Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

\'filii in Christo carissimi, scitis, quod beatus Iacob de saeculo recessurus condicione mortis instante fitios suos adesse praecipiens et prepheticae benedictionis affatibus singulos quosque rem unerans mysteriorum arcana prodidit futurorum. nos uero infirmi ac tepidi tantaeque impares pietati hanc praerogatiuam nostris usurpare uiribus non audemus, unum tamen, quod humilitati congruit, non tacebo, mittens ues ad exempla maiorum, quorum intuentes exitum conuersationis imitamini fidem. Abraham namque uocatus a domino fide oboediuit, at exiret in locum, quem accepturus erat in possessionem, et exiit nesciens, quo «enturos esset.

huiua igitur beati patriarchae imitamini fidem, imitamini sanctitatem, terrena despicite, patriam caelestem semper inquirite. confido autem in domino, quod mihi de uobis aeterna lucra prouenient. uideo enim 1109 gaudium meum feruore spiritus ampliasse, amare iustitiam, fraternae caritatis uincula diligere, castitati operam dare, humilitatis regulam custodire: haec, quantum ad hominis spectat intuitum, laudo confidenter et approbo.