Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

X. ENNODIVS FLORO ET DECORATO.

Conpulsoris functus officio ad redhibitionem promissionis suae uix aduocatum coegi, ut quod aduocatis debebat exsolueret. genus durae professionis, ut a nobis dicenda praeueniam: ad uerecundiam clericus inclinaui. quale sit quo molliuntur obstinatissimi et quid sibi uelit qui raptores spoliat aestimate. argenti libram, quam frater Epiphanius dedit, fratri Gaiano ad uos perferendam tradidi, pactis tamen adhuc apud me quae suscepi constitutis. restat ut, si tradere debeam, designetis. domini mi, salutationem plenissimam dicens rogo, ut primum per sanctos pro me orare dignemini, deinde domnis amatoribus uestris obsequia mea sub illa qua me cupere scitis humilitate reddatis.

XI. ENNODIVS AGNELLO.

Male est animo meo, quod de facundiae suae dotibus mihi abundantia uestra nil tribuit et ita eloquentiae opibus incubat, ut partem ex eis facere sacrilegium computetur. turpis est [*](1 seraastis T diligentiam — praesentaretis om. B add. a. I. I eorr. me portionS L 2 praesentaretis Bb m T, mihi BLVb 3 calamitatis T 4 solatia LTV ferentiam B mUtatis sirm. ) [*]( X. 7 redibitionem BTV, redibilcionS L 8 debebat (bat corr.) L ezolneret T 9 dicendam L 10 nericondiam B I# moliuntor V 11 uellit B qui raptores — epist. 13 p. 181, 36 ecce om. Bb, primM edd. Sirm. stimate L 18 pferendam L 14 reeignetis fort. 15 domine T m T, mihi LV 16 per] per me L V1, om. Sirm. pro me sanctoB Sirm. 17 noetris Sirm. ) [*]( XI. 21 est om. T facondie T\' 22 habondantia T et sic saepius nihil Sirm. ) [*]( 12* )

180
- equidem uniuersarum rerum auaritia: contigit tamen, si uerba deneges, plus pudenda. saepe etiam euenit ut frequenter scribentes minus diligant: numquam tamen accessit, ut aliquid caritati reseruet qui in perpetua taciturnitate perdurat. potest nasci de epistolaribus blandimentis ambiguitas: certa fides est ab eo, qui seruat silentium, non amari. haec sunt, quae in festinatione perlatoris celer scripsi, geminis stimulis incitatus uel properationis baiuli uel doloris. ergo taedio animi mei remedia incunctanter adhibete, ut quamuis defuerint hactenus affectioni pabula sua, in statione esse tamen promissa caritas innotescat. domine mi, salutem plenissimam dicens quaeso, ut expectationi meae quod sufficit loquendi peritissimo non negetur.

XII. ENNODIVS HORMISDAE DIACONO.

Nullus remaneret imperitis locus ueniae, si plura loquerentur: sola breuitas commendat indoctos. supra errorem est prolixa narratio rusticantis: quando ab ignaro extortum fuerit quod diu legatur, sibi rancorem suum debet exactor. quisquamne hominum in longum uult fastidienda procedere et nullo sapore condita breues terminos non habere? Romana hoc, frater, et nimium artifici subtilitate flagitasti: sed nos contra fabricatos munit simplicitas nullis colorata praestigiis. etenim quamuis me delenifica epistolae tuae oratione produxeris, mei immemorem non fecisti. scio artare paginam, cuius pretium promulgator intellego. noueris me tamen meis partibus non deesse, quamuis uocet in medium et urbanus et clericus. sed quid produco paginam, cuius superius angustiam pollicebar? haec mihi cum amante concertatio: talis fructus est litterarum. [*]( 2 denegensYL 3 nunquam TV 6 nos nln fort. 7 inci- ! tatus] agitataB T 9 defuerint (i ea; e corr.) L 11 m T, mihi LV ^ 12 ezspectationi LV ) [*]( XII. 15 bormisde T 18 ignarvoJL eiortum T 24 pro- 1 dixeris L 29 mi//// L, m ex mihi T m. 2, mi V amantẽ*L )

181
domine mi, salutem uberrimam dicens precor, ut Christi nostri tribuente misericordia crebro salutem uestram uotiuis mihi, dum meam quaeritis, nuntietis affatibus.

XIII. ENNODIVS BOETIO.

Si liberum esset imperata differri, concederetur mihi adhuc ornamenta silentii non perire: nam taciturnitatis munus est quod non inhumanum loqui me posse credidistis. uidete quantum linguae genium uox pressa contulerit. sed res est uacui pectoris periclitata remedia non tenere. agit sermonis cura, ne promulgantis celetur inscitia, quando otii labor gloriam intercipit. ecce ego ille ante probationem laudatus subdor examini et ferias meas, ne uidear praedicatione dignus, inrumpo. nam dum humilitas reddit obsequium, impetrata per silentium non habemus. tu in me, emendatissime hominum, dignaris praedicare uirtutes, quem in annis puerilibus sine aetatis praeiudicio industria fecit antiquum, qui per diligentiam imples omne quod cogitur, cui inter uitae exordia ludus est lectionis assiduitas et deliciae sudor alienus, in cuius manibus duplicato

igne rutilat qua ueteres face fulserunt. nam quod uix maioribus circa extremitatem uitae contigit, hoc tibi abundat in limine. uere dedisti pretium loquacitati meae, dum desiderantem conloquia primus aggrederis. contigit noua res garrulo, ut usque adeo produceretur, donee exigerent scripta responsum. deo gratias, qui occultis itineribus de propinqui uos necessaria affectione commonuit. ecce geminae causas iniuriae iam tenetis: nam postquam agrestis innotui, praesumo dicere me parentem. domine mi, salutis officium dicens spero, ut circa litterarum [*]( 1 mi T, mihi LV dicens om. L christi] dei Sirm. 2 ut crebro LV ) [*]( XllI. 6 librum L conderetur L . adhuc mihi Sirm. 11 insitia T 18 cogi**tur (ten eras.) L 19 dupplicato T 20 fasce V, faece LT 21 habundat T lumine T 26 commouit Sirm. 27 innotuit T me dicere LTV 28 mihi Bb salutatis Bb, salutati fort. )

182
munia frequentiam commodetis, in quo opere adsiduitatem et amans exhibet et facundus.

XIIII. ENNODIVS ARCHOTAMIAE.

Ita supra claritatem generis morum luce profecistis, ut quos etiam uobis non nectit propinquitas acteum uestrorum bona subiciant. quia enim non perfectam reuerentiam sit paratus inpendere animae in dei cultura sublimi? quia peregrinum se facit a redemptoris gratia qui deo non non obsequentes. indicium enim est conuersationis praecipuae Christi nostri amare cultores: proximus est emendatissimis qui diligit iam probatos: testimonium dat bonorum sine dubitatione meritorum, si studeas laudibus prosequi sub debita continuatione perfectos: fit sanctis proximus qui in illis sine fuco praedicat sanctitatem: quemcumque diligentia hortante praetuleris, dispendium. pudoris est, ni sequaris. quis salua uerecundia per spinosa gradiens purgatum iter adtollat et uiam salutis aspiciens calles eligat noxiorum? professio caecitatis est bona ante oculos in exemplum locata respuere et unde imitatione proficias non tenere. haec, mi domina, de te non incertis fama nuntiauit indiciis, non loquax uulgus per ignara iudicii ora iactauit, cui mos est de humanis actibus, dum scintillas in rogos animat, amplificatas fidelium flammas extinguere. hoc nostrorum relatione propinquorum, praecipue tamen domina et sorore Euprepia [*]( 1 adaiduetatem B 2 exhibet et] ezhibitet Bb ) [*]( XIV. 4 arcotamiae BLVb, archotamie T 5 profecistis (tII. rec.) b, proflcistis B, proficitis LTV 6 nectet Bb acUum L 8 in p 8. I. 9 a* (d eras.) B redemptori B suspicet B, suscipit LT 10 connersionis T praecipue TV 11 proximns Bb, proximis LV diligat Tl, diliget B 12 das T 15 quaecumque Bb ortante BlLTV 16 ni] ne Bb, in L nerecondia T* pinosa B 17 callis B 18 cecitatis B 19 respnere] respicere Sirm. 20 mi] mea b 21 nlgns B ignorantia L 22 de om. L scentellas B rogoe b, rogns B, rogum LTV anplicatas B 24 praecipnae B domna Sirm. enpraepia B b, enflpia LT )

183
referente, percrebuit, non solum uos dignas esse praeconiis, sed instituisse celebrandum et uenerabili filio cum prosapiae radiis facem conuersationis ingerere. habet, quantum conperi, Lirinensis habitator quod de sancta matre discat, etiam quae urbana domicilia non reliquit. si mihi credit pietas tua, plus est in acie uicisse saeculum quam uitasse: resignat timorem fuga certaminis, nec spes est ulla uirtutis, quando ante congressionem declinatur aduersarius: conscientia roboris paucis adquiescit ad latebram: hoc est secretum eligere quod ostendisse formidinem. haec ego non dominum meum et familiae nostrae iubar presbyterum arguens scribo, cui nec ibi credo inpugnationes deesse, quas superet, in quo loci uisus est declinasse conflictum. tunc enim uniuersa saeculi blandimenta calcauit, quando aetatis opum natalium profectionem eius retinere catena non ualuit. sed uobis quantum sexus infirmior, tantum debetur potissima de palmae adeptione laudatio. prope est ut etiam illius tu sis tutela propositi, quae mala uiduitatis et orbitatis patiens de uenerabilis filii meritis solacii tui occasione pateris nil perire. ecce ubi femina fragilitatis oblita castelli uice et uirum et iuuenem ab hostili inpugnatione subducit. huius facti dux gloriosa perdures et usque ad illud in saeculo perseueres, quo illum, si ita res poposcerit, iam maturum mundi istius campus accipiat. uellem, confiteor, si epistolaris pateretur concinnatio, in longum uerba producere et de actuum uestrorum ornamentis pauca sub loquendi ubertate narrare. sed haec ad alios scribenda reseruentur. sufficit uos [*]( 2 uenerabilia LTV proiapie T 3 lyrinensia BLTb 4 scę mai L sed § in a corr. 5 orbana B reliquid B 6 aciae B seculum B 7 uirtuti fort. ah. T 8. I. m. 2 8 on pacis? 9 adquiescit Bl ut uidetur, adquiescet B (corr.) LTVb 10 e.go (r eras.) L domino meo b 11 presbiterum L Vt prnesbiterum B cui L s. l. ibe L1 12 inpugnationis B 16 debet L depotissima V 17 «illius (m ercu.) B uidnetatis B 18 fili B solatii LTV 22 perseueris B, peraeuee T1 matura VI, maturi Tl ut uidetwr 23 uellim B confior L i in ras. 24 pateritur B, paterentur T1 continuatio L de B s. I. 25 act.um L 26 seribenda B seruentur F\' )
184
scire, quia, quamuis a me numquam sis uisa, cognosceris et adorandis inserta monumentis radice animi iam teneris. scriptum est, meministi: laudent te proximi tui. uere sola mihi uellem causa existeret Gallias expetendi, ut cum domno meo presbytero, utrique osculantes manus et oculos tuos, beatam te in quauis adflictione temporis redderemus. domina mi, propter quod mittuntur epistolae, corpore me ualere significans prosperitatis uestrae statum requiro, deprecans et per deum coniurans, ne umquam mihi orationum uestrarum adiumenta denegetis.

XV. ENNODIVS AGNELLO.

Deo gratias, qui circa magnitudinem uestram licet protulerit cupita, non reppulit. etenim ne fides claudicet supplicantis, desideria differuntur, quia deuenustat secuturae hilaritatis genium uelox impetratio. et uos quidem honores meruisse, non optasse manifestum est. sed praecedens concinnatio eloquitur uota diligentum. nouit omnipotens et generis uestri luce permotus et gratiae quam polliciti estis inuitatus fiducia: praecessit in prosperis uestris quicquid uos disciplina aut ratione cohibetis. sufficiant in foribus stricta conloquia: respondete de prosperitate uestra sollicito, quamuis de amore non dubio. domine mi, salutationis plenissimae obsequia dependens litterarum portitorem commendo, quia mihi fide et honestate conpertus est, uolens uniuersis quid dignationis uestrae habeam non taceri, ut sperantes de communis gratiae messe pascantur. [*]( 3 Prou. 27, 2 ) [*]( 1 sis] se Bb 2 monimentis (ni ex nu corr.) L 3 lauden L 4 nelim B2b, uellim Bl domino Tb 5 praesbitero B 6 mi scripsi, mihi BLTVb 7 aepistolae B 8 depraecans B 9 ũquã L, nquam B ) [*]( XV. 13 uestram magnitudinem T 14 repulit BT, reppullit L 16 meruiesS & optasse L 17 manifestum L man in ras. minoribus litteris 18 diligentium LTV 19 estis] est B praecessi B, praeceasit V 21 cohebetis Bb strieta ex scripta B respondente Bb 23 mihi BLVb 24 fede B 26 communi T )

185
XVI. ENNODIVS AGNELLO.

Solet prosperorum indicia dispergere sermonis iucunda festiuitas, dum quicquid boni facundis accesserit germana gaudiorum per populos uoce discurrit. facilius est ignem in pyras animatum lingua conprimere, quam silentium inter optata seruare. humanitatis lex est et naturae imperium hilaritatem mentis opibus scriptionis effluere: emanant enim uel si artentur secunda conclauibus. sed in magnitudine uestra, sicut aetas cana est pudoris et scientiae dote maturescens, ita laetitiam frenis moderationis adstringitis. sed numquid in damnum gratiae disciplina debet excurrere et hoc minui amicorum diligentiae, quod ad morum ornamenta sociatur? quamuis monetam Latiaris eloquentiae teneas, non potes tamen inuenire quemadmodum iure factum adseras, quod expectanti mihi uerba non tribuis. decet ergo beneficia superna sola amantibus opinione nuntiari et de solida gratulatione trepidare gaudiis iam potitum ? hac ego necessitate puerum direxi, qui non reposcat scripta, sed exigat. nostis quae sit fiducia simpliciter amantum, eorum praecipue, quorum spem retinetis gratiae promissione firmatam. domine mi, salutationem plenissimam dicens quaeso, ut et frequentes et non in artum coactas epistolas destinetis. uidete animi mei securitatem: prolixas posco paginas, qui adhuc nullas accepi. [*]( XVI. 2 item ennodius LTV 8 iocunda BLTVb 4 facondis T* adcesserit B germina L 5 discurret B est om. T piras T 8 artentut] auertantor T 9 sup. secunda B m. rec. foecunda, foecunda b 10 maturiscens BLlb 11 moderationis (mode in ras. uocis frenis m. 1) V adetringetia Bb dampnum LTV 13 sociatur ex sciatur L monitam Bb 14 potestjamen B, potest tamen b 15 exspectanti V 17 potitam) positfl L 18 hac] ac BLb ergo TV 20 praecipuae B 21 m T, mihi BLVb queM LTV ut et] ut b 22 arctum B b. )

186
XVII. ENNODIVS AVIENO.

Si uobis de paruitate mea fuisset ulla curatio, tanti temporis silentium non maneret, maxime cum inaequalitas domnae meae matris uestrae per uarios rumores sine remedio adfligat absentem. scio enim hoc solo sanctam feminam fasce praegrauari, quia inmodicam pietatem exhibet non merenti. sed quid produco uerba catenis obligata tristitiae? si bonam ualitudinem eius caelestis fauor refudit, properato litteris nuntiate. expecto enim ut tunc mecum prospera concilientur, quando cum illa esse comperero. didicistis causam maeroris, indifferenter post deum date remedii. domine mi, salutationis obsequia praesentans domno pro me supplice uestro obsequia digna porrigite.

XVIII. ENNODIVS AVIENO.

Si iudex uilium personarum laboret iniuriis, nescio utrum possit ab hoc onere alios subleuare, cui ipse subcumbit. grauibus medica manus est adhibenda uulneribus, ne inpunitate morbus adolescat. sublimis uir Vicarius haec a me, quamuis pro iustitiae consideratione deberentur, tamen extorsit alloquia: quid pertulerit, ipse manifestet. unum scio, quia, nisi succurritis, generale futurum est malum, cui ipse est disciplinae tutor expositus. hoc non est alienum a christianitate, cum defero, quia impium est rerum ordinem sub hac permixtione confundi. domine mi, salutationis honore praelato [*]( XVII. 4 maximae B, et mwime b dominae Bb, dne T, ///dñe L 7 non] etiam non T 8 cathenis T 9 fauore fudit B b 11 dedicistis B meroris BLTV 12 post deum] potestatem fort. m T, mihi BLVb 18 domino B\'Тb 14 digna B 8. I. ) [*]( XVIII. 18 honore B subcumbet B, succnmbet b, anboombit T*, o sucnmbit L 20 uigarius Bb 21 pr B iusti.tiae (a ertu.) L deberent (nt u: m) L 23 subcurretis B, succurretis B (a. L x m. rec.) b 25 hac] ac B piomistione B 26 m T, mihi BLVb )

187
nos uocem supplicis gratanter accipite, ut qui tanti fascem laboris adripuit conualescat effectu.

XVIIII. SIMPLICIANO ENNODIVS.

Diuini fauoris adiumento adulescentiae tuae rudimenta solidentur: ipse det successum frugibus qui contulit ornamenta principiis, ut quod in cano flore praemisisti in pomorum maturitate non subtrahas. est propositi nostri prima curatio, ut de incipientis laude solliciti ad deum uota mittamus, quatenus quod in bonae indolis eruditione praesumptum est de superna ope maturescat. ille ingenii segetem perducat ad horrea, qui altricem hominum herbam exegit e cespite: ipse de terreno lacte expressam in triticum formet effigiem, cuius imbre soli facies maritata fecundatur. tibi autem, erudite puer, habeo gratias, quod quamuis dicendi splendore nituisses et in illa urbe litterarum scientia adstipulante lauderis, mei quoque desideras adiumenta praeconii. accessit tibi fructus diligentiae meae, etsi nulla tribuuntur rusticantis ornamenta testimonii. libens dicta tua cum facundissimis praedico, cum quibus sententiam meam, ut bonorum ditescam societate, coniungo. proximum est, ut non diuidantur meritis qui in qualibet iudicatione consentiunt: unus est, nec enim procul euagatur ab arce sublimium, qui ad hoc, quod illi pronuntiant, non dispari admiratione concordat. ad epistolae tuae tamen dictionisque

mella me refero: cui sic est blanda de praesenti et tenera aetate praefatio, ut non subtrahatur uirtus et genius de futura. constitit concauatis Latiaris elocutio, dum per alueum suum [*]( 2 adripuet B conualiscat Ll ut uidetur ) [*]( IYHIL 4 simplicio Bb, cf. Epigt. VI15 5 adolescentiae BTb 6 ipso L ∗∗∗frugibus B 9 quatinus LT 11 maturilCat B segitem B perducat ad horrea B ita ros. 12 exigit fort. ciapite B 18 expraessam B 14 fecondator 7* 16 urbae B 17 adoesait B frnctns tibi T 18 in illa T 20 bonorum] beatorum T ditiscam B 22 nnns] secnndns fort., cf. Wiener Studien II 256 enagatus Sirm, 25 blandita fort. 27 concauatil] concnmatibus B, contumacibus b Latiaris] lauaris T )

188
Romanae eloquentiae unda praelabitur: ad quae se porrigat, uix conprehendit aestimatio, qui maximus adparescit in foribus. in matutina luce meridiano fulgore rutilasti. tueatur circa te caelestis gratia munus suum et ut frequentibus amantem epistolarum colas muniis, salus nostra Christus inspiret.

XX. MAXIMO ENNODIVS.

Dum prelorum famuli autumni dotem conplerent et teneras uuarum tunicas properata calce disrumperent, ego ad summatem uirum parentem fratremque meum et oculos et uerba reuocaui, iustum esse coniciens, dum uineta uberem tribuunt liquorem, me sobriam alloqui cum iucunda hilaritate personam. solue ergo Pythagoricam taciturnitatem et mecum peritiae et facundiae tuae bona partire: sit inter nos felicium uindemiarum uice colloquium: currant dulcia musta sermonum. habes quae cum diacono, sanctissime, de institutis morum nota dicendi ubertate communices. nam qui ecclesiastica, ut uos, probitate subsistunt, silentii apud illos iusta uitatio est. scribite qua aurea castitas districtione teneatur, per quem callem obscena fugiatur auaritia, quibus modis turpis fallendi declinetur obscuritas: in summa, sine dissimulatione docete quae geritis: illud praecipue scire cupidum dignanter instruite qua sponsae uel blandimenta saeculi religionis districtione respuantur. domine, ut supra, salutationis munera praesentans precor, ut gratanter accipias quod inter curarum moles exigit fieri iocorum non respuenda subreptio. [*]( 2 apparescit B (s. l. m. rec.) b, adpariscet B, apparescet (es ex is) t L, apparescet T, apparescat V 5 inspiret] finit add. B ) [*]( XX. 8 praelorum BV, plorum T, praelatorum Schottus autumnni a1 • T dote Bb; dote lacus fort. 11 co«niens L uberem (pr. u in ras.) B 12 licorem B iocunda BTb 13 solnet Bb b pithagoricam LTV, pytagoricam B 14 facondie T mecum partire T 15 curant L1 sermofi T aues B que BT, qui L 16 Banctiasimo LTV 17 comunicis B qui (i m ras.) B ppbitate T 20 falendi Bl 21 geretis Bb 22 praecipuie B 23 blandimenta uel fort. 25 gratenter B molles L\' exiget B )

189