Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

at illa: \'cur\' inquit \'nos sic accipis, serue dei?\' cui ipse: contestor ait tuos ego humillimus iam profecturas ad deum, ut ab iniquis actibus temperantes piis insistatis operibus. huc usque regnum uestrum auctore domino prosperatum est: iam ex hoc uos uideritis\'. his monitis rex cum coniuge sufficienter instructi ualedicentes ei profecti sunt.

Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis uicinia suos alloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessauerat. \'scitote\' inquit \'fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae huius oportet ab iniusta barbarorum dominatione liberari. etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes ad Romanam prouiaciam absque ulla sui captiuitate peruenient.