Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Item iuxta oppidum, quod Iuuao appellatur, cum quadam die intrantes basilicam aestatis tempore sollemnitatem uespere reddituri ad accendenda luminaria ignem minime repperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiuerunt, in tantum alterutra hac petrae. conlisione tardantes, ut tempus uespertinae sollemnitatis efflueret. at uir dei genibus humi fixis orabat attentius.

mox igitur in conspectu trium spiritalium qui aderant tunc uirorum cereus, quem manu idem sanctus Seuerinus tenebat, accensus est. quo lucente sacrificio uespertini temporis ex more suppleto gratiae deo referuntur in omnibus, quod factum licet memoratos, qui huic interfuere miraculo, celare uoluerit sicut et multa magnalia, quae per illum diuinis sunt effectibus celebrata, claritas tamen tantae uirtutis occultari non potuit, sed ad magnam fidem ceteros excellenter accendit.

Accidit etiam eiusdem loci quandam mulierem diutino langore uexatam iacere seminecem, exequiis iam paratis, cuius proximi maesto silentio uoces funereas quodam fidei clamore presserunt et ante ostium cellulae sancti uiri corpus iam paene exanime deposuere languentis.

uidens itaque homo dei clausum aditum oppositione lectuli ait ad eos: \'quidnam [*](1 Item] *tem V Iuuao] falciburciuuauo cod. Vind. 1064 appellatur MNTV: appellabatur CG apellabatur L 2 sollempnitatem LM NV 3 uesperq M reddituri] dicturi M 4 reperissent L concussis CGLI: excussis MNTV concussit L1 5 hac petrae MN: ac petrQ T ac petre V ferri ac petr (trq a m. 2 in ras. 5 litt. in L) CGL collisione CGLMN 6 uespertine M V sollSpnitatis (p del. m. 2 L) LV 8 spiritalium LMNTV: spiritualium CG adherant N cqreus CGL manu] in manu M 10 uespertinis N gratie V dei N 11 refferuntuf L memoratis Ll 12 sicut et MTV: sic et N sicut CGL i3 celebrata LM 15 cter08 GL 16 *ccidit (a om.) M 17 diutino MNTV: diuturno CGL (in ras. a m. 1 L) langore LMT: languore CGNV paratis] patis M 18 mesto CGLMN funeratas M fidl LM 19 hostium GLMNTV cellule V 20 pene GLlM NT languentis (s in ras. G) CGLM: languentes NTV 21 oppositione LiNTV: opposicione M oppisitione Ll appositione CG )

32
est, quod facere uoluistis\'? responderunt: ut oratione tua uitae reddatur exanimis. tunc ipse lacrimabundus: \'quid* inquit la paruo magna deposcitis? agnosco me prorsus indignum. utinam merear ueniam pro meis inuenire peccatis!\' et illi: \'credimus inquiunt \'quod, si oraueris, reuiuescet.

tunc sanctus Seuerinus fusis ilico lacrimis in oratione prostratus est et muliere protinus assurgente allocutus est eos: nolite quicquam horum meis operibus applicare: hanc enim gratiam fidei uestrae feruor emeruit, et hoc fit in multis locis et gentibus, ut cognoscatur, quod unus sit deus, faciens in caelo et in terra prodigia, excitans perditos in salutem et mortuos uitae restituens. mulier uero sanitate recepta opus agrale die tertio iuxta morem prouinciae propriis coepit manibus exercere.

Quintanis appellabatur secundarum municipium Raetiarum, super ripam Danuuii situm: huic ex alia parte paruus fluuius, cui Businca nomen est, propinquabat. is crebra inundatione Danuuii superfluentis excrescens nonnulla castelli spatia, quia in planum fundatum fuerat, occupabat. ecclesiam etiam loci eius mansores extra muros ex lignis habuere constructam, quae pendula extensione porrecta defixis in altum stipitibus sustentabatur et furculis, cui ad uicem soli tabularum [*]( 1 uite (i am. 2 in ras.) L 2 quid inquit CGL (cf. praef.): quid M NTV 3 agnoscite M 4 inuenire pro meis M inuenire] om. V 5 quod si CGMNTV: % fi p ea L* in ras. orauerint N pr. reuiuiscet COM 7 eos CGMNTV: eos dicens L 9 feruor emeruit (or a m. 2 in ras. L) CGLMNT: feruore meruit V 10 agnoscatur G in CQIO et in terra faciens GM 11 uite V 12 recepta MNTV: percepta CGL opus] op\'g M 13 cqpit CL cepit GMN 14 chunlzenquintanif cod. Vind. 1064 post appellabatur add. L2 supr. uers. locus secundarum] secundaria N fcundarum (t add. m. 2) L municipifl (fi a m. 2 in ras.) L retiarum CLNTV reciarum GM 15 danubii GL situ Lx situ (= situus) L1 16 businca (nca in ras. a m. 2) L inca M bunsica (n del. m. 2) N #is (h ras.) L his MNTV 17 danubii L castella L pr. 18 plana MNTV- piano CGL Qcclesiam LN 19 eius loci G eiusdem loci M ex] et G 20 que V qui N porecta V 21 su*stentabatur (i, ut uidetur, rasa) L ad uicem] ad inuicem N soli* L )

33
erat leuigata coniunctio, quam, quotiens ripas excessisset, aqua superfluens occupabat.

Quintanensium itaque fide sanctus Seuerinus illuc fuerat inuitatus. ubi, cam tempore siccitatis uenisset, interrogat, cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparerent. accolae responderunt, quod frequenti fluminis alluuione quicquid fuisset , superstratum continue laberetur. at ipse:. \'sternatur\' inquit super. tabulata nunc in Christi nomine pauimentum: iam uidebitis amodo inuium. caelesti iussione prohibitum\'.