Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

his auditis regina crudelis et impia, uestibus dolore conscissis, talia clamitabat: \'o serue domini, Seuerine, sic, sic a deo tuo inlatae uindicantur iniuriae! hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea uiscera uindicares\'! itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens fatebatur se pro scelere contemptus, quod in seruum dei commiserat, plagae praesentis ultione percelli confestimque directis equitibus ueniam poscens et Romanos, quos eodem die tulerat, pro quibus et rogantem contempserat, retransmisit et aurifices accipientes protinus sacramentum ac dimittentes infantulum pariter et ipsi dimissi sunt.

his auditis reuerentissimus Christi seruus gratias creatori referebat inmensas, qui ob hoc interdum differt uota poscentium, ut fide, spe et caritate crescente, dum minora petitur, maiora concedat. id namque egit omnipotentia saluatoris, ut, dum liberos saeua mulier subicit seruituti, seruientes cogeretur reddere libertati.

quibus mirabiliter impetratis regina statim ad seruum dei properans cum marito monstrat filium, quem fatebatur illius [*]( T ) [*]( 2 concitis T 3 pectore LN1 imposuere Sauppe ex cod. Tegerns.: posuere CGLMNTV 4 regi*um T 6 cum sibi] cum nichil sibi (nichil del. m. 1) M uitae] om. CGL promiterent V 8 seuerine L sic sic MNTV: sic CG sicut L 9 tuo] om. N illa CGL M uindicabuntur L contemptus] obtentus L 13 dei] om. M presentis L 14 poscens MNTV: petitura CGL et libri: om. Sauppe; iunge et Romanos-et aurifices 18 reuerentissimus libri (cf. Paucker Spicilegium add. lex. lat.p. 187 sq. et Neue Lat. Formenl. 11193): reuerendissimus Sauppe ex libris quibusdam recc. xpi] Z xpi G immensas CLN 20 karitate LN minora petitur CGMNTV: miro patitur L 21 egit] om. N omni potentia T sena G LNV 24 monstrans L )

25
orationibus de mortis confinio liberatum, promittentes se nequaquam ultra eius iussionibus obuiare.

Magna quoque famulo dei prophetiae gratia praedito in redimendis erat captiuis industria. studiosus etenim insistebat barbarorum dicione uexatos genuinae restituere libertati. interea cuidam cam coniuge liberisque redempto praecepit transuadare Danuuium, ut hominem ignotum in nundinis quaereret barbarorum, quem in tantum diuina reuelatione didicerat, ut etiam signa staturae capillorumque colorem, uultus eius ac uestis habitum indicaret et in qua parte nundinarum reperturus eum foret ostenderet, addens, ut, quicquid ei reperta diceret persona, reuersus sibi maturius intimaret.

profectus itaque cuncta, sicut uir dei praedixerat, miratus inuenit. is igitur ab eodem homine, quem repperisse se mirabatur, interrogatus audiuit dicentem: \'putasne possum inuenire hominem, qui me ad uirum dei, cuius ubique fama diffunditur, qua uoluerit mercede perducat? diu est enim, quod ipsos sanctos martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, ut a tali ministerio tandem aliquando soluar indignus, quod huc usque non temeraria praesumptione, sed religiosa necessitate sustinui\'.