Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

VII. ENNODIVS FIRMINO.

Exigat licet amor quod non potest implere perfectio et inpetret caritas, ut per loquelae audaciam quae ornare poterat pereat spes tacendi, maxime cum sit dicendi, ut Tullius refert, nisi cum necessaria nimis inepta condicio: sed inter narrationum uias et itinera aperienda falce doctrinae teneri nescius uirium consideratione regnat adfectus. inperatoris loco dominatur semel penetralibus cordis infixa dilectio, credens quod non de uerborum pondere uel pompa capiatur qui de absentis propinqui est salute sollicitus nec existimat quod nasci possit offensa de gratia, hoc ad laetitiam satis esse coniciens, si optatam nuntiet epistula sospitatem. sed uos, quos libra peritiae in eloquii lance pensauit, quibus ubertas linguae, castigatus sermo, Latiaris ductus, quadrata constat elocutio, quaeritis nimirum in aliis quod exercetis, quaeritis quod amatis. nos ab scolarum gymnasiis sequestrati, arentis ingenii guttis quaedam oceani fluenta prouocamus, quasi lychnis contra solis radios pugnaturi. mei macies longe se monstrat studii et nisi excusetur pietate garrulitas, dispendium proprii pudoris est [*]( 9 Cicero de orat. I 24, 112 ) [*]( 1 archae B, arche T profeticis BLV 2 misteriis T scaemata B, scemata T 3 intexta fort. poenelopae L, poenaelopae V, penelope PT, ponaelopaei B VII. 8 loquellae B q; L 10 conditio LT 11 itenera B et teneri P, etenere B 13 dominantur L, dominator B penetrabitibus LV(?) delectatio T 15 sollicitus salute T in ras. m. 2 ex|timat∗∗nasci B nas inras. posse offensam B 16 leticiam s. e. coatinSs si ob T in ras. m. 2 17 quod L, om. b 18 pensauit scripsi, pensabat VI pensabit BLPTb 19 sermo V in ras. m. 1 elucutio T .21 gimnasiis LV, gemnasiis B, ginnasiis PT gottis B 22 ocheani B, occeani T lygnis BLV, lignis PTb 23 radius B 24 podoris Bl )

47
quod amaui. uena quidem linguae a generis fonte trahitur et feruore genuino solet fetura nobilis incitari. ego mea sum inpar prosapia: me dotibus uestris quasi peregrinum scientiae plenitudo non tetigit: ego uos tantum laudare magis quam imitari ualeo. et quamuis necdum in me ad florem uenerit matura facundia et pressus onere gratiae soluendi deserar facultate, committo tamen cymbam tenuem placido mari, quia parum ab ingratitudine differt muta gratulatio. unde nascitur quaeso, ut prospera quae de uobis perlatoris relatione cognoui inter caelestia mihi beneficia conputentur? et quamuis reddere deberem sermonis officia, sed quia portitorum neglegentia fecit ut directae a uobis aut retinerentur aut perderentur epistulae: ego tamen uerecundiam meam in statione degentem ad incerta deduxi et totum me legendum sapori uestro conmitto. salue, mi domine, et amantem uestri frequentibus colite muniis litterarum. circa quae studia pigrum esse nec diligentem conuenit nec facundum.

VIII. ENNODIVS APOLLINARI.

Pro uoto militant desideriis propriis necessitates alienae, dum in gaudium nostrum aliquorum precibus exhibemus obsequium. quis non pretio propter se quaereret quod alteri sub hac occasione praestatur? debent mihi nunc perlatores praesentium debita mea et non solum me ad solutionem non [*]( t 1 fonae B 3 me] mo L1, me a fort. scientiae scientiae B 5 nondum b 6 praeasus B honere L deser∗ar B 7 oumobam B 9 quaeao nt scripsi, quae ut BLV, qd\'∗∗ (d\' in raa.) T, ut Pb relationem T 10 compntentur Sirm., conpntatnr LV, conpotatur B, copntantur PTb 11 deberem reddere Sirm. officium LPTVb sed] sed cessaui uel cessani fort. portitorem L negligentia B 12 nobis Pb pderentur T 15 colete BV1 17 connenet Bl ) [*]( VIII. 19 apollonari TV 20 militat V n add. m. rec. neccesaitates B 21 nostrorum Lx alioorom B 22 preti. B, praetio V alteris T 24 presentiam V )

48
pertrahunt, sed se fatentur obnoxios. non est incuriae quod raro a me scripta prorogantur: similia frequenter, ut nunc repperi, bona se subtrahunt. inueniant ergo huius beneficii fructum, si me diligitis, portitores, qui sicut a me ea, quae erant obferenda, exegerunt, ita ad uos, ut opinor, de scriptionis conmercio optata perducunt. domine mi, salutationis obsequia restituens deum precor, ut haec uobis in bona ualitudine porrigantur et reddatur ilico pagina, quae meam quaerat, uestram nuntiet sospitatem.

VIIII. ENNODIVS OLVBRIO.

Vix aliquando mihi ea quae diu cupita sunt ex sententia successerunt, ut sitim, quam ex litterarum uestrarum ardore conceperam, eloquentiae diuitis unda satiaret et aestus, quos expectatio longa geminauerat, adridentia labiis fluenta restinguerent. sed cur me ad uotorum adseram summam fuisse perductum, cui maius nascitur de inpetratione desiderium, dum de sermonum uestrorum flumine pectus ardescit? ostenditur mihi liquido quam sit rerum nescia mens humana, quae dum pretium propriae ambitionis intellegit, adsuescit plus amare ad quod tarde peruenit, et dum abundat in praesentia quo laetetur, magis superest quod requirat. nunc, confiteor, in litteris uestris superforaneam cautionem mei aestimator expaui, ubi dum secundis in altum loquelae uestrae portarentur uela [*]( h h 1 pertraunt B 2 similia (ia in ras.) T 3 Bubtraunt B beoificii B 4 diligetis Bx 5 offerenda LTV adj et T 6 comercio T perdncant T mihi BLV 7 ualetudine (ne ex nie corr. m. 1) V, constitutis ualitudine B 8 porregantur B ) [*]( VIIII. 11 olibrio T 12 copita B 18 Bitem B qui B s. I. 14 diutis L 15 expectio B1 restingerent T 16 perductã Lx 17 cui] an Pb maius (m in ras.) V 18 peccatus T1 ardiscit B 20 praetium B, pcium L VT nist I. quod T m. 1 pe pcium exh. 21 quo laetetur coni. SchaUus, quod letetur T, quod laedetnr (ledetur L) BLY, quo delectetur Pb 23 super foramet Ll estimator LTV 24 loquillae B )

49
prouentibus et in obsequio militaret quicquid spirat, remigium uestris dicitis deesse conloquiis. non est licita ueri diligentia sequestrata quam pingunt uerba formido. remis opus est, quotiens nullo flaminum puppes iuuantur inpulsu: his non eget cui secundam nauigationem fecit conspiratio deuota uentorum sol facibus non iuuatur nec lunaris globi claritudinem minorum siderum aliquando inlustrauere collegia. domine, ut supra honorem salutati exhibens precor, ut apud magnitudinem uestram studiorum meorum fructu non caream, postquam uobis quid cuperem non celaui, ut scriptionis operam quam hactenus protulistis stili frequentia uel ubertate pensetis.

X. ENNODIVS FAVSTO.

Meritum meum regnator caelestis si adtenderet, aut exigua bona adipiscerer aut magna supplicia et mei idoneus aestimator, quo meritis peruenire non poteram, uoto non tenderem. sed gratias illi, qui delicta nostra sic ne extollamur resecat, ut spem ad latiora perducat. domni Auieni dictionibus a me debentur ista praeloquia., qui necdum ad bonam ualitudinem reductus animum meum sollicitudinis catena laxauerat, dum adhuc inter spem et metum anxii uota penderent. naturam respiciens indicauit quo tonaret eloquio. iudicio quidem ista praeceperam et altricem nobilis metalli uenam in thesauris quos pepererat agnoscebam. sed etiam in hoc peccator euenire uix credidi quod adsequi non merebar. uerum dico teste diuina clementia, si sunt aliqui in Liguria, qui de litterarum possint [*]( 2 licit aneri B\' 3 depingunt B renis L 4 puppia B, pupee T iobantnr B 6 iobatur B 7 colligia B 8 salutationis T apnt B 10 ut] et uel uel fort actinns B 11 protnlestiB Bl ) [*]( L hanc epist. om. T, add. in mg. man. rec. hie deã cpim 14 si meritum B caelestisi V si om. B 15 adepiscezer B 17 ne] non L 18 domini b aneni V, auini L 22 indeeaait V1, indeeasuet B, indioauit Pb 98 praeeiperam B, perceperam Pb thensanria B 24 peperat B 26 glvria L . possint LPV, poesent B, possnnt b ) [*]( VL ) [*]( 4 )

50
genio et splendore iudicare, uos crediderunt in illa dictione laborasse, quam aetati praeiudicans canus iam in puero sensus excoluit. sed ista magis illis cum lacrimoso gaudio dixi, quos aut effusus sanguis albo curiae caelestis adscripsit aut clara confessio, qui secundis confirment primordia nostra successibus. uos famuli humilitate et obsequio salutans opto inter quaeuis, dum istis animum relaxatis, aduersariorum mala gaudere. nihil est enim, in quo inimicorum possimus damna sentire. hoc nobis deus contulit, quod inuidia terrena non subtrahat.

XI. ENNODIVS FAVSTO.

Quid faciam, quando rescribenda uos scribitis et pro bono praescientiae caelo uobis obsequente concessae quicquid alienum pectus potuit inuestigare narratis ? liqueto supra hominem esse duorum sic implere personas, sed ad illum referantur ista, qui praestitit. ego tamen remittere me orationem, per quam in umbram antiquus Tullius trudetur, non promisi, quippe qui acceptum quaternionem sub maiori quam ingenio meo commodabat celeritate reddideram, dum fidei seruiens quae ad profectum poterant pertinere contempsi. nihil apud me de ueneranda tunc dictione remanserat, nisi quod ad fructum, quantum aestimo, bonae opinionis reposcenti memoria furante subduxeram. nolo dicere, quale fuerit quod inuitus restitui, quale etiam quod amaui, ne manifesto credatis uos alleganda sine sui dispendio praedixisse. curis meis tamen super hac parte serenae lucis meae domni Auieni miseratio licet incipientis tamen iam probata succurrit: quandam scedulam, quae [*]( 2 canna Pb, canos BLV 3 lacrjmoso Pb, lacrimo BL V addixi fort. 9 terrqua L subtraat B ) [*]( XI. 12 qA rescribenda T in ras. 13 quidquid B 14 liqueto LPV, liquido B, liquet hoc (hoc in ras. m. 3) T, liquet b, liquet 6 Sirm. 16 praestetit B 17 antiquis B1 21 remanserat (s eorr.) L quod B, om. LPTVb 82 resposcenti B 24 amaui | aui ne (Ai in mg. postea add.) B; amoui fort. 25 haDe L 26 domni B, domini LPTVb 27 succurra̍t V scedolam B )

51
ipsi remanere potuit, ostrum mihi nobilitatis ingessit: hanc hactenus habui, inde sum et locutus et sapui. sed postquam et aliena beneficia iussus sum perdere, perlatore eam sequente destinabo, non eam in me pro peccatis meis intellegens beniuolentiam, ut quod externorum muniret ingenia bene credulus non negarem, sciens me hominibus quod inpugnat propositum cautione miscere. uerum dico illo teste, cui nota sunt omnia, a me illas mundi ore celebratas dictiones uestras, quod credo inscitia mea fieri, cuiquam dari nec tormenta conpellunt. domine mi, salutationem reuerentiae uestrae exhibens contestor, quia neque neglegentia iudicium meum neque adulatio inpugnat affectum.

XII. ENNODIVS ASTVRIO.

Propheticis oraculis sublimitas tua praestat obsequium et ad fidem ueterum sanctionum militat nouellis excessibus. prouidisti ne segnior admonitio remaneret ualitudine subtracta neglectui. scriptum enim est per dei cultores, quorum aures prudentum debeat doctrina transire, quos salsi sermonis sapore pertrahere, allegans perire monita, quae in alia constitutis deliberatione praestantur. ego tamen loco humilis, lingua mendicus solis antea necessitudinis stimulis uerba concessi et ad contestationem diligentiae prioribus litteris exhibuisub sanguinis libertate responsum. nunc male est animo, quod iniuriarum [*]( a 1 hostrum BLPTV nobilitas L hac actenus B 2 locutuset (et fort. eras.) L 3 perdere B, pendere LPTVb perlatorS B \' add. corr. 6 hominabos L1 7 miscere scripei, mieceri BLPTVb dico illo dico T 8 nec credo fort. 9 inscicia T in ras. m. 2 meo B 10 mihi BL V reuerentie ur̃ę (ę ur̃ę in ras.) V 11 neque Bb, om. LPTV negligentia B1T; mea add. T Md m.2 exp. nec Pb ) [*](XII. 14 astirio T 15 profoticis BLPV 17 ne] me PlTl senior B nalitndine sabtracta T tn ras. m. 2 18 neolectui Bl ut uid. est enim T 19 prudentium Tb debaeat L h falsi PTlb 20 pertraere B alligans B moneta B 2& exibui B ) [*](4* )

52
fructu carens sumpsisti forsitan mentita apud te urbanitate iactantiam, nesciens quod auctorem repetunt tela, quae indocilis aduersus alterum manus emiserit, quis putet contumeliam, quae solam conscientiam destinantis adfligit? inproborum natura est, hoc sentire de omnibus quod merentur et in malis solacium nusquam uidere innocentiam. tormenta sunt maculatae conuersationis non sibi credere esse participes. haec illa mente descripsi, qua memor propositi odium conpellor debere criminibus. nullum dens meus nisi de se tetigit confitentem: dum uitia incessimus, reum ira manifestat. nam iniurius sim, si stili loco uomerem sentiam aut mihi scripta conputem quae relegens non agnosco. scit enim dominus quia, si non nostro nomine notata fuisset epistula, ad quem fuisset directa nescirem. tibi habe facetias tuas aut illis reserua, cum quibus uobis sine oris officio per clandestinae familiaritatis communionem clamor est actuum. ecce salutationis honorificentiam soluens deprecor, ut in dirigendis epistulis loca tempora personas adtendas, ne quod ego ad me scriptum non conputo alterum forsitan laedat, quia aestimo te huius epistulae formulam ad plurimos destinasse et sola nominum conmutatione eam per singulos sine meritorum consideratione transmittere.