Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

tunc sanctus Seuerinus fusis ilico lacrimis in oratione prostratus est et muliere protinus assurgente allocutus est eos: nolite quicquam horum meis operibus applicare: hanc enim gratiam fidei uestrae feruor emeruit, et hoc fit in multis locis et gentibus, ut cognoscatur, quod unus sit deus, faciens in caelo et in terra prodigia, excitans perditos in salutem et mortuos uitae restituens. mulier uero sanitate recepta opus agrale die tertio iuxta morem prouinciae propriis coepit manibus exercere.

Quintanis appellabatur secundarum municipium Raetiarum, super ripam Danuuii situm: huic ex alia parte paruus fluuius, cui Businca nomen est, propinquabat. is crebra inundatione Danuuii superfluentis excrescens nonnulla castelli spatia, quia in planum fundatum fuerat, occupabat. ecclesiam etiam loci eius mansores extra muros ex lignis habuere constructam, quae pendula extensione porrecta defixis in altum stipitibus sustentabatur et furculis, cui ad uicem soli tabularum [*]( 1 uite (i am. 2 in ras.) L 2 quid inquit CGL (cf. praef.): quid M NTV 3 agnoscite M 4 inuenire pro meis M inuenire] om. V 5 quod si CGMNTV: % fi p ea L* in ras. orauerint N pr. reuiuiscet COM 7 eos CGMNTV: eos dicens L 9 feruor emeruit (or a m. 2 in ras. L) CGLMNT: feruore meruit V 10 agnoscatur G in CQIO et in terra faciens GM 11 uite V 12 recepta MNTV: percepta CGL opus] op\'g M 13 cqpit CL cepit GMN 14 chunlzenquintanif cod. Vind. 1064 post appellabatur add. L2 supr. uers. locus secundarum] secundaria N fcundarum (t add. m. 2) L municipifl (fi a m. 2 in ras.) L retiarum CLNTV reciarum GM 15 danubii GL situ Lx situ (= situus) L1 16 businca (nca in ras. a m. 2) L inca M bunsica (n del. m. 2) N #is (h ras.) L his MNTV 17 danubii L castella L pr. 18 plana MNTV- piano CGL Qcclesiam LN 19 eius loci G eiusdem loci M ex] et G 20 que V qui N porecta V 21 su*stentabatur (i, ut uidetur, rasa) L ad uicem] ad inuicem N soli* L )

33
erat leuigata coniunctio, quam, quotiens ripas excessisset, aqua superfluens occupabat.