Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Rugorum siquidem rex, nomine Flaccitheus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis, habens Gothos ex inferiori Pannonia uehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. is ergo beatissimum Seuerinum in suis periculis tamquam caeleste consulebat oraculum. ad quem, dum uehementius turbaretur, adueniens deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum.

tunc ergo a uiro dei hoc responsum praedictus accepit: si nos una catholica fides annecteret, magis me de uitae perpetuitate debuisti consulere: sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia. nec aduersitate turbaberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, numquam propriis uirtutibus innitaris. maledictus, inquit scriptura, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius. disce igitur insidias cauere, non ponere: in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis\'.

qui dum tali animatus oraculo laetus abscederet, perlato sibi, quod turba latronum aliquos captiuasset ex Rugis, uirum dei misit protinus consulendum. qui sanctis eum mandatis, ne [*]( 17 Hier. 17, 5 ) [*]( 1 Krcenrugorum cod. Vind. 1064 flaccitheus L flacetheus N 2 cpit CGL1 TV cepit N inferiore CGL 3 infensos] infestos L 4 is] His N 5 celeste L cqlestq N 6 pricipibus G 7 postulasse] ptulisse N 8 denegatum] delegatum L 9 accipit N 10 annecteret (n prior sup. uers. a m. 2) L adnecteret M me] ime V; om. CG uite V perpetuitate libri: perpetuae (= aeternae) salute uel prosperitate Hartel 11 sollicitus quae nobis est] om. V 13 turbaberis CGNTV: turbaris L turberis M 14 desiderata prosperitate L 15 pretermittas L 21 dum MNTV (cf. Paucker Spicileg. add. lexic. lat. p. 67): cum CGL slsibi V 22 latronum MNTV: latrocinantium barbarorum CGL uirum CGLMNTV (er. Lucif. p. 7, 15 ed. Hartel): ad uirum Sauppe ex codd. rece. 23 misit] om. M protinus] protinus adiit (adiit a m. 2 in ras. 5 litt.) M )

21
praedones sequeretur, domino reuelante praemonuit dicens: si eos secutus fueris, occideris. caue, ne amnem transeas et insidiis, quae tibi in tribus locis paratae sunt, improuida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adueniet, qui te de his omnibus efficiat certiorem).

tunc duo captiuorum ab ipsis hostium sedibus fugientes ea per ordinem retulerunt, quae beatissimus uir Christo sibi reuelante praedixerat. igitur frustratis insidiis aduersantum Flaccitheus incrementis auctus prosperioribus uitam rebus tranquillissimis terminauit.

Post haec autem quidam Rugus genere per annos duodecim incredibili ossuum dolore contritus omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis circumquaque uicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. itaque nihil proficiente diuersitate remedii tandem uidua mater ad sanctum uirum uehiculo filium deduxit impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem.

sed uir dei sentiens a se magna deposci fletu commotus aiebat: \'quid opprimor opinione fallaci? cur aestimor posse quod nequeo? non est uirtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do tamquam misericordiam consecutus a deo. tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis uiribus largiretur. illa nihil morata uestem, quam induta fuerat, se uelociter exuens egentibus diuidere properabat.

quo audito uir dei feruorem eius admirans iterum mandat, ut suis operiretur amictibus, [*]( 4 1 domino] om. V dicens] didicens G; om. M 2 insidiis] I insidias G* supr. uers. 4 nuncius V tq M 5 effitiat M 7 sibi] om. M 8 aduersantium CGLN flaccitheus (q a m. 2) L auctis V 9 uita V tranquillissimis* L 11 ossnum NTV (cf. Boenseh Itala u. Vulg. * p. 265): ossium CGLM 12 incolomitate LMNTV menbroram MN crutiatus TV 14 nichil CGLM; sic semper - profitiente M 15 filium] add. M2 supr. uers. dedaxit] dedexit Ml adduxit CG 16 ***ianuam L 17 filium] om. CG incolomem LNTV incolumen CG 18 senciens V 19 estimor CGLMN 20 uirtutis] enim uirtutis L 21 tamquam-a deo CGMNTV: om. L 23 uestem quam CGMNT V (cf. Hartel Ind. ad Gypr. p. 431): ueste qua L 24 egentibus L 25 ammirans LIMNTI )

22
dicens: \'cum filius tuus tec am domino sanante perrexerit, opere uota supplebis\'. indicto igitur paucorum dierum de more ieiunio, fusis ad deum precibus ilico sanauit infirmum atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria.

qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis uidentibus exhibebat. nonnulli enim dicebant: \'ecce ille, qui fuerat totius corporis putredine tabefactus\': aliis autem, quod ipse esset, omnino negantibus grata contentio nascebatur.

ex illo igitur tempore, quo est reddita sanitas desperato, uniuersa Rugorum gens ad dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere et opem suis postulare langoribus. de aliis etiam gentibus, ad quas tanti miraculi fama peruenerat, multi Christi militem uidere cupiebant.

qua deuotione etiam ante hoc factum quidam barbari, cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deuerterunt.

Inter quos et Odoacar, qui postea regnauit Italiae, uilissimo tunc habitu iuuenis statura procerus aduenerat. qui dum se, ne humillimae tectum cellulae suo uertice contingeret, inclinasset, a uiro dei gloriosum se fore cognouit. cui [*]( 14-p. 23, 2 exhibet Anonymus Valesii §. 46 p. 291 ed. Gardth. ) [*]( 1 filiustuus T tecum] in mg. add. Mx 3 sanabit G1 4 incolomem LNV incolumen CGM remisit] ire iussit N 6 exibebat C 9 quo] quod (d ras.) G SlN sanitas reddita N 10 desperata L uniuersa rugorum] uniuersarum gothorum (a del., 0 \'add. m. 2) M 11 cpit CGLIV 12 languoribus CGLMNV 13 Christi] xpiani V 14 quidam barbari - p. 23, 2 largiturus] apud Anonymum Valesii §. 46 p. 291 sq. ed. Gardth. 15 promerende GV 16 deuerterunt CGMNTV Anon. cod. Meerm. et Palat.: deuenerunt L 17 odoacar MNTV: odouacar CG odoacer L oducar Anon. cod. Meerm. m. 1 oduacar m. 2 odoachar Anon. cod. Pal. 18 uillissimo V I ulissimo L (i add. m. 2) tunc] om. Anon. 19 se, ne] om. Anon.; se (om. ne) L humillime LN humillimum tectum Anon. cod. Pal. humillimo tecte Anon. cod. Meerm. suo] eius suo (sua Meerm.) Anon. contingeret] ne contingeret L 20 inclinasset] et inclinasset se Anon. cod. Pal. se fore] esse forte Anon. cod. Meerm. ee fore te Anon. cod. Pal. )

23
etiam ualedicenti: cuade) inquit cad Italiam, uade, uilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus\'.

Feletheus quoque rex, qui et Feba, memorati filius Flaccithei, paternam secutus industriam sanctum uirum coepit pro regni sui frequentare primordiis. hunc coniux feralis et noxia, nomine Giso, semper a clementiae remediis reuocabat. haec ergo inter cetera iniquitatis suae contagia etiam rebaptizare quondam est conata catholicos, sed, ob sancti reuerentiam Seuerini non consentiente uiro, a sacrilega quantocius intentione defecit.