Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

mane quippe sancti operis temerator atque contemptor rursus ad agrum suum male securus egrediens eum locustarum pernicie funditus inuenit abrosum et omnium circumquaque sationes integras: uehementer admirans ad castellum luctuosa uociferatione reuertitur, cumque id quod acciderat indicasset, ad huiusce modi uidendum cuncti exiere miraculum: ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant.

tunc omnium uestigiis prouolutus intercessionibus eorum delicti sui ueniam fusa lamentatione poscebat. ob quam rem monendi occasionem homo dei reperiens docebat uniuersos, ut omnipotenti domino discerent oboedire, cuius imperiis obtemperant et locustae. pauper uero praedictus flebiliter allegabat posse se mandatis oboedire de cetero, si ulla spes sibi, qua uiueret, remansisset.

tunc ergo uir dei ceteros allocutus: \'iustum est\' inquit ut qui proprio supplicio humilitatis uobis et oboedientiae dedit exemplum liberalitate uestra anni praesentis alimenta percipiat\'. collatione itaque fidelium et correptus homo pauperrimus et ditatus didicit, quantum dispendii incredulitas inferat, quantum beneficii suis cultoribus conferat diuina largitio.

[*]( 1 ex ea Hartel: ea CGL ex MNTV 2 imperi N quantum M 3 mane] manu L atque contemptor CGL (cf. p. 8, 15): om. MNTV 4 rureu MV securus (r iil ras. a m. 1; scriptum erat secutus) L 5 pernicie CMNTV: pernitie N pr. pernici G sub pernicie L abrosum OMNTV: ambrosum C abrasum L 6 ammirans L1.MNT- 7 luctuosa] lamentuosa N cunque T accederat NT1 8 huiusscemodi M 9 segete V 10 ostenderant CGLMTV (cf. Vict. Vit. ed. Petsch. p. 167): extenderant N ostendebant suspicatur Sauppe 11 eorum] om. M 12 repperiens LIMTV 13 omniptenti deo M obdire CLV obedire G 15 posse se COLT1: poft fe T* p\' se V se posse M posse N non posse se Sauppe obedire CLV obedire GM cetero GLM 16 ulla libri: nulla Sauppe spes sibi MNTV: sibi spes CGL 17 ceteros L su*plicio V (p eras.) 18 obdientiae OL V obediencia GM 20 pauprrimus Vpr. pauperimus L paupinus M 21 suis] sui (post i spatium unius litt.) L 22 largicio (largi in ras. G) GM )
31

Item iuxta oppidum, quod Iuuao appellatur, cum quadam die intrantes basilicam aestatis tempore sollemnitatem uespere reddituri ad accendenda luminaria ignem minime repperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiuerunt, in tantum alterutra hac petrae. conlisione tardantes, ut tempus uespertinae sollemnitatis efflueret. at uir dei genibus humi fixis orabat attentius.

mox igitur in conspectu trium spiritalium qui aderant tunc uirorum cereus, quem manu idem sanctus Seuerinus tenebat, accensus est. quo lucente sacrificio uespertini temporis ex more suppleto gratiae deo referuntur in omnibus, quod factum licet memoratos, qui huic interfuere miraculo, celare uoluerit sicut et multa magnalia, quae per illum diuinis sunt effectibus celebrata, claritas tamen tantae uirtutis occultari non potuit, sed ad magnam fidem ceteros excellenter accendit.

Accidit etiam eiusdem loci quandam mulierem diutino langore uexatam iacere seminecem, exequiis iam paratis, cuius proximi maesto silentio uoces funereas quodam fidei clamore presserunt et ante ostium cellulae sancti uiri corpus iam paene exanime deposuere languentis.