Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

A discipulorum quoque suorum oellula spiritalis doctor non longius habitabat, in orationibus uel abstinentia [*]( 1 *arcianum V 2 renoto V 3 ai*t T 4 martianum TV 6 annotantes CGLMN 7 plurimos] pluribus N 8 qua] qui M indicantibus sicut signauerant] om. M 9 approbauerunt N 10 uir MNTV: om. CGL seuerinu\' V 11 reprente L districtiore] districcione G 12 cyborum M 13 occurre N 15 pabula M 17 tibi] om. M 19 obducto] om. M loetalis TV letalis OGLIN 20 euanuit M narrasse OOMNTV: narrare L Buffitiat V 21 nam] om. CG saepius ** T egritudines GLMNTV 22 isdem L: hisdem CGMNTV 24 A] om. V spiritualis CGL 25 orationibb; (prior b rasa) V abstinentia] in abstinentia OG )

56
iugiter perseuerans: cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam sollemniter adimplebat, reliqua uero orationum tempora in paruo complebat oratorio, quo manebat. in quibus saepe caelestibus firmatus oraculis multa futura per dei gratiam praedicebat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, prouidebat.

stratus eius unum erat in oratorii pauimento cilicium, omni tempore ipso quo uestiebatur amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. numquam ante solis occasum nisi certa soluit festiuitate ieiunium. quadragesimae uero temporibus una per hebdomadem refectione contentus aequali uultus hilaritate fulgebat. aliena quasi propria errata deflens quibus poterat praesidiis temperabat.