes fretum transeunt, donec ueniant ad terrae stabilitatem. istam ceruorum naturam fortasse intenderit Salomon, cum ait: ceruus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquatur tecum. nihil enim sic probat amicum quemadmodum oneris amici portatio.

Nec tamen inuicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus; sed diuersa tempora et diuersa genera infirmitatis faciunt, ut onera nostra inuicem portare ualeamus. uerbi gratia, iram fratris tunc portabis, cum tu aduersus eum non irasceris, ut rursum eo tempore, quo te ira praeoccupauerit,, ille te lenitate et tranquillitate supportet. hoc exemplum ad id pertinet, cum diuersa sunt onera portantium onera sua, quamuis ipsa non sit infirmitas; in ambobus enim ab inuicem ira portatur. ad diuersum autem infirmitatis genus aliud exemplum uidendum est; ueluti si quis in se loquacitatem uicerit [*]( 5 cf. Plin. n. h. 8, 82, 114 15 Prou. 5, 19 ) [*]( 5 studiose P 6 insulas P\'V: insulam P1 pascuorum GI PV: pascuarum G* 7 capitum GP: papitum V 8 ceruicem GlPl 9 esse V: necesBe (eras.) P 15 intenderit GIPV: intenderat G\' 20 Bustinet P 23 aduersum P 25 te lenitate V: de lenitate P 26 sunt onera P\'V: onera sint G ant (om. onera) P1 snnt tempora a portantium] om. P1 28 autem GP: enim V\' )

893
et pertinaciam nondum uicerit, alius uero adhuc loquax, sed iam pertinax non sit, debet ille huius loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, caritate portare. par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se inuicem non ualent, cum aduersum se intenditur. nam aduersus aliquem tertium et duo irati sibi conueniunt et se tolerant, quamquam nec tolerare se inuicem (dicendi sunt, sed potius se inuicem) consolari. sicut et tristes de re una magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet; si autem aduersum se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. et ideo in huius modi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua uis per te alium liberari, et sic suscipienda, ut ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae ualeat, quemadmodum se inclinat qui manum iacenti porrigit. non enim se proicit, ut ambo iaceant, sed incuruat tamen, ut iacentem erigat.

Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus, quanta pro nobis pertulerit dominus. hinc enim admonens ait apostolus: hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine homi- Dum factus, et habitu inuentus ut homo humiliauit semet ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. superius autem dixerat: non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed quae aliorum. huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, ad hoc dumtaxat, ut, quemadmodum ille in eo quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis, et sine [*]( 20 Philipp. 2, 5 sqq. 26 Philipp. 2, 4 31 cf. Io. 1, 14 ) [*]( 7 dicendi sunt-innieem o: om. GPV 12 suscipienda GP: wscipiendas V 16 tamen PVi tantum a 17 ulla GP: illa V 23 Bimilitudine V (cf. 729, 8): similitudinem GP 26 superius autem y: superiuB enim GP 27 intendentes GtpV: intendens G\'I 31 et sine] sine (eras. et) P )

894
peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua, sed nostra, ita et nos libenter ad eius imitationem inuicem onera nostra portemus.

Huic enim cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus et considerare debemus, quod aegritudinem siue animi siue corporis, quam in homine alio uidemus, etiam nos habere potuimus aut possumus. hoc ergo exhibeamus ei cuius infirmitatem portare uolumus, quod ab illo nobis uellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus et ipse non esset. ad hoc pertinet quod ipse apostolus ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. cogitando scilicet in eo uitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberari, compatiendo potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui mendaciis defendendis, quae negare non possunt, alicuius magni exempli patrocinium requirunt.

Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem, qui non I possit habere aliquod bonum, quod tu nondum habes, etiam si: lateat, in quo sine dubio possit esse superior. quae cogitatio ad I contundendam et edomandam superbiam ualet, ne arbitreris, quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere, quae lateant, et fortasse maioris ponderis bona, quibus te superat nescientem. non enim falli nos aut adulatione potius uti apostolus iubet, cum dicit: nihil per conten- . tionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem\', sibi. non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus,\' sed nos existimare fingamus, sed uere existimemus posse [*]( 11 I Cor. 9, 22 24 Philipp. 2, 3 ) [*]( 4 enim V: om. GP cogitatio GP: cogitio V 7 alio PF: aliquo G uidemus (e ex i corr. m. 2) P 13 cupiebat GP: cupiebam V liberare P compatiendo V: compatiendo enim GP 15 mendaciis V: mendaciis suis P 20 contundendam P: contuendam GV ne] ne* (c ras.) P 21 nulla GP: nullam V (m. 1 et 2) 23 adolatione V 24 uti V: ut P 27 existi. memus] exfstimemus V 28 sed nos-existimemos GP: om. V sed nos GlP: et nos G\' )

895
esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior, etiam si bonum nostrum, quo illo uidemur superiores esse, non sit occultum. istae cogitationes deprimentes superbiam et augentes caritatem faciunt onera fraterna inuicem non solum aequo animo sed etiam libentissime sustineri. nullo modo enim de quoquam homine incognito ferenda sententia est, et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.

Nullius utique repudianda est amicitia sese ingerentis ad amicitiam copulandam, non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur atque ita tractetur, ut recipi possit. illum enim receptum in amicitias possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audemus. et si quisquam est, qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate reuocatur, descendendum est ad eum et offerendum illi quadam comitate et submissione animi quod per se ipse non audet. sane quamuis rarius, tamen aliquotiens accidit, ut eius quem uolumus in amicitiam recipere prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quemadmodum repercussi relinquimus eum et ad bonorum eius, quae forte occultiora sunt, indagationem non peruenimus. admonet itaque dominus Iesus Christus, qui nos uult effici imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione adquiescamus, per caritatis tolerantiam perducamur. ait enim: non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. ideoque si propter Christi caritatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per [*]( 25 Matth. 9, 12 ) [*]( 1 esse] om. P superior G\'PV: .11 superior G\' 3 et augentes] adaugentes P 5 sustinere P enim V: autem GP 9 utique V: itaque GP ingerentis V: in gerendis P 11 possit (i ex e corr. m. 2) P 12 receptam V: praeceptum P amicitias V: amicitiam GP 13 audemus P\'V: audeamus G audiamus P1 16 comitate GP: comitata V summissione V 18 aliquoties GP 20 quemaramodum V: quodam modo GP )

896
uerbum dei, quanto minus eum qui propter nos uideri potest totus aegrotus, quia quaedam eius saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere et, quod est grauius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praeiudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est: nolite iudicare, ne iudicemini, et: qua mensura mensi fueritis, remetietur nobis. saepe autem illa quae bona sunt prius apparent; in quibus etiam temerarium beniuolentiae iudicium cauendum est, ne, cum totum bonum putaueris, ea quae postea mala apparuerint securum et imparatum te inueniant et grauius offendant, ut eum quem temere dilexeras, acerbius oderis. quod nefas est, quia etiam si nulla eius bona praecederent et haec quae post apparuerant mala prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent; quanto magis, cum ea bona praecesserunt, quae tamquam pignera nos debent ad posteriora toleranda constringere ?

Ipsa est ergo lex Christi, ut inuicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter sua bona diligimus. cogitamus enim, quia ille quem diligimus, dominus propter eum mortuus est. quam caritatem nobis apostolus Paulus ingessit, cum diceret: et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est, ut, si illum infir. mum propter uitium, quo infirmus est, minus diligimus, illum in eo consideremus qui mortuus est propter ipsum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. quapropter ingenti cura et implorata dei misericordia cogitandum est, ne Christum neglegamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum. [*]( 6 Matth. 7, 1 et 2 23 I Cor. 8, 11 ) [*]( 1 propter nos GPV: propterea nobis a 6 qua F: in qua GP mensura GxPV: mensa Gl 7 remetietur V: in ea remetietur G in ea remetie.tur (n ras.) P 9 beneuolentiae GP 12 aceruius V 13 et o: om. PV apparuerunt P 16 pignerl l": pignora GP 23 et F: om. P 25 quo a: quod F in qao, GP 29 ne PJ": ne nos G )

897

CCLXXX. DE HAERESI PELAGIANA. EX LIBRO DE HAERESIBVS AD QVODVVLTDEVM DIACONVM, SVB TITVLO LXXXVIII.

Pelagianorum est haeresis hoc tempore omnium recentissima, Pelagio monacho exorta. quem magistrum Caelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Caelestiani etiam nuncupentur. hi dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur — propter quod ait: nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo — et qua diffunditur caritas in cordibus nostris, ut fides per dilectionem operetur, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant posse hominem facere omnia diuina mandata, cum, si hoc uerum esset, frustra dominus dixisse uideretur: sine me nihil potestis facere. denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae dei ad eius mandata facienda, correctioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate subponeret, dicens ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur arbitrium facilius possint implere per gratiam. dicendo utique: "ut facilius possint t" uoluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia diuina facere iussa diuina. illam uero gratiam dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum existimantes ipso adiuuante per suam legem atque doctrinam, ut discamus [*]( 7 cf. Eph. 1, 5 8 cf. Col. 1, 13 10 Io. 6, 65 12 cf. Rom. 5, 5 cf. Gal. 5, 6 15 Io. 15, 5 ) [*]( 1 cap. CCLXXX. (I ras.) V: CCXCV P CCXCVII Gv 3 sub MV: quae est sub P 8 eruimur GMP: erimur MlVl erimur (pi add. m. 2) V* 13 hac GP: hoc V posse hominem credant GP 17 correctioni V: correptioni GP 18 actenua G 19 supponeret P 26 accepit PlV: accipit Pl existimantes GPVi oitu a 27 ipso] lib ipso (ab add. m. 2) G ) [*]( vmi. ) [*]( 57 )

898
quae facere et quae sperare debeamus, non autem ad hoc, per donum spiritus sui ut quae didicerimus esse facienda faciamus. ac per hoc diuinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, caritatem autem dari negant, qua pie uiuitur, I ut scilicet, cum sit dei donum scientia, quae sine caritate inflat, non sit dei donum ipsa caritas, quae, ut scientia non inflet, aedificat. destruunt etiam orationes, quas facit ecclesia siue pro infidelibus et doctrinae dei resistentibus, ut conuertantur ad eum, sine pro fidelibus, ut augeatur in eis fides et perseuerent in eo. haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam dei, qua libera- I mur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. quod quidem Pelagius, in episcopali iudicio Palaestino damnari metuens, damnare conpulsus est, sed in posterioribus suis scriptis hoc inuenitur docere. in id etiam progrediuntur, ut dicant uitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum et ex his ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga, quasi non sit Christi ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad deum: dimitte nobis debita nostra. paruulos etiam negant secundum Adam carnaliter natos contagium mortis prima natiuitate contrahere. sic enim eos sine ullo peccati originalis uinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda natiuitate dimitti, sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum dei, de bono in melius translati, non ista regeneratione ab aliquo malo obligationis ueteris absoluti. nam etiam si non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem dei, sed tamen aeternam et beatam quandam uitam suam. ipsum quoque Adam dicunt, etiam si non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae, sed condicione naturae. obiciuntur eis et alia nonnulla, [*]( 6 cf. I Cor. 8, 1 18 cf. Eph. 5, 27 19 Matth. 6, 12 ) [*]( 7 ctiam F: et P 10 eo (sc. deo) G\'PV: ea G\' 13 palestiDQ V 16 habere omnino P 17 his] is P ecclesiam GP: ecclesia V 26 ab GP: ubi V 27 baptizantnr P 29 si non peecassetmoriturum GP: om. MV peccasse«t (n ras.) PI )
899
sed ista sunt maxime, quibus intelleguntur etiam illa uel cuncta uel paene cuncta pendere.