CXXXV. AN CONSEQVENS SIT, VT CORPOREVM DOLOREM SEQVATVB CARNIS INTERITVS.
Sed nullum esse inquiunt corpus, quod dolere possit nec possit mori. et hoc unde scimus? nam de corporalibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se affligi magnis cruciatibus confitentur? quod si respondetur terrenum corpus solidum scilicet atque conspicuum nullum esse atque, ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum tota ratio, ut quod experti non sunt nequaquam esse arbitrentur. nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum uitae potius sit indicium? etsi enim quaerimus, utrum semper possit uiuere, certum tamen est uiuere omne, quod dolet, doloremque omnem nisi in re uiuente esse non posse. necesse est ergo, ut uiuat dolens, non est necesse, ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit et, ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque uitalium sic infirma est, ut eam uim, quae magnum uel summum dolorem facit, non ualeat sustinere. tunc autem tali corpori anima et eo conectetur modo, ut illud uinculum, sicut nulla temporis longitudine soluitur, ita nullo dolore rumpatur. proinde etiam si caro nunc talis nulla est, [*](1 cop. CXLm T CLII o; num. om. G P 2 ut MPTV: ut in v 4 eoiput TV: om. v 5 possit] om. v corporalibus V: eorporibus Tv 7 crucia.tibus (n ras.) T 9 ut] om. Tpr. 13 ease V: esse posse Tv 16 possit ueuere (corr. m. 1) T est tamen v 19 ista TV: om. v 20 posset v 21 summi«a (i raa.) T 25 et TV: ut v conectetur v: quonectetur V conectitur PtT conectentur P* 26 soluitur TV: soluuntur v 27 rumpatur Vv: rum patitur T est nulla v )
486
quae sensum doloris perpeti possit mortemque non possit, erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors, qualis nunc non est. non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec uiuere anima poterit deum non habendo nec doloribus corporis carere moriendo. prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore: ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non uult anima de suo corpore patiatur.
Attendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non attendunt esse tamen aliquid tale, quod corpore maius sit. ipse quippe animus, cuius praesentia corpus uiuit et regitur, et dolorem pati potest et mori non potest. ecce inuenta res, quae, cum sensum doloris habeat, immortalis est. hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. si autem consideremus diligentius, dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa exsistit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora uiuentia, cum ab anima sit corporis sensus et uita, ita corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. dolet itaque anima cum corpore eo in loco eius, ubi aliquid contingit, ut doleat; dolet et sola, quamuis sit in corpore, cum aliqua causa etiam inuisibili tristis est ipsa corpore incolumi. dolet etiam non in corpore constituta; nam utique dolebat dines [*]( 2 sicnt - non est] om. v et F: ei T 4 erit TV: est v 6 nolentem pellit V: nolentem p. v non latentem p. T pellit V: uellit T pellit—nolentem] om. v 7 tenet (t altera ex n corr.) T morte. (m ras.) T 9 \'sti (i add. tn. 2) V 10 pati possit Vv: p. posset T 13 et] om. v res Ft res est Tv 15 esse TV: om. v 18 ezsistit TV: extitit v 19 leditor V 20 eentientia V: sententia T sentienda v et corpora—et uita] om. v 21 corporis V: corpori T ita TV: ita et v dolentia (om. et) v 22 corpori TV: corporis v nisi MTV: siisi F1; om. r 23 eo in MV: in eo Tv aliquod v 24 sola (om. et) v 25 inaisibili F: innisibiliter Tv est Vv: & T incolome v 26 non TV : om. r )
487
ille apud inferos, quando dicebat: crucior in hac flamma. corpus autem nec exanime dolet nec animatum sine anima dolet. si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit accedere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis pertinet et dolere. cum uero illa quae magis dolere potest non possit mori, quid momenti affert, cur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? dixerunt quidem Platonici ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et metuere et cupere. et . dolere atque gaudere. unde Vergilius: "hinc" inquit — id est ex moribundis terreni corporis membris — "metuunt cupiuntque, dolent gaudentque." sed conuicimus eos in duodecimo huius operis libro, habere animas. secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem, qua "rursus incipiunt in corpora uelle reuerti." ubi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. frustrata quippe cupiditas sine non perueniendo quo tendebat sine amittendo quo peruenerat uertitur in dolorem. quapropter si anima, quae uel sola uel maxime dolet, habet tamen quandam pro suo modo immortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt. postremo si corpora faciunt, ut animae doleant, cur eis dolorem possunt, mortem uero inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem faciat quod dolorem facit? cur ergo incredibile est ita ignes illis
[*]( 1 LoCo 16, 24 - 11 Aen. 6, 733 18 de ciu. dei XlIII 8 et 5 15 Aea. 6, 720 sq., ) [*]( 3 recte sumereter—5 quam magis] T* in spatio uacuo relicto 4 accidere T\'F: accedere v accedere V: accidere Tv 6 et dolere V: et doleri v et doloro T , 7 mo*menti T 10 anttpae TV: animaeque v 11 dolere Vv: dplore T uirgilius v 18 gaudenque V conuincimaa v duodecimo libri; ef. adA. Dombarti ad huno l. II p. 491 14 habere TV: adire v secundam ipsos TV: sed non v 17 frustrata TV: frustrat x 18 perueniendo To: perneniendi V 19 perueniebat v 20 mailme (om. uel) v 21 poterant v 22 quia Tv: qua V 23 doloree v uero inferre. non] V in spatio uacuo relicto 26 facit TV: faciat v ignis v ) 488
corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quae tamen non ideo mori cogunt ? non est igitur necessarium futurae mortis argumentum dolor.
CXXXVI. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. QVOD IN BEBVS MIRIS SVMMA CREDENDI BATIO SIT OMNIPOTENTIA CBEATOBIS.
Cur itaque facere non possit deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit mundum in caelo, in terra, in aere, in aquis innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus, quibus plenus est, procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse miraculum P sed isti, cum quibus uel contra quos agimus, qui et deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices siue spontaneorum siue cultu et ritu quolibet impetratorum siue etiam magicorum mundanas uel non negant uel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum uim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea quorum pauca commemorauimus, respondere assolent: "uis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum istae sunt efficaciae naturarum". tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura eius., at hoc esse potius contra naturam uidetur, quae non igni, sed aquae dedit salem soluere, torrere autem igni, non aquae. sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est uis, [*]( - 1 corpora TV: in corpore v 2 dolere Y: dolore T dolorem tJ- animae v quoB (o ift a corr. m. 2) T 8 dolorum v 4 cap. GXLllII T CLII P CLIII v; num. om. O 6 sit ratio PTv 8 igni v 9 innumerabilios T 11 ipso v 12 miraculo v qui TV: om: v 18 deos a: dominus MV dominos T eos v 16 mag»icorum T 18 aliam v rationalia TV: ratio- nabilia v 22 agregentinum V 23 faciant T 24 at Vv: ad T quae TV: quod v 25 aqua T torrere P\'V,,: terrore T )
489
ut his contraria patiatur. haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una uena friget diebus noctibusque feruet, ui utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii fontes extinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter ipse idem accendit extinctam; haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit extingui; haec de ceteris, quae piget retexere, quibus licet uis insolita contra naturam inesse uideatur, alia tamen de illis non redditur ratio, nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. breuis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. sed cum deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid uelut impossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse uoluntatem omnipotentis dei? qui certe non ob aliud uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut credendis hodieque dicerentur testibus, profecto impossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos uerum etiam quae notissima posui: sicut de calce, quod feruet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moueat et ferrum rapiat; de carne non putrescente pauonis, cum patuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut fluescere niuem non sinat, sic calente, ut maturescere poma compellat; de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet et contra eundem suum fulgorem urendo plurima offuscet. tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido imprimuntur
[*](2 nena nna v boctibusque V: noctibus T" 5 ipse idem V- idem ipse T" 6 afbeato (f ex b corr. m. 1) V aeabesto (o ras.) Jf 12 sit auctor v 14 eiaque] eis quae v rationi v 18 eredendia Vv: a credendia T 21 feruit v 22 quod V: quo T 23 ferrum (om. et) v putescente T putuerit TV: putruerit v 26 falgido (a in u corr. m. 2) V 28 ct quod Vv- quod T nigrae Tv: innigrae MV 29 linae T impremuntur V ) 490
argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic uertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, imputribiles de putribilibus fiant... INTER CETERA.
Etiam ipsa posui, quoniam apud eorum contra quos agimus historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id quod eorum experientiam sensumque transgreditur omnipotentem deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. nam quae melior et ualidior ratio de rebus talibus redditur, quam cum omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiauit, quae fecisse monstratur? ipse quippe faciet, quia se facturum ipse praedixit quae impossibilia putantur, qui promisit et fecit, ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur.
Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hic reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: „uis ista naturalis est, rei huius ista natura est," quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus autem quid respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est ut posset numquam perpeti mortem, aliter autem post peccatum, qualis in haerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem uitam tenere non possit. sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum." [*]( 1 agento T accedente T 3 putribilib. (b altera ex m corr. m. 1) V 4 inter cetera] om. PTf) 5 etiam MV: sed ideo etiam PTv 6 historicos TV: istoriaa v 10 dignentur T 14 facturam Vv: faturum T ipse V: esae PTv 15 quae Vi qui Tv 16 incredibia V 20 illa TV: ulla v hic TV: hinc v 23 autem V: quidem T; om. v quid TV: quod v 25 posset a: poBsit TVv 26 aerumna Tv 27 perpetim v 28 nobis Vv: om. T nota V: notum Tf) reeurrectionem T )
491
CXXXVII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DBI XXI. AN HOC IVSTITIAE RATIO HABEAT, VT NON SINT EXTENSIORA POBNABVM TBM- PORA, QVAM FVEBINT PECCATOBVM.
Sic autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis attendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit. octo genera poenarum in Legibus scribit esse Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, seruitutem. quid horum est quod in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio ? id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. unde illud est legis: oculum pro oculo, dentem pro dente. fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri improbitate peccati. porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio uerberatur et suauitas delectationis exiguae diuturno dolore punitur? quid in uinculis? numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit alligari, cum iustissime [*]( 16 Ex. 21, 24 ) [*]( 1 cap. CXLV T CLIII P CLnn t7; num. om. G 3 habe.at T 4 quam PTv: qua V fuerunt Pv 6 ut PVv: om. MT 8 iustitia PTv: iustitiam V 9 quisque-temporis GPTv: om. MV 10 eeae scribit T\'D 11 uincla MTY: uincula v berbera V 12 breue (ue add. m. 2) T 13 cuiusque TV: cuius o peccati PTv: peccatis V 17 dente] dentem T 18 ammittat Tv saeueritate V 19 faminae T 20 ratione v 21 incomparabile v spatia v uerberatur TV: uerberum v 22 delectationis F: uoluptatis PTx diurno v dolere T 24 iostissuna v )
492
annosas poenas seruus in compedibus pendat, qui uerbo ant ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? iam uero damnum, ignominia, exilium, seruitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore perpetrantur. nec quisquam extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed impietatis et iniquitatis magnitudine metiendum. qui uero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora, qua occiditur, quae perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium ? quod est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa ciuitate immortali homines supplicio secundae mortis auferre. sicut enim non efficiunt leges huius ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus, sic nec illius, ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. quomodo ergo uerum est, inquiunt, quod ait Christus uester: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur nobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? nec attendunt non propter aequalitatem temporis, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam
[*]( 22 Luc. 6, 38 ) [*]( 1 annosas a: a nobis MPTVv poenas MV: poenam PT poena 1 . v sernis v 2 ictn] dicto T uelaccessiuit (corr. m. 1) T placaait v .6 quae Tv- om. V 7 porrigitur TV: om. v 18 qui] quo T* pro] om. Tb 14 moram v perbrenis TV: breuia. v 18 de illa V: illa de v de T 20 illius PTv: in illius MV 23 faeritis] fneris (B in ras. am. Sf) T in ea GMV: om. Tv 24 temporalem V 25 non PTfJ: om. V propter PTV: propterea v aequalitatem PTV: qualitatem v 26 nt TV: et v fecerint v mala patiatur TV: male pnniantnr v ) 493
fuisse mensuram, quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. proinde qui indicat et condemnat iniuste si indicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit; iudicio enim fecit, iudicio patietur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patitur damnatione quod iustum est.
CXXXVIII. SEQVITVK SETEXTVS. DE MAQVITVDINE PRAEVARICATIONIS PRIMAE, OB QVAM AETERNA POENA DEBEATVK QVI EXTRA GRATIAM FVEBIT SALVATORIS.
Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum est. quanto enim magis homo fruebatur deo, tanto maiore impietate dereliquit deum et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternus. hinc est uniuersi generis humani massa damnata, quoniam qui hoc primus admisit cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio nisi misericordia et indebita gratia liberetur atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid [*]( 3 condwnnat v iniuste si TV: iniustitia v 4 eandem mesraram (om. in) v 5 fecit TV: facit v 6 patietur MV: patitur Tv 8 cap. CXLVI T CLIIII P CLV Vj num. om. G 9 sequitur setextns MV: om. PTfJ 10 aeterna poena PTv: aeter- , nunpoenam V debeatur V: omnibus debeatur PTv 11 gratiam PTv: gratia V fuerit V: fuerint PTv saluatoris] salutaris v . pott salnatoris add. PTfJ: ex libro de ciuitate dei XXI 16 est M F: rit PTfJ 18 peremit TV: perdet v possit v 19 aeter- DU MV: aeternum Tv uniuersi MV: uniuersa Tv 20 am miiit TV amisit v 23 dispertiatnr TV: debito t1 )
494
iusta uindicta. neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. in qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. quod si omnibus redderetur, iustitiam uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia uero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis.
CXXXVIIII. SEQVITVR SETEXTVS. CONTRA OPINIONEM EORVM QVI PVTAJNT CRIMINOSIS SVPPLICIVM POST MORTEM CAVSA PVRGATIOKIS ADHIBERI.
Platonici quidem, quamuis impunita nulla uelint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant uel humanis inflictas legibus uel diuinis siue in hac uita siue post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur, ut hic non corrigatur. hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque nec auras suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco, secutus adiunxit atque ait: [*]( 21 Aen. 6, 133 sqq. ) [*]( 4 transferentur T transfererentur v 6 quid] quod v quod si - redderetur] om. MV 7 repraehenderet V 8 uero.. T liberantur — nnde] om. v 9 gratuito) granido v munere v 10 cap. CXLVn T CLV P CLVI v; num. om. O 11 sequitur setextus] om. PTv putant] po.tant P* optant v 12 criminosis] criminis T supplicia v 13 adhiberi] adb. ez eodem libro de ciuitate dei XXI Tv 14 ue-lint (1 ras.) T nellent v 15 omnibus v emendationis v 16 inflictas a: inflicta TV inflictae v in] om. v 17 hic] hinc v 18 non] om. v 21 cupiunt metuuntque v aures PV 22 suspiciunt a (cf. p. 53,16): suscipiunt PT Vv clausa v )
495
quin et supremo cum lumine uita reliquit — id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita — non tamen — inquit — omne malum miseris nec funditus [omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. ergo exercentur poenis ueterumque malorum supplicia expendunt; aliae panduntur inanes suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni. qui hoc opinantur, nullas poenas non, sed purgatorias uolunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas quod terrena contagione contractum est. aer quippe accipitur in eo quod ait: suspensae ad uentos", aqua in eo quod ait: "sub gurgite uasto"; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: "aut exuritur igni. nos uero etiam in hac quidem mortalitate esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur quorum uita uel non inde fit melior uel potius inde fit prior; sed illis sunt purgatoriae qui eis coherciti corriguntur. ceterae omnes poenae siue temporariae siue sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidontia tractandus est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. nam etsi quisque mali aliquid alterius improbitate uel errore patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia cuiquam mali aliquid facit, sed non peccat deus, qui iusto, quamuis occulto iudicio sinit fieri. sed temporarias
[*]( 3 meieris v 5 eicedunt] excidunt PXT pestes PVv: po- łed T necesse] nec ee T 8 euppliciu* (m ras.) T 9 ad nentog] adoentus v 11 non sed MY: nisi PTv purgotorias (o eorr. m. 2) T nolunt esse] uoluntates se T 15 ad uentos] aduentua v aquam v 16 gurgite] iurgite T 18 mortalitate TVi mortali uita v 19 inde non v 20 illis] illae v qui ТV: quod v 24 uiuit ille TV: uiuunt illi v \' plectuntur 17 25 per Vv. pro T\' propter T* 26 quisque TV: quisquam v mali] OWl. v aliquid Vv: quid T 29 fieri sinit Ts ) 496
poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc \'et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque patiuntur. non autem omnes ueniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. nam quibusdam quod in isto non remittitur remitti in futuro saeculo, id est ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus.
Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum postea poenas luunt. fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus.
CXL. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. DE HIS QVI EOS QVI PERMANENT IN CATHOLICA FIDE, ETIAM SI PESSIME VI- XERINT, TAMEN PROPTER FIDEI FVNDAMENTVM SALVANDOS ESSE DEFINIVNT.
1 Sunt qui propter id quod scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, non nisi in ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis merito fundamenti, de quo ait apostolus: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides. pretiosos, ligna, faenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igni reuelabitur, et uniuscuiusque opus [*]( 18 Matth. 24, 13 22 I Cor. 3, 11 sqq. ) [*]( 6 remitti TV: remittetur v ne* T 8 sunt] om. Tpr. 10 ne] nec (c add. m. 2 uel 3) T senserunt v 11 duxerunt v nou∗∗imus (sai ras.) T 13 cap. CXLVIII T CLVI P CLVII Vi num. om. G 15 uizerunt v .18 sunt qui propter PTv: on* MV perseuerat v 25 super TV: supra v 26 ligna T2Vv : lingua Tl 28 igni V: igne Tv )
497
quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit, quod superaedificauit, mercedem accipiet; si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. dicunt ergo cuiuslibet uitae catholicum christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiam si malae uitae fuerit catholicus christianus, uelut qui superaedificauerit ligna, faenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem, id est per poenas ignis illius liberari, quo igne ultimo iudicio punientur mali.
CXLI. EX EODEM LIBRO XXI. QVID SIT IN FVNDAMENTO HABERE CHRISTVM ET QVIBVS SPONDEATVR SALVS PER IGNIS VSTVRAM.
Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re uera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. sic enim hoc dixit, tamquam diceret: "qui non in me manet et in quo non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum." non itaque manent in Christo qui non sunt membra eius. non sunt autem membra Christi qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint. [*]( 15 Io. 6, 57 - ) [*]( 2 raperaedificabit V 7 habet a TV: habita v 11 ultimo JCV: in ultimo Tv punietur malos v 12 cap. CXLVIIII T CLVII P CLVIII Gv 18 loco tituli: quid sit - usturam exhibent M1V titulum capitis CXLII quid] quod T\' 15 bibit PTv: bibet V 16 eo PTv: eum MV non TV: in v 17 sacramento Tv: Bacramentum MV tenus] tenere., 18 sanguinem eius v «t F: est enim Tv 20 au1 (t add. m. 2) V 21 meum] om. v 24 nisi] om. v paenitendo] a paenitendo v destiterunt v dcsisterint T 25 reconchiliatione V redierunt v ) [*]( VIIII. ) [*]( 32 )
498
Sed habent, inquiunt, christiani catholici in fundamento Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento superaedificauerunt quamlibet pessimam uitam uelut ligna, faenum, stipulam. recta itaque fides, per quam Christus . est fundamentum, quamuis cum damno — quoniam illa quae superaedificata sunt exurentur — tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate saluare. respondeat eis breuiter apostolus Iacobus: si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus : ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem? simul quis iste sit inquiramus; hunc autem non esse certissimum est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit: "si etiam mala opera quis habuerit, saluabit eum per ignem fides;" alius autem: si opera non habeat, numquid poterit fides saluare eum?
Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius inuenerimus quid sit habere in fundamento Christum. quod ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus, nihil in aedificio praeponitur fundamento. quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporaria nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum; si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit [*]( 8 (et 15) Iac. 2, 14 11 I Cor. 3, 15 ) [*]( 1 chriatiani]. christi v 2 non] om. v 3 pessimam TV: et pessimam v 5 quoniam TV: quo v 6 exurantur (a ex n corr.) v 10 quis TV: qui v 12 autem V: tamen Tv 13 sententiam v 14 si unus Tv: sic u. V si etiam F: etiam si Tv 19 quantocius aduertamus] om. v 21 terrena. (e ras.) V temporaria TV: temporalia v 22 praeponet v 23 praeponit TV: praeponet v 27 concedentem TV: admonentem v 28 suam] sua v delegit TV: diligit. )
499
expleri libidinem ? si quis itaque christianus diligit meretricem eique adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento non habet Christum. si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes, quae ignorant deum, etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per apostolum Christus. potest ergo et iste in fundamento habere Christum. si enim nihil ei talis affectionis uoluptatisque praeponat, quamuis superaedificet ligna, faenum, stipulam, Christus est fundamentum; propter hoc saluus erit per ignem. delicias quippe huius modi amoresque terrenos propter coniugalem quidem copulam non damnabiles tribulationis ignis exuret. ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque calamitates, quae auferunt haec. ac per hoc ei qui aedificauit erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit quod superaedificauit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. uide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt dei, quomodo placeat deo. uide alium aedificantem ligna, faenum, stipulam: qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit — dies utique tribulationis — quoniam in igni,
[*]( 2 cf. I Cor. 6, 16 8 cf. Eph. 5, 25 6 cf. I Thess. 4, 5 22 I Cor. 7, 32 sq. 26 I Cor. 3, 13 ) [*]( 1 expleri V: explere Tv 7 concedet v 11 fundamentum To: fundamento V 12 modi TV: mundi v 13 quidem MTV: cm. v 14 exurit (i in e corr. m. 2) V ad Vv: at T 15 ac V 20 proponeretur Tv: proponetur MV praeponeretur TV: proponeretur v 22 argentum TV: et argentum v 25 iuuctoa (iun obduxit m. 2) V 28 igni F: igne Tv ) [*]( 32* ) 500
inquit, reuelabitur. eandem tribulationem ignem uocat, sicut alibi legitur: uasa figuli probat fornax et homines iustos temtatio tribulationis. et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit t - permanet enim quod quisque cogitat quae sunt dei, quomodo placeat deo — quod superaedificauit, mercedem accipiet — id est unde cogitauit, hoc sumet; — si cuius autem opus arserit, damnum patietur — quoniam quod dilexerat non habebit - ipse e autem saluus erit — quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semouit — sic tamen quasi per ignem — quod enim sine inliciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit. ecce, quantum mihi uidetur, inuentus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet. si autem ignem illum loco isto uoluerimus accipere, de quo dominus dicit sinistris: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, ut in eis etiam isti esse credantur qui aedificant super fundamentum ligna, faenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni meriti fundamentum: quid arbtramur dextros, quibus dicetur: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi eos qui aedificauerunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? sed in illum ignem, de quo dictum est: sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri. illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est:
[*]( 2 Eocli. 27, 6 8 I Cor. 8, 18 sqq. 16 Matth. 25, 41 21 Matth. 25, 84 ) [*]( 4 permanserit] mangerit v 6 anperaedifioabit V \' 8 si TV: et si v cuiue] cuis T 11 semouet v 13 perdit TV: perdet v 15 ambobus v probet] om. v loco TV: in looo v 16 dominus TV: om. v dicit TTc: dicet T* 19 »igne (1 rtw.) T 20 meriti V: meritum PTv fundamentum V: funda. menti PTv 21 arbitramur V: arbitrabimur T arbitrabitur v dextros TV: de dextris v 22 mei* (a ras.) T 23 aedifi- «auerint v super TV: supra c 26 senistri T ) 501
dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si ergo utrumque probabit ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est non fuerit igne consumtum, quod superaedificauit, mercedem accipiat, si cuius autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. in illum enim soli sinistri nouissima et perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis inuenerit esse constructum, non exurat atque consumat; alios autem aliter, id est ut quod superaedificauerunt ardeat damnumque inde patiantur, salui fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti caritate . tenuerunt. si autem salui fient, profecto et ad dexteram stabunt et cum ceteris audient: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, non ad sinistram, ubi illi erunt qui salui non erunt et ideo audient: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. nemo quippe ab illo igne saluabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, quo cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. post istius sane corporis mortem, donec ad illum ueniatur qui post resurrectionem corporis futurus est damnationis et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis interuallo spiritus defunctorum eius modi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi qui non habuerunt tales mores in huius corporis uita, ut eorum ligna et faenum et stipula consumatur, alii uero
[*](20 cf. Uare. 9, 44 sq. 21 cf. Apoc. 20, 10 ) [*]( 1 quoniam F: quia Tv 8 probabit TV: probat v cuius TV: unius v 6 accipiet T opus autem v 6 patiatur vi patietnr TV 15 uenite] om. v patres (corr. m. 1) T 16 illi TV: ille v 17 post ideo raa. 8 litt. T 20 uermes v moritur TV: morietur v extinguitur T: eitinguetur Vv quo Vv. qui T 23 corporis V: corporum Tv et remunerationis PTv. m. V 25 eius TV: buius v sentient v 26 mores TVvi mores et amores a ut a: et PTF; om. v \' 27 ligna] nita t coniummatur v ) 502
sentiant, qui eius modi secum aedificia portauerunt sine ibi tantum sine et hic et ibi sine ideo hic, ut non ibi saecularia, quamuis a damnatione uenialia, concremantem ignem transitoriae tribulationis inueniant: non redarguo, quia forsitan uerum est. potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi peccati perpetratione concepta est, ut secundum cuiusque aedificium tempus, quod eam sequitur, ab unoquoque sentiatur. persecutiones quoque, quibus martyres coronati sunt et quas patiuntur quicumque christiani, probant utraque aedificia uelut ignis et alia con sumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis non inueniunt fundamentum; alia sine ipsis, si inueniunt, quia licet cum damno salui erunt ipsi; alia uero non consumunt, quia talia reperiunt, quae maneant in aeternum. erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore antichristi, qualis numquam antea fuit. quam multa erunt tunc aedificia siue aurea siue faenea super optimum fundamentum, quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat, in quibus haec inueniet propter stabile fundamentum. quicumque autem non dico uxorem, cuius etiam commixtione carnis ad carnalem utitur uoluptatem, sed ipsa quae ab eius modi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento et ideo non per ignem saluus erit, sed saluus non erit, quia esse cum saluatore non poterit, qui de hac re apertissime loquens ait: qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus;,
[*]() [*](26 Matth. 10, 37 . ) [*]( 2 saecolaria TV: in illo saeculo v 8 a] om. v ueniali v 8 eam Tv: ea V onoquoque v 9 quas TV: quasi v 12 fandamentuni (en in ras.) T sine TV: in v 14 repperiunt , Vv 15 temporibus v 18 gaudium, de aliia] om. v 20 uxo. rem—uoluptatem] scripsit m. 1 in spatio uacuo relicto V 21 commistione T 22 eius V: huius Tv nomine v 24 eum] om. Tpr. 25 sed-non. erit] om. v quia Vv: qui T 26 apertissime] T1 in ras.; appertissime V 27 aut matrem] r in ras. ) 503
et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. uerum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen eas Christo domino non praeponat malitque ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum temtationis adductus, per ignem erit saluus, quia ex earum amissione tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. porro qui patrem, matrem, filios, filias secundum Christum dilexerit, ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: absit, ut ista dilectio reperiatur in lignis, faeno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. quomodo autem potest eos plus amare quam Christum, quos amat utique propter Christum?
[DE EXPOSITIONE PSALMI LXXX.
Expone ergo, inquit, nobis ligna, faenum, stipulam qui aedificant supra fundamentum quomodo non pereant, sed salui fiant, sic tamen tamquam per ignem. obscura quidem illa quaestio, sed ut possum breuiter dicam, fratres. sunt homines omnino contemtores saeculi huius, quibus non est natum quidquid temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis operibus, casti, sancti, continentes, iusti, fortassis et omnia sua uendentes et pauperibus distribuentes aut possidentes tamquam non possidentes et utentes hoc mundo tamquam non utentes. sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis [*]( 17 cf. I Cor. 3, 15 23 cf. I Cor. 7, 80 sq. ) [*]( 2 qui TV: quia v 3\'maletque v 4 fuerint xłV 5 ez o: et TVv 8 optinendam Tv 9 consolat V 10 dilectio TV: dilectione v reperiatur TV: pereat v faeno TV: in foeao v 14 de ezpositione psalmi f.XXX T: tit. om. GPv; caput om. V ^ MV 15 expone Px: ezponere OlPlT et ponere v stipula T qui PT: quia G1v 17 tamquam GPT: quasi v quidem (em add. m. %) P 19 natum PT: notum G2v 22 uedentes (n add. fR. 2) T distribuentes PT1: destribuentes T1 tribuentea Ov aut poeiidentes—et utentee] om. T1 23 possedeDtes O. 24 utantes Gl. alii qui GPv: aliqui T infirmitati PT: per infirmitatem G\'fJ )
504
inhaerent aliquantum dilectione: non rapit uillam alienam, sed sic amat suam, ut si perdiderit conturbetur; non appetit uxorem alienam, sed sic haeret, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum tabulis liberorum procreandorum causa; non tollit aliena, sed repetit sua et habet indicium cum fratre suo. talibus enim dicitur : iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. uerum ipsa iudicia in ecclesia iubet agi, non ad forum trahi; tamen delicta esse dicit. contendit enim christianus pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum caelorum; non totum cor sursum leuat, sed aliquam eius partem trahit in terram. denique si ueniat temtatio ducendi martyrii, illi qui habent in fundamento Christum et aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, qui dicunt ex hac opportunitate: bonum est mihi dissolui et esse cum Christo, alacres currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur; illi autem amantes res proprias, domos proprias, grauiter conturbantur: faenum, stipula et lignum ardet. habent ergo ligna et faenum et stipulam super fundamentum, sed rerum concessarum, non inlicitarum. dico enim, fratres: possides fundamentum: haere caelo, calca terram. si talis es,
[*]( 6 I Cor. 6, 7 18 cf. I Cor. 3,11 sq. 15 Philipp. 1, 23 ) [*]( * 1 aliquantum (a add. m. S) 0 dilectione. (m ras.; est qui add. m. 3 in ras.) 0 2 si] add. G* supr. uera. prodidorit (pro ita per corr. m. 2) 0 3 alienum P1 sic haeret T: sic adherit (it in et corr. m. S) P sic erit Gl si acceperit G2v 4 ibi non Gv 5 tollet G1P1 aliena P 7 delictum] dilectum 01 8 agit v trahi] trai P 9 dilectk Gl christianos 01 10 decit 01 12 ueniet P ducendi] dd. 0\'; om. r; duoendo P daoendi temptatio 01 martyrii] marthyri P martyribos G2v (bus ex i corr. G\') illis Gv (a add. G7) 14 «argentom T praetioaos T oportunitate libri 15 alacris 01 16 modici G1P1v de PT: om. Gv 17 domus P*v et domus G* et domus propriu] add. G* supr. uers. 18 stipula GJ: stipulam G1P1Tv 19 stipulam (om. et) P super PT: pro Gv fundamento G2v (0 ex um corr. G*) 21 poisedes Pl haere PT: aere 01 aerem G\'ł\' caelum G2Pv calcaPT: om. e; calla Q ) 505
non aedificas nisi aurum, argentum, lapides pretiosos; cum autem dixeris: "amo possessionem istam, timeo ne pereat" et imminet damnum et tu contristaris, non quidem praeponis eam Christo. nam sic amas possessionem istam, ut, si dicatur tibi: "ipsam uis an Christum?" et si tristis eam perdis, plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: saluus eris tamquam per ignem. audi aliud: non potes tenere possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium; et hoc non facere Christum in fundamento ponere est. ueritas enim dixit: os, quod mentitur, occidit animam. ergo si possessionem tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam homicidium, non propter illam falsum iuras, non propter illam Christum negas, eo, quod non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento; tamen quia diligis illam et contristaris, si perdis illam, super fundamentum posuisti non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, faenum, stipulam: saluus ergo eris, si ardere coeperit quod aedificasti, sic tamen tamquam per ignem. nemo ergo super fundamentum hoc aedificet adulteria, blasphemias, sacrilegia, idolatrias, periuria et putet se saluum futurum per ignem, quasi ista sint ligna, faenum, stipula; sed si aedificat amorem terrenorum super fundamentum regni caelorum, id est super Christum,
[*](10 Sap. l, 11 ) [*]( 1 argentom] et argentum 0 2 periat P1 4 si] sic GlPl 6 qu.em (a rat.) P fundamento G2v : fundamentum GlPT 7 eria (a M t corr. m. 2) 0 potes G2P2v: potest OIPIT 9 non PT: OM. Gv . 10 quod GIPT: qui G1v possionem (see add. m. 2) G 11 diliges P1 12 non propter illam bomicidium] om. Gv 14 eo] et eo quod non propter illam xpin negas G1 ; corr. m. 2 15 tamen T: sed tamen GPv et GPvi om. T 16 perdis OIPo: perdes T prodis Gl 17 stipnla GlT 18 salnns ergo (UI ergo in ras. a m. 2) P 19 fondamento P1 20 sacrilegia* GT (s ras. in G) idolatrias a: idolatria PT idolatriam G 21 se] tice G* dici G*v futurum] fieri futurum Glv sint] sont 01 22 Btipnlam v amore. (m ras.) G 23 supra fundamentum 0 ) 506
ardebit amor rerum temporalium et ipse saluus erit per idoneum fundamentum.
Inimici domini mentiti sunt ei dicendo: eo ad uineam et non eundo; et erit tempus non ad tempus, sed in aeternum. et qui sunt isti? et cibauit illos ei adipe frumenti. nostis adipem frumenti, unde cibantur multi inimici, qui mentiti sunt ei. et cibauit illos ex adipe frumenti: miscuit eos sacramentis suis. et Iudam, quando dedit buccellam, ex adipe frumenti cibauit; et inimicus domini mentitus est ei et erit tempus eius in aeternum. cibauit illos ex adipe frumenti. o ingratos! cibauit ex adipe frumenti et de petra melle saturauit eos: in heremo de petra aquam produxit, non mel. mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. quam ergo multi inimici domini mentientes domino cibantur non solum ex adipe frumenti sed etiam de petra melle, de sapientia Christi! quam multi delectantur uerbo eius et cognitione sacramentorum eius, solutione parabularum eius! quam multi delectantur! quam multi clamant! et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra: petra autem erat Christus. quam multi ergo satiantur de melle isto! clamant, dicunt: "suaue est." dicunt: "nihil melius, nihil dulcius intellegi uel dici potuit." et tamen inimici domini mentiti sunt ei. nolo amplius immorari in rebus dolendis: quamquam terribiliter psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine eius, obsecro uos, recurramus ad caput: exultate deo adiutori nostro.] [*]( 8 Ps. 80, 16 sq. 9 cf. Io. 18, 26 13 cf. Ex. 17, 6 20 I Cor. 10, 4 26 Pa. 80, 2 ) [*](: 1 per] add. 92 svpr. uers. 3 uerba inimici domini et quae se- > cuntur solus exhibet T 6 adipe a: aipe T nostds a: DOS T 11 ingratos (o ex n corr. m. 2) T 26 exaltati T )
507