Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

dimissus igitur reuexit fere septuaginta captiuos, insuper promissionem regis gratam deferens, qua se spopondit, cum diligenter prouinciam peragrauerit, remissurum quantos in eadem reperturus fuisset numeros captiuorum. pro qua re sanctus Lucillus presbyter postmodum destinatus magnam miserorum copiam ex captiuitate reuocauit.

Per id temporis, quo Romanum constabat imperium, multorum milites oppidorum pro custodia limitis publicis stipendiis alebantur. qua consuetudine desinente simul militares turmae sunt deletae, cum limite Batauino utcumque numero perdurante: ex quo perrexerant quidam ad Italiam extremum stipendium commilitonibus allaturi, quos in itinere peremptos a barbaris nullus agnouerat.

quadam ergo die, dum in sua cellula sanctus Seuerinus legeret, subito clauso codice cum magno coepit lacrimare suspirio, astantes iubens ad fluuium [*]( 3 Cunque T conciti* (= concitius) V 4 statimque] statlq; M 5 mirantib; L diaconum MNT: diacon\' (= diaoonus) V diaconem CGL 6 uel] et N 7 regi] regis IMP TV receptisque] pceptisque N 9 gram (= gratiam) N se spopondit MNT V: spopondit se CGL prouintiam NlTV 10 quantos MNTV: quantus CGL* quantas Ll reperturus MTV: repertus CGLN 11 numeros MNTV: numerus CGL poBtmodum sos lucillus presbyter CGL 12 ex MNTV: a CGL 14 Per] er V id temporis M NTV: idem tempus CGL 15 puplicis TV 17 turme V delêtae L delate V pr., corr. m. 1; delate M, quod mauult Hartelius cum] simul cum M limite] lim a m. 2 in ras. L batabino L utcumque L uno ut ctlque M 18 quidam CGMNTV: quide L 20 peremtos N barbarbaris M quada V 21 sua] om. N scs seuerinus legeret MNTV: scs legeret seuerinus CGL 22 cepit CGL1 cepit MN lacrimari C(?) L iubens MNTV: iubet CGL )

39
properanter excurrere, quem in illa hora humano firmabat oruore respergi, statimque nuntiatum est corpora praefatorum militum \'fluminis impetu ad terram fuisse delata..

Paulinus quidam presbyter ad. sanctum Seuerinum fama eius latius excurrente peruenerat. hic in consortio beati uiri diebus aliquot remoratus, cum redire uellet, audiuit ab eo: \'festina, uenerabilis presbyter, quia cito dilectionem tuam, populorum desideriis, ut credimus, obluctantem, dignitas episcopatus ornabit.

moxque, remqante ad patriae, sermo in eo praedicentis impletus est. nam ciues Tigurniae, quae est metropolis Norici, elegerunt praedictum uirum summi sacerdotii suscipere principatum.