Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
statimque reddita oratione quieuit exanimis. hoc autem factum ita sancti Seuerini adiuratione celatum est, ut ante mortem eius non potuisset agnosci: ego tamen haec quae retuli Marci [*]( 1 dixerat Qf/MNTY: dixefant L illo] 0 ex e corr. L1 2 Qcclesiq GLI V: 3 septa libri 4 piles CGLSfNT: mijites V sibi CGMNTV: OIß. L - \' -7 ergo] igitur G edituus GMN TV istic CGMNTV: iBtius, L 1 ,8 credideras MNTV; credideris CQL posse MNTV: potuiase CGL 9 pietas V 10 expelli foras M 11 preseptem LM post gusfitaret sportum uacuum duorum fere uenuum in L 18 diacone L orauit] poatulauit G 14 solite G solito M, eorr./m. 1 .\' 15 oratione C 1\'6 sanc T t \'17 ubi] add. Gl in mg. 18 defanctos N apperuit N, corr. \'m. i prae gaudio tacere M 19 rogemus CGMNT V: ut rogemus L dominum] deum M 24 adiaratione] diuratione L celatum GLM est] om- N 25 que V )
Talibus igitur beatus Seuerinus per Christi gratiam muneribus opulentus captiuorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut paene omnes per uniuersa oppida uel castella pauperes ipsius industria pascerentur: quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari uel abundare bonis omnibus, quando uidebat egentum corpora sustentari.