Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quam ob rem grauiter uniuersi turbati sanctum Seuerinum adiere suppliciter, ut in occursum regis -egrediens eius animum mitigaret. cui tota nocte festinans in uicesimo ab urbe miliario matutinus occurrit. rex ergo aduentum eius protinus expauescens testabatur se illius fatigatione plurimum praegrauatum: causas itaque repentinae occursionis inquirit. cui seruus dei: \'pax\' inquit \'tibi, rex optime.

Christi legatus aduenio, subditis misericordiam precaturus. recole gratiam, diuina beneficia recordare, quibus pater frequenter se sensit adiutum. nam cunctis regni sui temporibus nihil me inconsulto gerere praesumebat. qui monitis salutaribus non resistens crebris prosperitatibus recognouit, quanti ualeret oboedientis animus quantumque triumphatoribus prosit suis non tumere uictoriis\'.

et rex: \'hunc\' inquit cpopulum, pro quo beniuolus precator accedis, non patiar Alamannorum ac Thoringorum saeua depraedatione uastari uel gladio trucidari aut in seruitutem redigi, cum sint nobis uicina ae tributaria oppida, in quibus debent ordinari\'.