Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

I. ENNODIVS ARATORI.

Velim ita labori meo faueas, ut ieiuno ueniam praestes ingenio, quia nefas est in deuotionibus despici amabilem discendi cupiditatem, quando quod gratiosus optulerit durus rerum interpres euacuat. laudandus est in studiis uel qui facundum aequare non putatur eloquio. inter benignos et eruditos quid eligatur incertum. eat, cum pars utraque det pretium. ergo crede diligenti et amaritudinem temporibus legitimi amoris amolire. nolo rem uoti facias necessitatem et desideria, quibus humanum genus natura peperit, digeras in maerorem. non habiturus continentiam, nisi nuptias optet, in culpa est: coniugalis copulae uitans remedium electurus est ant uirtutes aut crimina. tu te ut metiaris, inploro, ut nec supra hominem plenum casibus iter adripias nec intra hominem quae sunt plectenda mediteris. uix delinquit qui a natura et lege non deuiat. ergo post Musarum castra et inanes aetate nostra cantilenas ad curam te serendae subolis muta: uita quod uiluit, quia inter imperitorum exercitus furor est nolle rusticari: iuuat sapientem hoc esse quod plurimos. facessat philosophiae [*]( I. 3 praestis B 4 dispici B 6 interpraes m uacuat B 8 aligatar B precium B 9 teporibus fort. 10 amolore B 11 degeras BL merorem BLTV 12 nuptaas L\' 13 euitans T elicturus B 14 erimina B 17 inanes PТ2b, inanis BLTlV 18 te serendae] tenarendae B sobolis LT V uilnet B 19 peritorum B exercitia coni. Schottus 20 iubat B hoc esse] fecisBe coni. Schottus facessa B filosophyae B, philosophia T (a ex e corr.) et Sirm. )

229
in nostrorum nota conuentibus: ego curis deesse cupio, quotiens felicem inscitiam sequitur qui praecedit. ergo honorem salutati accipiens rescribe mihi, quid cum animo tuo pagina mea egerit. nam si quae mihi sit sententia flagites, ego ipsa studiorum liberalium nomina iam detestor.

II. FAVSTO ENNODIVS.

stat apud conscientiam culminis uestri quid sublimis uiri Faustini uoto debeamus et generi: et ideo quamuis apud uos credat sufficere quod pro filio pater rogauit, per me tamen quia parum putat eius sollicitudo quod egerit, preces frequentat, sperans ut uestra adulescens ad maturos deo auspice mores erigatur: uos detis praecepta, quid sequi debeat, quid cauere, uos apud quos necessarium credideritis scriptione prosequamini. haec sed culmen uestrum, etiam si taceam, esse facturum: sed nec potui tanti uiri precibus deesse nec debui. qua de re permotus lacrimis superius conprehensi et ego flens subplico per illam quae nobis a deo concessa est conscientiam (sic petitiones uestras pia martyrum saluatori nostro commendet adsertio), ut efficaciter apud uos et creator pro filio et domnus Faustinus pro Ambrosio supplicet: et ordinate praedictum iuuenem et orate pro ipso, ut adulescentem Roma nec uitiis possit nec morbis extinguers. scio uos plura apud homines, sed maiora apud deum praeualere, et ideo securus iam effectum illis polliceor quos commendo. ergo reuerentiam salutationis exsoluens paucis multa contexui. sufficit deo placentis uiri [*]( 1 connenientibos L curis deesBe scripri, coris donesse B, donaase curis LPTVb 2 infelicem Pb itscitia fort. scribendum et qui praecedit (= praelatum) ad honorem refcrendum est 8 rescribe (seri sup. ras. 2 Utt.) L 4 flagitis B ) [*]( II. 8 ueri B 9 debeamns BT, debeam LPVb deo. L 12 uestra] noster Pb, nester Schottus aduliscens B 15 hoc Pb 16 uc debni—nec potai LPTVb 18 conscientia B 19 et petitiones T piam B commend it B 22 iuniem B aduliscente| B romam L 28 morbis B, moribus LPTVb 26 sufficet B placentes BL2T1V )

230
instructam esse pietatem: et causa et persona cum dei solacio uestro disponatur studio.

III. MERIBAVDO ENNODIVS.

Quasi solem facibus adiuuet et mare exiguo humore locupletet, ita superfluis laborat inpendiis qui per se placitura commendat. sed stultum est perire occasionem beneficii, quando auxilium fortis inplorat: opum largus supra copias ditatus est, si credit subsidium quod pauper obtulerit: regale munus fit, cui insigne pretium praestat accipiens. domnus Faustinus de prolis suae profectu supra quam poscit paterna cura sollicitus, Ambrosium nostrum hac apud uos credidit prosecutione conmuniri, aestimans quod sanguis eius, quod prudentia, quod census intra Liguriae angusta delitesceret et artis fama nobilis artaretur obstaculis: alieno praesidio claritatem suam in Romanam lucem puta erumpere. facessat ab studiis meis negare testimonium quod plus opitulatur auctori: qui enim bonos adserit adprobatur. uidete quae de uobis fiducia sit, cui quicquid praecipuum habet nobilis terra commisit. nolo putet apud nos quod hac sit familia potius inueniri.. sufficit honorum cupidis sic plures uincere, ut potissimis conparentur. honestatem iuuenis uulgatus natalium pudor ostendit: faciat diuinitatis dispensatio, ut per uos principia eius hic bene locata solidentur. ergo honorem salutationis accipite et petitioni meae paterna, sicut praeceptores uocauit antiquitas, pietate respondete. [*]( 24 cf. Opusc. VI. ) [*]( 1 solatio BTV, salutatio L 2 disponetur B ) [*](III. 4 merisbaudo L õ adiubet B 1. ita] locupletati|tas B 8 largua BT (UB T in ras.), largas PLVb cupias B 10 praecium B 13 census eius V 14 delitiscejret BLTV et B, et quod LPTVb artis] estisB, eius b 16 ab] a T 17 bonus B 18 quidquid B 19 quod Bb, quo LPTV ac B 20 post potius ras. 12—14 litt. L sufflcet B 21 conparental] cSpatarentur L uulgatur B 23 locata] lota T 24 praeceptoris B 25 respondite B )

231

IIII. PROBINO ENNODIVS.

Si apud eminentiam uestram subplicatio mea recordatione subsisteret, crebra scriptione patuisset, nec quos apud Liguriam uestros dignatione uocabatis sepeliret obliuio. sed quia loco et opibus diuisi nec diligentiae lege conparantur, ideo perfectam subiectis caritatem, si digni sint, adlocutione praestatis, hac in amicitiam discretione coeuntes, ut uos cogamini tantum respicere, nos amare. erit uilium superba condicio, si plus a potentibus quam uerba praestolentur. ad querelam descendi caritatis imperio: debuistis me post periculum quod uideratis dignum putare conloquio, uel quia recentis mysterii reuiuiscentem conmendabat adsertio: puto quod digni sint honorum gratia de sepulcris redemptoris nostri potentia redemptoris ego tamen quamuis sim prodigus frontis et garrulus necdum de me fiduciam gerens, propinquos insinuo. praesentium portitor domni Faustini filius sufficienter bona pollicetur merita de parente: hunc ut uos foueatis, imploro, quia bene nostis qua sit creator eius morum luce conspicuus nec debet ad alios festinare nisi ad uos quemcumque uitae auctoritas armat et generis. ergo, domine mi, obsequio salutationis inpenso rogo, ut prosperitatem uestram epistolaris cura manifestet.

V. HORMISDAE DIACONO ENNODIVS.

Caelestis dispensatio epistolaribus beneficiis iunctos caritate consociat, dum quos discernit itinerum prolixitas in remedio [*]( IIII. 2 prouino ennodius B, ennodiua prouino LTV 4 quo∗s (o cras. uid.) B 5 opliuio B 6 separantur fort. 7 praeetatee B 9 conditio BTV a] simplex a B 10 praestnlentur B, praeatolarentnr L, praestolantor b quaerillam B discendi BLPTVb 11 debnistes B 18 putow L 14 sepulchris LPTV 15 tam B garrolns B 16 fidnam B propinquus B 18 parentem B 19 neo (eo in ras,) L debit B alia B 21 domne T et Sirm. m T, mihi BLV 22 epistolares B manifeetit B ) [*]( V. 24 hormisde BLT diacs B 25 ceclestis (1 ex e corr.) L benefitiis B iunctns B, inntos L, disiunctos (t. e. loco diuisos) fort. 26 itinereram B )

232
sollicitudinis iungit affectio, si sit cura sermonis. silentium tamen uestrum nimis admiror, quod post depositae sarcinas aegritudinia nulla me adlocutione subleuastis. sed quia loquendo opportune cogimus, ut loquaris, uel garruli, imitatione responde. bene enim res desiderii et poscitur et inpetratur exemplis. ergo honorem salutationis inpendens indico me deo propitio iam ualere, subplicans, ut uicaria mihi stili promulgatione benedicas.

VI. BEATO ENNODIVS.

Si proferenda temporibus de eruditionis messe pectoris horreo condidisses, ieiunae ab epistolis tuis commeantium dexterae non uenirent. sed quia neglegentiam et sterilitatem tuam sermonis prodit abstinentia, nos necesse est iterum ad culturam admonitionis adsurgere et terga iactis infecunda seminibus recidiuis ad ubertatem sulcis urguere. ubi sunt monita quae apud te adserebas esse uictura P ubi studium conloquendi, per quod et scientia patescit et caritas ? clamant silentia tua, te non adsecutum quod boni dignum possit esse iudicio. nam sicut rara doctos, ita continua prodit taciturnitas inperitos. ergo erubesce et tandem aliquando rumpe uincula et impedimenta sermonum. ostende quam ualeas, ostende quid promoueris, si tamen te iuxta uotum nostrum gratia superna non deserit. nunc salutationis honorem accipe et breui contentus epistula agnosce patri tuo quae longa conreptione reserentur fuisse mandata. [*]( 4 oportune LTV, oportunae jB; oportuna Pb, inportune fort. loquares B garroli B garruli imitatione uulgo coniungunt re- Q spode B 5 poscit B 7 naleret L ) [*]( VI. 11 peccatoris B 12 condedissis B ad L 13 detterare L aeniret B negligentiam B et st. tuam om. L I 16 siminibus B urgere LTV 18 patiscet B, patescat V, patesoat Pb 19 posit B 20 iuditio B, indicio coni. Schottus sicutrara (tra corr. ex tic ?) L doctus B 21 erubisce B. 22 indimenta B quam B, quid LPTVb 24 deserit] dent B 25 correctione T )

233

VII. AVIENO ENNODIVS.

Benedico dei nostri triplicem in maiestatibus unitatem, quae me inter angustias meas perfectae sanitatis loco de coniunctionis uestrae munere Subleuauit. uenit ad me sera quidem relatio, sed uotiua: adsit redemptor noster et inpleat quod inclinatus supplicatione concessit. domine mi, salutationis reuerentiam soluens rogo, ut actionis uestrae summam de suburbano illo cum parente uestro domno Liberio Christo uobiscum adnitente conpleatis, quatenus, si euenit commutatio, pretium dignetur accipere, ne diutius sub promissionis nutemus ambiguo, quia uos nostis nihil plus esse quod in hac supplici uestro mundi conuersatione praestetis.

VIII. VICTORI ENNODIVS.

Dum inscitiam sublimitas tua praeloquitur, eruditionis secreta patefecit: inpugnas perfectione quod adseris. nam dum te saluo pudore inlitteratum esse confirmas, quid naturae uigor, quid studiorum lima contulerit, declarasti. credat mihi subli* mitas tua, inbuendum liberalibus disciplinis iam suis bonis ditauit. si talis lingua prosequitur fratris Pauli filium, facunda adstipulatio et commendat et edocet. nihil longe degentibus magistris opus est, quando digna laude loquitur qui dirigit ad docentem. erubesco insinuatum minus inuenisse quam detulit, deum rogans, ut quod de me per adfectionem praesumitis ingenii ualeam uirtute conplere. uos tamen honore salutationis accepto quibus libet officium sermonis inpendite, dummodo sollicitudini meae de prosperitate uestra multiplex scriptionis cura respondeat. [*]( VIL 3 nnetatem V1 7 m T, mihi BLV 9 cum] c5 L adtinente B 10 quatinus LTV 11 nutimus B ) [*]( VIII. 16 insciam B, iniitiam Tl 17 perfectionè L 19 studiorum (i in ras.) B 20 bonas L 21 tales B 22 prius et om. B 23 diriget B 24 erobisco B munus Lb, manui B 28 uestra om. Sirm. )

234

VIIII. CAMILLAE ENNODIVS.

Intercepisti nostrum nescio quem secuta consilium. nam paruulum tuum, quem studiorum liberalium debuit cura suscepisse, ante iudicii conuenientis tempora religionis titulis insignisti. ueneranda quidem ecclesiastici forma seruitii, sed quae ad duas partes animum non relaxet: unum et difficile iter est quo itur ad Christum nec occupatos multipliciter aliquando uia arta suscepit. properantes ad se de disciplinis saecularibus salutis opifex non refutat, sed ire ad illas quemquam de suo nitore non patitur. iam si eum mundo subtraxeras, mundi in eo schemata non requiras: erubesco ecclesiastica profitentem ornamentis saecularibus expolire. adnueram quod per Patricium diaconum, quantum ipse asseruit, postulasti: quid oportuit eum aliter ad me, quam diebus ipsis inuentus est, destinari? si iudicium meum consulis, uolo ad me pertinentes magis merito sanctos esse quam titulo. uere animum meum de quietis statione ad cogitationum pelagus expulisti. suscepi tamen deo auspice sanguinis mei uernulam. nunc restat, ut conatibus meis fauor caelestis adrideat et neglegentias hominum piae moderationis ubertate conponat. domina, ut supra, salutem debitam dicens precor, ut nunc geminam sollicitudinem pro utrisque suscipias et deo nos commendare adsiduis precibus non omittas.

X. CELSO ENNODIVS.

Lenocinium est, non gratiae sacramentum quod tantum praesentibus exhibetur: amicitiae sinceritas et longe positos [*]( VIIII. 2 camellae LTVb, camelle BP 4 paruolum B 5 suscipisse B, suscipere LTVb 6 aecclesiastici B (et sic l. 12) seruitiis B 7 relazit B 8 occupatus BL 9 uita Sirm. disciplininu T 13 ezpulire B 14 diacs B ipse asseruit Pb, ipseruit BLV, imperauit T 15 istis fort. 17 magis] magistri L 18 eogitatiane L1, cogitationem B 19 uernolam B, uenulam Fabri codex 90 ut nt B fabor B 23 nos B, nostro LPTVb 24 adsia duis B non o.] Domi|natas L ) [*](X. 28 amiticie T. )

235
non relinquit. quid possit uera fides, intellegat qui tunc adipiscitur beneficia, quando desinit supplicare: ego mihi debeo, quod ad stationem precum trans Gargara positus peruenisti. tu luce conscientiae amicos et litteras uno a te tempore diuisisti, sectans non solam longinqua sed abdita, ita ut nusquam te sagacis boni persecutor inueniat. semper et hic quidem latentia inter lepores cubilia diligebas, sed saepe latebram tuam qui presso ore uestigia rimatus est inuenit. nunc altiori consilio, credo, ut maerores accenderes, te hominum coetibus submouisti. ergo solam pueritiam debuisti Mediolanensibus tuis? et uirum te tenere debuerant qui puerum possederunt, et quos laetificasti de amplexibus debuisti iuuare consiliis. sed hinc alias. tu tibi prouisionum tuarum aut gaudia debebis ant lacrimas. ego interim salutationem praefatus memor debiti donationem de puero destinaui, hoc apud me reputans, ut nec inportunus in tempore diffidentiae suae uinceret et cessans inter desperationis mala gauderet.

XI. FAVSTO ENNODIVS.

Suscepi litteras multiplici gaudiorum dote locupletes et gratiam circa uos dei quam noueram nuntiantes. protinus testibus Christi nostri cum lacrimis, quas suggerebat hilaritas, indicata patefeci et quod per ipsos inpetratum fuerat gratias [*]( 1 relinquid L fedis B intelligat B 2 benefitia B desinet B debeo] deo B 3 tranl B preuenisti B 4 lucem B 7 cupilia B dilegibus B 8 rimatus est] rimator B, rimatur fort. alciori B 9 maerores scripsi, matores B, maiores LTVb accenderes Tl et Schottus, adcenderis B, accenderis PT2Vb, accederis L cuoetibus (e in ras.) B 10 dibuisti ,B mediolansibus L, mediolaninsibus B1 11 te ex ti L tenebre L possiderunt B 12 anplexibus B inbare B 14 praefanatus B memor d. donationem om. L in mg. add. m. ant. 15 haec L1 repotans B 17 disperationis BLV ) [*](XI. 20 suscipi B locupletes Pb, locupletis B, locupletas L TV 21 graciam B nunciantea B 22 sugerebat B 23 imperatum T )

236
referens quasi nonus relator adserui. uere; domne Fauste, simpliciter in hac causa uulgatum est, quid haberet meriti, quid uirium in precibus illa sancte anima quae praecessit: nam etsi sit spes nostra adhuc caeca mundi luce uestita, sed quod conueniens esse nouerat sine nostrae actionis labore promeruit: cum a nobis diuideret res in manibus conlocatas, obtulit longa statione distantes, felicius tribuens necessaria quam cupita. ergo mundus iste ueri aliquid habet: aut si non habet, non de eius dicione mox: rapitur. mentiti sunt homines qui se iurabant accipere beneficia, si dedissent: etiam superna dispensatione coniuncti sunt a quibus nec accepimus blandimenta nec dedimus: certa de desperatione confidentia et nebulosum de publicata promissione constitutum. uere dicerem, si doleret ista discissio, quod tales homines nec illa, quam dicitis nutricem mendacium esse, Liguria potuisset emittere. quid arguam prius in illis? fallaciae aut fatuitatis obscena? perdiderunt duos, qui inter se sanctorum impetratione sociantur, per quos potuisset diu iacentis et in umbram coactae familiae scintilla reparari. memores estis domnum Auienum uobis in ecclesia dixisse, deum se de illa puella specialiter non rogare. uide progeniem sanctis creatoribus ad usuram uitae procedentem. intellegebat plus se parentum fletibus quam actione promoturum. gratias tibi, omnipotens deus, gratias, rector fidelium, qui ancillae tuae uota respiciens prophetiae in ea pollicitationes inplesti dicentis: anima eius in bonis [*]( 25 Ps. 24, 13) [*](1 nouos B 4 etsi om. B ceca B uestitas| et B 5 sinae B nostre B 6 dioiderit B 7 optulit LTV felici∗us B 8 si non] sisi B, si T 9 ditione BT, dictione L 10 benefitia B 11 accepimus Tab, accipimus BLPTlV 12 didimuB B disperatione B 18 pullicata B 14 disIII|cissio B dicetis B 15 neutricem T mendaciorum coni. Schottus mittere Sirrn. 16 falatiae B 18 iacentes B 19 scentilla B, scintille L reparari T 20 acclesia B illas B 21 progenies L saotia B procidentem B 22 intellegebant F, intellebat B 23 promuturum B 24 profitaei ne a B 25 inplisti B dicentes B )
237
demorabitur, et semen eius hereditabit terram. perfice, pie arbiter, quod remansit, et m alterius serui tui copula. serenus adspira. mihi si haec uidenda morbus, qui iam uitalem praeoccupanit substantiam, non relinquit, uideat de illis bona pater et aui proauique ante transitum suum nomen accipiat. me tamen quamuis peccatorem adhuc gratia superna non deserit, qui admonitionem cautione praeuenio. nam desideria mea, ne legati prouincialis nomen acciperem, licet cum dolore suspendi. timui, ne aut rerum dominus uobis disponentibus haec a se exigi crederet, quae cogit necessitas postulari, aut ego redderer officiis onerosus et actionibus infecundus, quamuis nec exsequi nec iniunctis par esse sufficerem. rogo ut supplicetis deo, ut me uel usque ad uotorum communium tempora. in mundi istius seruet incerto.

XII. MERSALAE ENNODIVS.

Fero uestrarum abstinentiam. litterarum, si sic ad incrementa gaudii mei pertinet quod tacetis: non est molesta paginalis intermissio, si cum splendidis dictionibus iunguntur rara conloquia. quod de gratia circa uos dei, quod de sanctis parentibus praesumebatur accipio. iam suffragiis amicorum dei, qui tibi pater et frater est, agnouisti. uere dictionem tuam sine lacrimis, quas dabant gaudia, non relegi. nolo apud te quae de te sentio uerborum inportunitate producere. labora ut quod suggerente in sensibus uena inuenis conponas eloquentia. nihil tibi a domni Fausti et domnae meae matris tuae filio minus est, nisi quod ipse studiose subtraxeris. parcat tibi tamen deus, [*]( 2 piae B copola B 3 serenũ T moribus T 4 peroccupauit B relinquid B 6 gracia B 8 prouintialis LV 10 quae-redderer om. B aut scripsi, et LTVb 11 offitiis B honerosus BLTV 12 exsequi (se corr. uid.) B, exequi T simplicetis L XII. 16 messale BLT 17 absentiam Sirm. 18 paginales B 19 si] sic B 20 perentibus L 21 praesummabatur B, praesumatur LTVb 28 dabant T*, dabunt LPT1 Vb, debunt B 25 sentibus B 26 et ex a? corr. B 27 ipse B, ipsa LPTV, ista b studiosae BV )

238
ut credas me inmemorem tui esse, dum inpedientibus morbis frequenti te scriptione non ueneror: debes nosse dignum esse uenia quicquid necessitate delinquitur. domine mi, salutationem plenissimam dicens benedicere me deum in operibus eius de domni Auieni coniunctione significo et de te quod eius pietas pollicetur expecto.

XIII. PANFRONIO ENNODIVS.

Peregrinari me in solo patrio nobis absentibus crederes, etiamsi ualerem. at cum aegritudo mihi et quorundam insistat infirmitas, inter utrasque quid faciam? quis uno tempore et morbos ferat et perfidos ? scias nulla cautione, nulla innocentia in ciuitate nostra quae deo medio promissa sunt custodiri: totum felicitati tribuitur, nil amori: circa humiles rara dignatio: optimus ille qui celsior. sed haec ego non pro mei, cui nihil superest quod sperem, consideratione suspiro: dolet mihi illos perire quos diligo. plenius uobis rem omnem et quam propter studium uestrum inuidiam contraxerim homo uester insinuabit. ego honorem salutationis inpertiens rogo, ut scripta mea et domno Auieno et domno Liberio protinus contradatis, et per ipsum, qui uobis Panfroniam nostram sanam tribuat, coniuro, ut mox me quid responsi dederint instruatis : quia si regius occupatione aliqua negatur aduentus, ego ad uos deo meo suffragante sub quauis membrorum meorum fragilitate uenire festino. [*]( 1 esse tui Pb 2 debis B nosse] nos B ee (alt. e 1 ex t corr.) L, om. B 3 m T, mihi BLV salotationem (em in ras.) B 4 me d.] medium. B de om. T 6 exspecto L XIII. 9 crederis B 10 ad B 11 utrasque B, utraque L PTVb 15 optin\' L 17 plenius-studium om, B 19 insinuat B ergo B 21 Pamfroniam Sirm. contribuat P V (con exp. V m. 1) b, ∗∗∗tribuat L 22 ciuro V, cũ iuro T moi] uos Sirm. instruates B )

239

XIIII. HELPIDIO DIACONO ENNODIVS.

Deus sanctitatem tuam misericordiae suae et gratiae prosequatur insignibus, qui de humilitate mea rem amici faciens dignaris esse sollicitus et me meosque promittis peculiari affectione te colere. scio, quia deus propitius tibi sic gratiam inuicti principis contulit, ut humilitas ecclesiastica non periret. uere, domne Helpidi, si dignatur pius rex de seruo suo esse sollicitus, tu fecisti, cuius animo nullus amicorum uicem poterit repensare. scias me tamen cotidie diuersa adfligi qualitate morborum, ita ut de uita desperem. rogo tamen honore salutationis accepto, ut domnum Faustum et filios ipsius memor animae tuae sinceriter diligas et pro mea anima, quantum praeuales, orare non cesses, quia non remansit in luce quod sperem. rogo etiam, ut me frequenti digneris alloquio et si domnus noster ad Liguriam uenturus est intimare procures.

XV. ENNODIVS STEPHANIAE.

Bene est animo meo, quod grauatum peccati fasce meministis et inter illas sacri pectoris curas, quantum epistolae ad domnum Auienum destinatae manifestant, personae meae non emergit obliuio. deo gratias ago, qui per indebitam delinquentibus clementiam solita miseratione succurrit, dum eos sanctarum animarum intercessione sustentat. non credo, quod inter orationes deseratur quem nobilitatis alloquio. saluto ergo humilitate qua dignum est et rogo, ut illi adsidua orationum donetis suffragia, quem commemorationis pascitis ubertate. [*]( XIIII. 2 hilpidio BLPTV diaci B 4 facies B 5 dipares B et me] me esse et B meosquę B & recolere T sit T 7 aecclesiastica B 8 bilpidi PTV, hilpidis B, nhilpidi L 10 cotidiae B adflici B 11 desperem Ph, diaperem BLTV 12 adcepto B filius B 13 anima mea Sirm. 14 praeoalis B cessis B remansis B \'quod quod B 16 ad L.] alliguriam L procnris B ) [*](XV. 18 stephane L 20 pectoris] peccatoris B 21 destinate BL 25 orationis B 26 qu.a (i eras.) L 27 pascetis B )

240

XVI. ENNODIVS ADEODATO.

Olim ad beatitudinis tuae scripta responderam, si facile fuisset Romam pergentium itinera deprehendi. ecclesiastica humilitas a mundi potentibus quasi res peregrina transitur. ut primum tamen domnus Dioscorus Romam perfunctus pii laboris remeauit officio, ad restitutionem debiti reuerentiam uestram suspiciens adspiraui. uos filios uestros, domnum Faustum uel sanctam progeniem ipsius redire Romam cupitis, nos manere: dispar sententia ad unum affectionis callem sine errore reuertitur. deus tamen optimus dispensator quod felicitati eius scit conuenire disponat. mihi domni Fausti suorumque prosperitas praesentiae uice blanditur. domine mi, salutationis cultum pleno amore dissoluens codicem quem dedistis filio uestro domno praefecto remeante transmitto: uos meum aut illum quem promisistis, si placuerit, destinate, illud tamen specialiter conferentes, ut orationum uestrarum numquam me propugnatione nudetis, quia nullus mihi murus potior esse aduersus peccati arietem poterit, quam si illarum me tutela defenderit.

XVII. ENNODIVS APODEMIAE.

Non clauda fides est opinionis antiquae, quae perhibet quod propinquitas generis non defrudetur longinquitate regionis. manent familiarum suis iura cardinibus nec quae sunt diuisa habitaculis dissociantur animabus: percurrit aetherius uigor, ubicumque carnis cognatione producitur, et illa caelestis portio unius patriae non continetur angustiis. sic tu, domna mea, [*]( XVI. 4 itenera B depraehendi B 6 dihoscorus B 8 suscipiens L Faustam] Paulum Sirm. 12 mihi///| B I 13 m T, mihi BLV 16 promisistes B ) [*]( XVII. 21 apoemie T 22 clada B1 est om. Sirm. antique B 23 non d. 1. regionie om. L add. in mg. defraudetur P2T 25 habiculis B ethereus T 26 productor B 27 unus B1 )

241
longe a corpore degentem Ennodium perquisisti, efferendo desideratis nobile munus aspectibus. accepi cucullam qualem debuit dirigere religionem profitenti sanctissima. ora, ut dignum me humilium indumentis etsi non inuenerunt dona uestra, tamen meriti sui nobilitate perficiant. domina mi, salutem largissimam dicens rogo, ut crebro me uenerandis releuetis alloquiis. laenam et racanas cuius uos uolueritis coloris rubei aut fused mihi sub celeritate dirigite.

XVIII. ENNODIVS STEPHANIAE.

Sufficeret equidem pro epistolari commercio meritum portitoris, cui et uena sua quod loquendum est et pura circa me ministrat affectio. sed animus meus ad duplicatum festinat obsequium, nec simplici quam reuerentia uestra exigit humilitate contentus, domno Auieno scripta coniungit, illi quem de stirpe uestra procreatum et uita prodit et oratio. grauiter tamen fero, quod rusticas uoces nimis urbana et subtili elocutione narratis. non ita circa familiam uestram gratia caelestis innotuit, ut aliquem in ea liceat maioribus suis aut lingua esse aut actione dissimilem, nisi forte quod uos supra. claritatem seniorum sanctae uiduitatis in uobis fulgor inradiat. nempe illius domni Fausti germana es, in cuius praefectura quod monachos instituat inuenitur, quem plus est actione uenerabilem esse quam titulo. rogo uos seruitio salutationis exhibito, ut numquam scholasticorum indociles conpositiones [*]( 1 offerendo desiderantis fort. 2 cocullun B 3 diregere B ante sanctissima distingunt b et Sirm. hora T 4 noon B 5 perficiant (perf in ras.) V mihi BLV, mea P2 (m mg.) b 6 me om. b reaerandis T reneletis Tb .7 lena metra canas T robei B 8 oeritate B 1 ) [*]( XVin. 10 stephane L 11 aequidem B 14 eziget B 15 contẽ///tus T conionget B 16 styrpe B 17 orhana B snptili B 19 in ta] inae B 23 monachns libri, em. Sirm. 24 esse] ∻ T s. I. 25 indociles Pb, indocilis BLTV ) [*](VI. ) [*]( 16 )

242
sanctis dictationibus misceatis: sufficit mihi quod admirer, quod si mereor sequi debeam, in uestris sensibus inuenire.

XVIIII. ENNODIVS AGNELLO.

Longo animus meus pependit incerto, utrum pro diligentia notitiae uestrae ianuam scriptionis amabili praesumptione pulsarem et excellentissimi hominis per hunc callem pectus ingrederer an per homines uestros uaga salutatione contentus secreta, quibus obsidebar, inrumperem, quia nisus mihi est non esse in hominum numero conputandus quem hominum potissimus ignoraret. et plane illi nec mores suggerunt fiduciam nec natura, qui in arce locatis absconditur, uobis praecipue, quos uterque orbis amica et socia diuersitate conplectitur, quos dei timor gratiae suae comitate firmatos fecit iam honorum summa largiri et, ad quod uix praecipui perducuntur, ad opinionis gloriam dare subiectis.. laudandi sunt apices, sed ad eos sudore maximo uix uenitur. quod tamen feliciter dictum sit, et inter munera uestra sunt culmina. ergo salutans reuerenter epistolam breuitate concludo, ne ante dignationem uestram uideatur inportuna laudatio. latius post responsum paginale, quod moribus, quod potentiae uestrae conuenit, eritis Mundo mecum adtestante lecturi.

XX. ENNODIVS MASCATORI.

Et me sperare quod pium est et uos decet adnuere. nam disparibus uiis ad unum finem remuneranda tendit intentio. [*]( 1 sufficet B ) [*]( XVIIII. 7 excelentissimi B 9 quia] qui L nisua scripti, uisum libri 11 plene B fidutiam B 12 arche B 0 u∗bis L praecipuae B 13 socia a B quos (s in ras. uid.) T, quod Sirm. 14 tuae B bonorum Pb 15 quos Pb perdncnnt (er ex rae corr.) B opitionis L 20 quod m. q. potentiae L 8. I. 21 erites B 22 lectari B ) [*](XI. 25 decit B )

243
uos solacia rebus inpenditis̃s, a me tenue sermonis postulatur auxilium. sic fit, at cui incumbit per officii considerationem praestare potiora uix possit exigua. reddat ingenuitatem homo palatii, quia ecclesiae nihil amplius sufficit quam precari. scitis pro ascinis a quo ueniat retributio, si iuuentur. succurrite his quos et patria terra captiuat, quibus et iuuentur est cum originariis et condicio dolenda cum profugis. pluribus Christianum et sapientem non decet admoneri, ne longa deprecatio fructum sibi ueniat adscribere laboris alieni. saluto ergo humilitate qua dignum est et ut praefatos cum gaudio ad me remittatis inploro..