Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

his auditis regina crudelis et impia, uestibus dolore conscissis, talia clamitabat: \'o serue domini, Seuerine, sic, sic a deo tuo inlatae uindicantur iniuriae! hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea uiscera uindicares\'! itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens fatebatur se pro scelere contemptus, quod in seruum dei commiserat, plagae praesentis ultione percelli confestimque directis equitibus ueniam poscens et Romanos, quos eodem die tulerat, pro quibus et rogantem contempserat, retransmisit et aurifices accipientes protinus sacramentum ac dimittentes infantulum pariter et ipsi dimissi sunt.

his auditis reuerentissimus Christi seruus gratias creatori referebat inmensas, qui ob hoc interdum differt uota poscentium, ut fide, spe et caritate crescente, dum minora petitur, maiora concedat. id namque egit omnipotentia saluatoris, ut, dum liberos saeua mulier subicit seruituti, seruientes cogeretur reddere libertati.