Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Post huiusmodi igitur aedificationis alloquium cunctos per ordinem ad osculum suum iussit accedere et sacramento communionis accepto fieri se penitus prohibet totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, ut psallerent imperauit. quibus maeroris suffusione cunctantibus ipse psalmum protulit ad canendum: Laudate dominum in sanctis eius, omnis spiritus laudet dominum.

sexto itaque iduum ianuariarum die in hoc uersiculo nostris uix respondentibus quieuit in domino, quo sepulto credentes omni modo seniores nostri, quae de transmigratione praedixerat, sicut et multa alia praeteriri non posse locellum ligneum parauerunt, ut, cum praenuntiata populi transmigratio prouenisset, praedictoris imperata complerent.