De Situ Hierusolimitanae Urbis Atque Ipsius Judaeae

Pseudo-Eucherius

Pseudo-Eucherius. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Fausto presbytero insulano Eucherius episcopus.

Hierusolimitanae urbis situm atque ipsius Iudaeae, ut mihi uel relatione cognitus erat uel lectione conpertus, breuiter amplexus sum breui et ipsum praefatione indicans, quia opusculo non diffuso nequaquam esse diffusam praefationem decet. Vale in Christo, decus et praesidium meum.

Hierusalem ab Aelio Adriano Aelia uocitatur, nam post subuersionem Titi conditoris Aelii nomen cum opere suscepit. Natura loci edita adeuntibus eam qualibet ex parte haut dubie ascendendum erit, diutino quippe, sed molli tractu adsurgit. Situs ipse urbis paene in orbem circumactus est non paruo murorum ambitu, quo etiam montem Sion quondam uicinum iam intra se recipit, qui a meridie positus pro arce urbi supereminet. Maior ciuitatis pars infra montem iacet in planitie humilioris collis sita.

Mons Sion latere uno, quod aquilonem respicit, clericorum religiosorumque habitationibus sequestratur, cuius in uertice [*]( A + U), In ne dni nri ihu xpi. Incipit opusculum sancti Eucherii episcopi de situ hierosolimae uel iudae E Epistola Eucherii episcopi ad FauBtum presbyterum V titulus deest P 1 Faustino EV 2 urbis hierosolimę E hierusolymitanae urbis V 3 uel om. PV agnitus PV compertus EV brebiter E 4 brebi et ipsum E breuique ipsum V breui id ipsum P pfacione V 5 defusione quamquam P 6 decus et praesidium meum om. E 7 helio E hadriano V helia E uoci... ur E 8 aeliae P helii E 9 aedita P adeuntibus] adeuntibi P aiunt V eam] eum E om. V aut dubiae P 10 molliter tracto P assurgit Y 11 urbes P pene hinc in E urbem P est om. PV parbo E 12 syon, ,,;c semper V 13 quia a E oppositus E arche E archae P urbis EP 14 ciuitates P infra] suptu E planiciem PV planitiae E 15 umilioris E 16 quo E aquilone excipit P 17 religiosoremque P frequentatur P uerticem P )

126
planitiem monachorum cellulae obtinuerunt ecclesiam circumdantes, quae illic fertur ab apostolis fundata pro loci resurrectionis dominicae reuerentia, eo quod ibi promisso quondam per Dominum paracleto repleti sunt spiritu.

Celebriores tres sunt portarum exitus, unus ab occasu, alter ab oriente, tertius a septentrione ingressis a septentrionali parte urbem.

Primum de locis sanctis pro conditione platearum deuertendum est ad basilicam, quae Martyrium appellatur, a Constantino magno cultu nuper extructam. Dehinc cohaerentia ab occasu loca uisuntur Golgotha atque Anastasis; sed Anastasis in loco est resurrectionis, Golgotha uero medius inter Anastasim ac Martyrium locus est dominicae passionis, in quo etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domino crucem pertulit. Atque haec tamen extra montem Sion posita cernuntur, quo se ad aquilonem deficiens loci tumor porrexit.

Templum uero in inferiore parte urbis in uicinia muri ab oriente locatum magnificeque extructum quondam miraculum fuit, ex quo parietis unius in ruinis quaedam pinna superest reliquis a fundamentis usque distructis. Paucae illic cisternae in usum [*]( 1 planiciem P monacorum E cellolae P optinuerunt EV obtenuerunt P circundantes V 2 quae] que P quia V ut fertur PV ab om. E fundata in ramra E loci surrexit refatatus E 3 ob quod V ibi om. PY promissum quondam PV quondam promisso E 4 deum E paraclito E paraclyto V repleti cum correctura E 5 caelebriores P 6 septentrione ingressis a om. PV io septentrionale P septetnali, corr. 1. m. V 7 urbis PF 8 de] e E diuertendum EV 9 uaselicam E martirum E martyrum P 10 nuper om. PY coherentia P 11 loca om. V golgota P atque] et E anasthasiB bis E 12 locn est dmce res. E anastasin P anastasis E 13 martirum E 14 aparet E illa om. PV condam E ipsa E apsam V adfiia E afixo P affixo V domini E domino corpore PV 15 adque E positae PV cernnuntar E 16 difficiena P porregit P porrigit V 17 inferiori EV in uicinia] inuina E 18 instructum E conda E 19 ex co E parietes P ruinas PV 20 a fundamenta P ad fundamenta V destructis V usus E )

127
aquarum ostenduntur in ea parte ciuitatis, quae ad septentrionem tenditur.

Vicina templo Bethsaida piscina gemino apparet insignis lacu, quorum alter hibernis plerumque impletur imbribus, alter rubris est discolor aquis.

Ab ea fronte montis Sion, quae praerupta rupe orientalem plagam spectat, intra muros atque ad radices collis fons Siloa prorumpit, qui alternante aquarum accessu in meridiem fiuit. Iuxta murum Hierusalem uel templi ab oriente Geennon occurrit, quae uallis Iosaphat uocatur, a septentrione in austrum porrecta, per quam Cedron torrens, si quando pluuiarum aquas recipit, decurrit.

Circumiecta Hierusolimitanae urbis aspera ac montuosa cernuntur, quae etiam montem Oliueti mille a se discretum passibus in orientem prospectat. Duae in eo ecclesiae celeberrimae habentur, una in eo fundata loco, in quo Dominus ad discipulos habuisse sermonem, alia in illo loco, de quo in caelum ascendisse traditur.

Sex milibus ab Hierusolima Bethlem in meridiano latere secedit, quae humili muro et absque turribus angustissimo spatio circumdatur, ubi praesepe Domini exornatum insuper argento atque auro fulgenti cella ambitur. [*]( 1 ciuitates que P 2 ostenditur E in uicinia templi ostenditur V 3 templi P betsaida P Bethesda Tobler piscina om. V apparit ut signis P 4 coram E 5 rubri et aquis decolor E 6 rupta EP 7 exspectat PV infra V adque ad radices E atque in radicibus P atque radicibus V silua P 8 alternantia E 9 muroa iheruh salem E geenon E quae om. V 10 nullis P uocatur om. PV septentrionali E austum V porrectum E 11 Cedron om. V turrene P plubiaram E recepit P 13 hierosolimitane urbi E ac] et PF 14 olibeti E oliuiti P 15 dne E aecclesiae V caeleberrime P 16 abentur E eodem PV quod P 17 discipulos suos PV habuisse dicitur PV alio E altera PV illo om. PV loco om. E in caelum] caelum PV in celo E 19 hierosolyma E bethleem ab hierusolima P bethleem ab hierosolimam V 20 umiii E 21 spacio P presepi P exornatu P exornato V 22 adque E )

128

Hiericho uero ab Hierusolima in orientem aestiuum decem et octo milibus excurrit. Iordanis quoque ab eadem caeli parte ludaeae terrae praetenditur, quarto et uicesimo lapide ab Aelia separatus, qui primum mare Tiberiadis intersecans atque ex hoc mergens largis deinde ac placide fluentibus aquis in mare mortuum conditur, quod mare Hierusolimam uiginti circiter milibus respicit.

Chebron ciuitas quondam gigantum lapide ferme uicesimo et secundo ab Hierusalem infra meridianam plagam distat.

Mare magnum nusquam uicinius quam circa Ioppen oppidum possidet, quod quadraginta ab ea in occasum aestiuum milibus abest.

Longitudo uerum terrae Iudaeae a Dan usque Bersabee praetenditur ab aquilonali plaga in meridiem producta. Dan quippe uicus exiguus est in exterioribus Iudaeae, quae septentrionalem partem contuentur, in quarto a Paneade miliario Tyrum pergentibus, de quo Iordanis erumpens a loco nomen sortitus est. Ior uero Ebraei fluuium appellant. Ceterum Bersabee, ut supra diximus, ad austrum uergens uicus est maximus uicesimo a Chebron miliario.

Igitur longitudo siue etiam latitudo Iudaeae quanta sit, [*]( 1 hietico E hierosolima EV hierusolimam P oriente aestiuo V estibum E XCII P 2 iordannis E iordanes P 3 inde terrae E iudeae terrae PV IIII. et XV. PV 4 helia E elia V seperatus P separatur EV primo E tuberiadis P tyberiadis V insecans PV adque E 5 placidis P V 6 Hierosolyma EV XX. P 7 millibus V 8 cebron EP cibitas E condam E gygantum V ferme] uero E firme P XX et II PV 10 magnum] rubrum V nusquam om. E uicinus E circa] iuxta PV ioppem V 11 pos- sedit PY XL P ęstibum E 13 uerum om. PV Iudaeae om. V ad iudae E israhel P usque bersabę E 14 protenditur PV aquilonis E aquilonale P in] ai PV 15 quippe] quoque V indae P inde V que P 16 partem] plagam V IIII P contuetur V a om. P panide in rasura V 17 tirum E turum P iordanes P erumpens] erom P, om. V a om. V nomine E 18 hebrei PV ebrei E flubium E 19 uersabe E bersabe V 20 XX PV ac ebron E milibus V 21 longitudo siue etiam om. E iudae EP )

129
sanctus quoque Hieronymus determinauit in quadam epistola ad Dardanum, de qua nos huic operi, quae necessaria uidebantur, excerpsimus, in qua aduersum Iudaeos de terra repromissionis disserens etiam haec addidit:

"Respondeant mihi, qui hanc terram, quae nunc nobis Christi passione et resurrectione terra repromissionis effecta est, possessam putant a populo Iudaeorum, postquam reuersus est ex Aegypto, quantum possederit; utique a Dan usque ad Bersabe, quae uix centum sexaginta milium spatio in longum tenditur. Neque enim Dauid et Salomonem potentissimos reges exceptis his, quos post uictoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse scriptura testatur. Et hoc dico, ut taceam quinque Palaestinae ciuitates Gazam, Ascalon, Geth, Accaron, Azotum, Idumaeos quoque a meridiana plaga uix XXV ab Hierusolima milibus separatos, Arabes et Agarenos, quos nunc Sarracenos uocant, in uicinia urbis Hierusalem. Pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem blasphemandi dedisse uideamur. A Ioppe usque ad uiculum nostrum Bethlem XLVI milia sunt; cui succedit uastissima solitudo plena ferocium barbarorum."

Item paulo post: "Quod si obieceris terram repromissionis dici, quae in Numerorum uolumine continetur, a meridie [*]( 1 Hieron. ep. ad Dardanum CXXIX, Migne Patrol. lat. 22 p. 1104 12 cf. 2. Reg. 17, 11 22 cf. Num. 34, 4 ) [*]( 1 hieronimua EP determinabit E epistolam E 2 ex quo P opere que P 3 in qua in qua P iudeae terram E 4 addedit. Haec P 5 quae] qui P 7 iudeorum E est om. P est reuersus E reuersus est Hier. 8 egipto E aegyptum P ad om. Hier. 9 bereabee P quae] qui E CXL P spatium P in longum spatio Hier, 10 enim oin. P 11 regis P uicturiam P amicitia E amiticiam P 12 dicto P 13 palestine E palestinas P ascalonem P 14 accharon E idumea E idomeus P 15 hierosolima E separata est E seperatur P 16 sarracinos P uicina P 17 ne et inimicis P occansionem P 18 blasfemandi E 19 bethleem P XL et C P milibus E 20 plenas P 21 quod sibi quis (om. E) obiecerit EP quod si obieceris Hier. repromissiones P 22 que P in om. E meridiae P ) [*]( XXXVIIII IUn. Hlerosol, ) [*]( 9 )

130
maris salinarum per Sina et Cadesbarne usque ad torrentem Aegypti, qui iuxta Rinocoruram mari magno influit, et ad occidentem ipsum mare, quod Palaestinae, Phoenici, Syriae Coelen Ciliciaeque praetenditur, ab aquilone Taurum montem et Zephyrium usque Emath, quae appellatur Epiphania Syriae, ad orientem uero per Antiochiam et lacum Ceneret, quae nunc Tiberias appellatur, et Iordanem, qui mari influit salinarum, quod nunc mortuum dicitur, trans Iordanem autem duarum semis tribuum possessionem, Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse: et ego fatebor haec tibi repromissa, non tradita."

Item postea addidit: "Et mihi in euangelio promittuntur regna caelorum, quae instrumentum uetus omnino non nominat; sed si non fecero, quae praecepta sunt, nequaquam erit culpa in promittente, sed in me, qui promissum accipere non merui. Lege librum Iosue et ludicum, et quantis possessionum angustiis sis coartatus intelleges". Haec Hieronymus, uir in omni scripturarum scientia omnium eruditissimus.

Sed etiam et Iosephus nobilis historicus Iudaeorum situm [*]( 18 Hegeaipp. III c. 6, p. 181—184, 70 ed. Iul. Caesar ) [*]( 1 mare P synam P, Sin coni. Relandius, Senna Mignt coll. Num. 34, 4 usque om. P torrentem om. P 2 egipti E qui om. P nicoruram E rinocuroram P mare P ad postea additum E 3 palestini E palestinae P phenices E foenis P sirię cele E coelis eyriae P 4 cilięque E ciliciae omisso que P pertenditur P aquilonem P tauro P 5 zipherium E zypherus P emmath E que P e epipania E ephyfania P siriae E 6 antiociam E anthiocbiam P cinereth P que P 7 tyberiadis P in mare fluit P 8 quod nunc-duarum om. P 9 et semis P possessione E gath E dimedio P 10 tribu E et haec fatebor ego fatebor ego repromissa tibi P 12 addit E addedit P regni P 13 non om. E 14 perflcero E 15 promissa E 16 librum om. E et iudicum om. P possessionibus E possessiones P 17 intellege E intellegis P hieronimus EP 18 scientiam EP heruditissimus E 19 ea post etiam E; et scripsi, om. P sthoricus E storicus P iudeorum E )

131
totius eius regionis refert, qui utriusque Galilaeae ac Samariae terminos relatione distinguit aut uarias, quae Galilaeae, Syriae et Phoenicae adhaerent disterminantque eam, gentes: a solis occasu Ptolomais territorii sui finibus et mons Carmelus, qui erat ante Galilaeis, nunc uero Tyriorum finibus adsociatus, cui conectitur Gabaa ciuitas, quae quondam Iudaeis causa grauis exitii fuit; ab oriente Hippene et Gadara suis finibus restant. Eadem autem et Gaulanitidi regioni et regno Agrippae confinia praescripta ueteri aeuo fuere. A meridiano latere Scythopolis et Samaria suis utraque excipiunt regionibus nec ultra fluenta Iordanis patiuntur extendi. Septentrionalia eius a dextro latere Tyrus claudit omnisque regio Tyriorum, cuius obiectu Galilaeae spatia definiuntur. Ipsae autem inter se hoc distinguuntur modo, ut quae inferior Galilaea dicitur, ab urbe Tiberiade usque ad urbem, cui nomen Zabulon, supra maritima Ptolomaidis extenta longitudine diffundatur.