Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Igitur illustris femina Barbaria beatum Seuerinum, quem fama uel litteris cum suo quondam iugali optime nouerat, religiosa deuotione uenerata est. quae post obitum eius audiens corpusculum sancti in Italiam cum multo labore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum uenerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus inuitauit.

tunc sancti Gelasii, sedis Romanae pontificis, auctoritate et Neapolitano populo exequiis reuerentibus occurrente in castello Lucullano per manus sancti Victoris episcopi in mausuleo, quod praedicta femina condidit, collocatum est.