Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Igitur illustris femina Barbaria beatum Seuerinum, quem fama uel litteris cum suo quondam iugali optime nouerat, religiosa deuotione uenerata est. quae post obitum eius audiens corpusculum sancti in Italiam cum multo labore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum uenerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus inuitauit.

tunc sancti Gelasii, sedis Romanae pontificis, auctoritate et Neapolitano populo exequiis reuerentibus occurrente in castello Lucullano per manus sancti Victoris episcopi in mausuleo, quod praedicta femina condidit, collocatum est.

Qua celebritate multi langoribus diuersis afflicti, quos recensere longum est, receperunt protinus sanitatem. inter [*]( 1 soluta MNTV: resoluta CGL cunque TV 2 *ospitium (h ras.) L coosuerat TV: consueuerat CGLMN interrogatus M: interrogantis CGLNTV 3 nutu] nitu N signoque CGMNT: signoque V signoue L et orasse et CGL: et orasset NTV an orasset M optulisse LM 4 lonquente G 7 indicauerunt M 8 clementiae] gra clemeatiq (sed grq del. m. 1) N 10 quondam] quodam M 11 religiosa deuotionel deuotiosa L; religiosa in ras. G 12 italia L cum MNTV: om. GGL labore CGMNTV: honore L 14 UBrabilem V martianum TV 15 frequentibus litteris G turn M 16 neapolitane Ll neapolitanq L1 17 ezsequiis L exequis V reuerentibus CG NTY: Jreuertentibus L reuerendis M occurrentibus M lucullano CGLN: lucallane TV lucalano M 18 manu TV qictois V in] om. N mausuleo NTc mausoleo CGLM manusuleo V b 20 celeritate (corr. m. 2) L languoribus CGMNTI Lmguobus V ) [*]( vim. s ) [*]( 5 )

66
quos quaedam uenerabilis ancilla dei, Processa nomine, cinis Neapolitana, cum grauissimum aegritudinis pateretur incommodum, sancti funeris prouocata uirtutibus in itinere properanter occurrit et ingressa sub uehiculo, quo corpus uenerabile portabatur, statim caruit omnium langore membrorum.

[Tunc et Laudicius quidam caecus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, sollicite suos quid esset interrogat. respondentibus, quod cuiusdam sancti Seuerini corpus transiret, compunctus ad fenestram se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque uehiculum sancti corporis contemplari. cumque fenestrae nixus incumberet et oraret, protinus uidit, singillatim nominatimque demonstrans omnes notos atque uicinos. quo facto cuncti, qui audierant, gratias deo lacrimantibus gaudiis retulerunt.

Marinus quoque, primicerius cantorum sanctae ecclesiae Neapolitanae, cum sanitatem post immanissimum langorem recipere pro incessabili capitis dolore non posset, caput uehiculo credens apposuit et mox a dolore liberum subleuauit memorque beneficii semper in die depositionis eius occurrens uoti sacrificium deo cum gratiarum actione reddebat.

Verum multis plura scientibus sufficiat tria de innumeris, quae in ingressu eius gesta sunt, beneficiorum uirtutumque retulisse miracula.] Monasterium igitur eodem loco constructum ad memoriam beati hactenus perseuerat, cuius meritis multi [*](1 quaedam] que--dam L cinis CGMNTV*: cuius LVI 2 neapolitane Lx neapolitana L7 egritudinis GLMTV 3 in] OWl. L itinere] initinere V properanter] ppe (= prope) M 4 occurrit-qllo] om. M uehiculum G post corpus ras. i litt. in V uenerabile corpus M 5 omnium] omni M languore CGMNV1 menbrorum LN 6 Tunc et Laudicius-23 retulisse miracula] exhibent CGL, om. MNTV inoppinata L 11 nixus C L: nixius G 12 nominatimque CG: om. L 13 notos] ex natos corr. L* 15 acclesia Lx 16 languorem CG 21 sufficiat CGIL: sufficiant G* 23 eodem CGMNTY: in eodem L constructum] constitutum M 24 beati] beati uiri CGL actenus MY1 perseuerat M )

67
obsessi a daemonibus sunt curati et diuersis obstricti langoribus receperunt ac recipiunt operante dei gratia sanitatem: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. amen.

Habes, egregie Christi minister, commemoratorium, de quo opus efficias tuo magisterio fructuosum.

[*]( 1 a COLT1: om. MNTJV sunt-langoribus] om. COL langTioribus N 2 dei gratia] dno grain (m del. m. 2) N sanitate N 3 amen] om. N 4 Habes—fructuosum CGNT: om. MLV egregie CG- egregi NT KXPLICAT COMMEMORATORIVM Dr QYO SOl SETERINT VITAE CONTINENTVE INDICIA. INCIPIT RESCRIPTVM sci PASCASN DiACosa T INCIPIT RESCRIPTA SCI PASCHASH DIACOHT N Explicit (om. G) Incipit epistola paschasii diaconi rescripta (rescrita G) ad eugepium presbyterum CG Explicit uita sci seuerini. Incipit prologus in libro uitae scorum patrum M Incipit uita beati pauli primi heremite V )