Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Episcopatus quoque honorem ut susciperet postulatus praefinita responsione conclusit, sufficere sibi dicens, quod solitudine desiderata priuatus ad illam diuinitus uenisset prouinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. daturus nihilominus monachis formam sollicitius admonebat beatorum patrum uestigiis inhaerere, quibus sanctae conuersationis adquireretur instructio, adhibendamque operam, ne is, qui parentes reliquit et saeculum, pompae saecularis inleoebras retrorsum aspiciendo cuperet, quas uitauerat, et ad hoc uxoris Loth exemplum terribile proponebat.

memorabat etiam timore domini mortificanda esse incentiua libidinum nec aliter superanda corporeae delectationis asserebat incendia, nisi fuissent per dei gratiam lacrimarum fonte restincta.

Quidam uero, nomine Maurus, basilicae monasterii fuit aedituus, quem beatus Seuerinus redemerat de manibus barbarorum. huic quadam die praecepit dicens: caue, ne hodie digrediaris alicubi: alioquin ab imminenti periculo non cauebis. hic ergo contra praeceptum tanti patris saecularis [*]( 1 collocauit libri: collocauit et sacrauit Sauppe martirum 2 plurimarum (corr. m. 1) M preunte L 3 subripere MV 2 plurimarum (corr. m.1) M preaunteL3Bubripere (forma uulg. pro subrepere; cf. Eugipp. Excerpt. p.-51, 3, Ennod. ed. Hartel Ind. p. 651) LlNTV: surripere CGL2M subrepere edd. Welseri et Boll. 7 prouintiam MTV 8 tribulantium CLXNTV: tribulancium G (bulancium in ras.) tribulantib; L* tribulations M nicbilominus CGL nichilhominus M 9 sollicitus M ammonebat VM NV 10 inberere GMNV acquireretur LlN 11 is] his MN reliquit CGLMN: relinquit TV 12 pompae] pompe GV i pompa (i add. m. 2) L illecebras CGLMN 13 aspiciendo MNTV: respiciendo CGL 14 memorabatur L 18 basilice GV fuit] om. M 19 redimerat LNV 20 quadam CGLM: quadam N quidam TV die] supr. tiers, add. T2 praecepit MNTV2: prqcedit Vpr. praecepit uir dei CGL 21 ab] om. CGL 22 cauebis MNTV: carebis CGL preceptum L )

27
cuiusdam hominis persuasu meridie ad colligenda poma in secundo a Fauianis miliario egressus mox a barbaris Danuuio transuectus est cum suo persuasore captiuus.