De Laude Heremi

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Nam et in primordiis rerum, cum omnia deus in sapientia faceret et singula quaeque futuris usibus apta distingueret, non utique hanc terrae partem inutilem et inhonoratam dereliquit, sed cuncta non magis praesenti magnificentia quam futuri praescientia creans uenturis, ut arbitror, heremum sanctis parauit. credo his illam locupletem in fructibus uoluit et pro indulgentioris naturae uice hanc sanctorum dare fecundam, ut sic pinguescerent fines deserti, et cum rigaret de superioribus suis montes, abundarent quoque multiplicata fruge conualles locorumque damna suppleret, cum habitationem sterilem habitatore ditaret.

Possessor ille paradisi et transgressor praecepti, cum locum uoluptatis habitaret, fixam sibi a deo legem seruare non potuit. quanto enim iucundior ille amoenitatibus locus, tanto huic in lapsum pronior fuit; unde non solum hunc legibus suis subdidit, sed etiam in nos usque suum illum stimulum mors tetendit. proinde heremum colat qui uitam cupit, quia amoeni incola mortem parauit. sed iam ad posteriora heremi deo semper acceptae exempla ueniamus.

Moses cum egisset pecus ad interiora deserti, tunc [*](1 conspiciat EFH 2 reuiset H 3 cellae H 4 alio HR quali in loco esse deum H 6 tum H 12 reliquit H dimisit EF 13 praesentis H 14 sanctis heremum H 15 parabat F in om. H 16 uite B 17 irragaret H 18 habundarent EFB 19 suppleuit H 23 iocundior EF 24 tanto om. EF lapsum hic R 28 accepta EF ) [*](12* )

180
resplendente eminus deum igne uidit innocuo, nec solum uidit, uerum etiam audiuit loquentem. nempe tunc dominus, cum abici pedum uincula commoneret, sanctam heremi terram pronuntiauit dicens: locus in quo tu stas terra sancta est; manifesto tunc indicio meritum occulti honoris expressit. confirmata quippe est a deo sanctitas loci sanctitate etiam testimonii, in quo, ut reor, etiam illud pariter et latenter enuntiat, ut accedens ad heremum pristinis curarum obligationibus uitae se absoluat et anterioribus uinculis expeditus incedat, ne locum polluat. ibi primum Moses diuini colloquii familiaris adhibetur interpres, accipit uerba ac uicissim refert, dicenda agendaue et percunctatur pariter et docetur, ac mutuo confabulationis usitatoque commercio cum caeli domino sermocinatur. ibi uirgam resumit in opera signorum potentem ingressusque heremum pastor ouium pastor ab heremo remittitur populorum._

Quid deinde plebs dei ab Aegypto liberanda et operibus absoluenda terrenis numquid non auia petiit ad solitudinesque confugit adpropinquatura in heremo utique deo a quo fuerat exempta seruitio? tendebat igitur ad heremum longe uastitate terribilem Mose duce. quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine! heremum ingressus Moses deum uiderat. en rursus redit ut uideat. ipse plane dux itineris populum suum dominus ad deserta ducebat, in usum utriusque temporis uiantibus trahens columnam, nunc rubentem flamma, nunc nube candentem. dabat ita tunc promerentibus e caelo signum, quod lactea mole porrectum alternis inradiabat ardoribus. intuito Israhel lumine sequebatur radium corusco eminus [*](5 Ex. 3, 5. 19 (Ex. 14,) 21 Ps. 30, 20 ) [*](1 innucuo E 5 iudicio EFH 6 etiam om. EF 7 etiam om. H pariter] tacite H 8 enuntiat] essentiat R 9 ae] gressus HR 15 reuertitur EF 18 inuia H 19 in heremo utique appropinguauit deo H 20 desertum EFH 23 redit rursus E en redit ut iterum uideat H 25 trahens uiantibus EF 26 itaque H e om. EF 27 moles E radiabat F 28 intuito] intento EFH. )

181
igne rutilantem, ut in heremi secreta tendentibus digne dominus, cum iter ostenderet, lumen praeferret.