Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Frederious autem immemor contestationis et praesagii sancti uiri abrasis omnibus monasterii rebus parietes tantum, quos Danuuio non potuit transferre, dimisit. sed mox in eum ultio denuntiata peruenit: nam intra mensis spatium a Frederico, fratris filio, interfectus praedam pariter amisit et uitam.

quapropter rex Odoacar, Rngis intulit bellum. quibus etiam deuictis et Frederico fugato, patre quoque Feba capto et ad Italiam cum noxia coniuge transmigrato, post audiens idem Odoacar Fredericum ad propria reuertisse statim fratrem suum misit cum multis exercitibus Onoulfum, ante quem denuo fugiens Fredericus ad Theudericum regem, qui tunc apud Nouas, ciuitatem prouinciae Moesiae, morabatur, profectus est.