Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et cum de uita sua penitus desperarent, nullo scilicet subueniente remedio, uidit ductor comitum per soporem quendam in effigie uiri dei stantem ae dicentem sibi: \'nolite timere, pergite quo coepistis. hac ergo reuelatione protinus animati cum coepissent fide magis quam. gressibus proficisci, subito diuino nutu ingentis formae ursus e latere ueniens uiam monstraturus apparuit, qui se tempore hiemis speluncis abdere consueuit. mox cupitum reserat iter et per t ducenta ferme milia non ad sinistram deuians, non ad dexteram uiam demonstrauit optabilem.

tanta enim eos intercapedine praecedebat, quanta recenti uestigio semitam praepararet. itaque progrediens bestia per heremi uastitatem uiros, qui egenis deferebant solacia, non reliquit, sed usque ad habitacula hominum qua potuit humanitate perduxit et mox in unam partem officio diuertit expleto, ostendens tanto ducatus officio, quid homines hominibus praestare debeant, quantum caritatis impendere, cum desperantibus iter bestia saeua monstrauerit.

igitur cum seruo dei nuntiarentur qui uenerant, ait: \'sit nomen domini [*]( 1 collatione suitpicatur Hartelius \' 4 magne GLV : ð excluderet (se. itinera) MNTV: includeret CGL 7 quendam MNTY: om. CGL in effigie NTV: in effie M in effigiem CG •» effigie L (in, ut uidetur, erasum) 8 cQpistis CL cepistis M cepisti G 9 animatis G cqpissent CV cepissent GLMNT 10 nuto N forme GLV 11 hyemis M 12 reserat] seserat V referat G, corr. m. 1 ducenta (co)] duo (II) fort., \'■ per duo ducendo uel perducens t(ri)a Hartel 14 obtabilem LlV 15 quanta CGMNTV: quanto L 16 qgfcnis L egenos (COtT. m. 1) V 17 solatia CTV abitacula O add. m. 2) L . qua) qua G 18 humaniter perduxit (ter perduxit m ras.) G humanitate V unam libri: suam Hartel (et 19) offitio V 19 diuertit-officio] om. G diuertit MNTV: deuertit CL ducatus MNTVi ductus CL 20 prestare Ll prestare V quantum MNTV: quantumque CGL karitatis N 21 desperantibus] de spalib; N sena GLMN )

48
benedictum. ingrediantur quibus uiam, qua uenirent, ursus aperuit\' . quo audito illi stupore nimio mirabantur uirum dei referre id quod in absenti prouenerat.