Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Post haec autem quidam Rugus genere per annos duodecim incredibili ossuum dolore contritus omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis circumquaque uicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. itaque nihil proficiente diuersitate remedii tandem uidua mater ad sanctum uirum uehiculo filium deduxit impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem.

sed uir dei sentiens a se magna deposci fletu commotus aiebat: \'quid opprimor opinione fallaci? cur aestimor posse quod nequeo? non est uirtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do tamquam misericordiam consecutus a deo. tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis uiribus largiretur. illa nihil morata uestem, quam induta fuerat, se uelociter exuens egentibus diuidere properabat.

quo audito uir dei feruorem eius admirans iterum mandat, ut suis operiretur amictibus, [*]( 4 1 domino] om. V dicens] didicens G; om. M 2 insidiis] I insidias G* supr. uers. 4 nuncius V tq M 5 effitiat M 7 sibi] om. M 8 aduersantium CGLN flaccitheus (q a m. 2) L auctis V 9 uita V tranquillissimis* L 11 ossnum NTV (cf. Boenseh Itala u. Vulg. * p. 265): ossium CGLM 12 incolomitate LMNTV menbroram MN crutiatus TV 14 nichil CGLM; sic semper - profitiente M 15 filium] add. M2 supr. uers. dedaxit] dedexit Ml adduxit CG 16 ***ianuam L 17 filium] om. CG incolomem LNTV incolumen CG 18 senciens V 19 estimor CGLMN 20 uirtutis] enim uirtutis L 21 tamquam-a deo CGMNTV: om. L 23 uestem quam CGMNT V (cf. Hartel Ind. ad Gypr. p. 431): ueste qua L 24 egentibus L 25 ammirans LIMNTI )

22
dicens: \'cum filius tuus tec am domino sanante perrexerit, opere uota supplebis\'. indicto igitur paucorum dierum de more ieiunio, fusis ad deum precibus ilico sanauit infirmum atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria.

qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis uidentibus exhibebat. nonnulli enim dicebant: \'ecce ille, qui fuerat totius corporis putredine tabefactus\': aliis autem, quod ipse esset, omnino negantibus grata contentio nascebatur.

ex illo igitur tempore, quo est reddita sanitas desperato, uniuersa Rugorum gens ad dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere et opem suis postulare langoribus. de aliis etiam gentibus, ad quas tanti miraculi fama peruenerat, multi Christi militem uidere cupiebant.

qua deuotione etiam ante hoc factum quidam barbari, cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deuerterunt.