Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXI. FAVSTO ENNODIVS.

Diu super aduentu amplitudinis uestrae ancipiti mens mea pependit indicio. sed postquam me diuina misericordia ab huiusmodi anxietate laxauit, statim ad officia consueta me contuli, quamquam paginarum obsequia nec digresso ad longinqua subpresserim. his ergo ualitudinem meam indicans aegritudinem animi resero, quam de maerore contraxi. de luminum nostrorum salute sollicitor, in eo loci constitutus, ad quem difficile nuntius expectatus adlabitur. quod in solacio est, deum precor, ut nulla seruum suum patiatur amplius cura macerari, sed de reducta eorum in solidum prosperitate aestibus meis celeri medela subueniat. salutans debita seruitute precor, ut cognitis his, de quibus animus meus uaria aestimatione iactatur, sedulo mihi hilaritatem deferentium litterarum beneficio succurratis.

XXII. OPILIONI ENNODIVS.

Coeperat paruitatem meam magnitudo uestra spe, quae uota transiret, dignationis adtollere et caelestis instituti more [*]( 1 mestitiam BLTV mi T i in ras. 2 gerolum presentium B -ūc. BL, nunc Pb caras meas B 3 aolites B1 I I snscepite BV1, suscipte T pte in ras. 5 predictus B ) [*]( XXI. 9 aduentum PlT 10 indicio Pb 11 consueta. officia Sirm. 12 qua.nquam LV 13 snbpraesserim B 14 eero B, refero b et Sirm. merore BLPTV 16 expectat* T t\' in ras. allabitor LTV solatio LT 17 praecor F1 18 eorum B, meorum LPTVb 19 medilla B 21 literarum T ) [*]( XXII. 25 ceperat T 26 attollere LV, attoleret T1 ) [*]( VL ) [*]( 3 )

34
clariora facere beneficia sua, dum mea merita nulla iudicii lance pensabat, uel censurae neglegens dare pretium muneribus, quae esse monstrabat indebita, quoniam affectio, quae circa humiles exhibetur, non habet necessitatem et speciem suam per sudum rutilanti splendore significat. diu ergo tali fultus post deum praesumptione non timui quicquid obloquentium toxica promittebant. ast ubi me ad antiquum puluerem uestri reduxit obliuio, quod in solacio solet nudatis defensore contingere, quasi querelarum perlatrices litteras prorogaui, promittens mihi de earum inportunitate responsum. sed per occupationum forsitan amplitudo uestra praepedientium incrementa significat ad haec uos officia non uenire. replicabo, quia idem status fuit culminis uestri dudum paginas destinantis. ad morem tamen scriptionis epistulariae me reduco, ne addat prolixitas ingesta fastidium et denegari paginas faciat magis allegatio quae poposcit. domine mi, salutationis obsequium soluo et de ualitudine uestra ut animo obligatus interrogo, cupiens relationis indicio ad gemina desideria peruenire.

XXIII. ENNODIVS SENARIO.

Perdit affectio ualitudinem silentii debilitata torpore nec ad usum suum diligentiae cursus exuberat, si nudetur communione conloquii. muta caritas pene repraesentat speciem non amantis, et odiorum simulacrum est non aperire quod diligas contestatione sermonis. ista sublimitati tuae coram positus intimaui, cum ad solacium absentiae meae litteras promittebas. at nunc quae animum uestrum mei inuasit obliuio, ut nullas [*]( 3 esse] eBt L 4 exhibitur B 6 quidquid B 8 solatio LT solet] debet Sirm. 9 querellaram B 11 occupationem B\' 12 significet B replicabo V bo in ras. m. 1 14 amorem T1 Bcribtionis B epistulariae V\' (u in 0 corr. m. 1) 15 ingesto T* 16 mihi BL V 17 oblegatus B 18 iuditio PT ) [*]( XXIII. 21 ualitudine L ut uidetur silenti* L i eras. 23 pene om. T speciem T in ras. m. 2 24 simolacrum B 26 solatium BT 27 ad B )

35
per tanta temporum spatia, quae bonam ualitudinem uestram significarent, litteras suscepissem, ne de amoris credo testimonio animorum indices epistulas conuenirem? inreligiosum ergo circa amantem tui in meliorem partem uerte propositum et ad memoriam promissae fidei scripta transmitte. domine mi, salutationis debita soluens precor, ut si uos in antiquae circa me dignationis statu pagina directa reppererit, responsa mereatur, quia. puto inter nos gemina uincula disrumpi non posse caritatis et sanguinis.

XXIIII. ENNODIVS ASTVRIO.

Quae, malum, ratio est, ut ita sis parcus in gratia, prodigus in querela et exigas frequentiam litterarum quam ipse non tribuis, uiperinis oculis illud quod alter delinquit inspiciens, tuas culpas nulla falce resecando? anni plures sunt, ex quo Alpibus uicinam habitationem delegisti, senator et doctus, ubi tibi, dum pruinosa respicis iuga, adparuit inauspicata nix capitis, ubi etiam glande te uesci scriptione signasti. cuius rei fidem litterarum tuarum decora fecerunt, cum cibi huius significantia in ructu turgidi pectoris et Alpini sermonis adparuit. miror tamen, quod inter loci illius frenata glacie flumina et sine successione frigus iecoris tui flamma plus aestuat nec aliquam sortitur pectus de mansione temperiem. aetas [*]( 1 spacia LT 3 epistolas LTV 5 scribta B tranamiase L1 88 in tt eorr. m. rec. 6 mi] mihi BL V praecor BV 7 statu Pb, statum BLTV repererit T, repperit B 8 uiucula T a. I. m. 2 ) [*]( XXIIIL 12 mali B ea L t 8. I. m. 2 13 querella B et om. B frequentia B 14 tribues B uiperinis] qui p imis T illut B delinquit - l. 18 capitis T in ras. m. 2 delinquid BLP, deliquit b insipiens T 16 uicMtam B deligivta B, elegisti T et doctus] edoctus T 17 proinosa respices B apparuit LTV inauspicat* B 18 inter capitis et ubi litterae tor edoct\' eras. in T 20 apparuit LTV 22 iaecoris tui B, tui iecoris Pb plust Tx 23 aestas L deferuiscit B ) [*]( 3* )

36
deferuescit in senium: est domus quae lymphas in metalla conuertat et contra naturam gurgitibus sua lege dominetur: tu tamen inter ista sic uiuere diceris, quasi ignis tuus algoris pabulis inritetur. ego te ore parentis stimulo, quia tibi et proposito meo uocem debeo castigantis. uestrum est post haec, si eligitis litteras meas frequenter accipere, de admonitione gratulari. ego autem praeter ista cum honore salutati quae scribere possim in illa carnis quam tu diligis eluuie uiuentibus non inueni.

XXV. ENNODIVS OLVBRIO ET EVGENETL

Desiderio paginarum uestrarum facta est mihi prodiga frons pudoris, et dum tabella promittit promulgata responsum, intra uerecundum penetrale annosam continere nescit infantiam. deberem quidem sanguini et proposito silentii uenustatem, postquam spei meae fructum prima negauere conloquia. sed nescio utrum male pertinax iudicetur intentio, quae sine alterius dispendiis sollicitae per amorem experientiae pericla multiplicat. ualete, mi domini, et ad scriptionis mecum remeate concordiam, ne contra euangelii faciatis monita, si et inportunitati denegetis quod iuste forsitan inpetrasset affectio.

XXVI. ENNODIVS FAVSTO.

Votis et desideriis satisfacit pagina, quae apud amantem uestri necessitatibus alienis praestat obsequium. quam uellem, [*]( 1 in Test T in ras. lymfas BPV, limfas L, limphas T conuertit Sinn. 2 dominatur Sirm. 3 tuos B 4 irritetur LV, nutriretur T oro b et Sirm. 5 debeo uocem Sirm. 6 elegitis B litteras T s in ras. frequenter om. Pb ammonitione T, monitione Pb 8 diliges B eluuie em. Schot., ellubiae LV, ellubie BPTb ) [*]( XXV. 12 prodigia L 13 tabula Sirm. 14 uerecundii V fl in ras. penitrale B 16 colloquia LTV 18 sollicite B pericula Pb 19 uale T, ualete ergo B mei b domine P TVI (e in i corr. V m. 1) scribtionis B 20 nec T 21 quid B, quia T forsitam B \' ) [*](XXVI. 24 satisfaciat LxPTVlb . )

37
si propositum non uetaret, multorum saepe quieta titubare, ut dum dubiis uocem tribuo, debitum obnixae caritatis exsoluam! domini mei, patris uestri iussionibus inpendo praesentis scriptionis officium, cuius animus dum omnium securitati prouidet, suam quietem sub hac intentione contemnit, qui dum mala Ligurum post Mauricelli obitum nondum uidit occidisse, confunditur. recidiuis enim prouincia nostra, quasi praefatum sepulcra non teneant, laborat insidiis. aduocationem fisci dum aliqui per iniquos homines nituntur obtinere, ante uotorum copiam quid in ea meditentur ostendunt. ego quidem deliberationem magnitudinis uestrae de bono publico non celaui, adserens uos praefatam dignitatem nulli uobiscum deo adnitente conmittere. sed anxietas prouincialium totum credit posse euenire quod metuit. hanc a domno meo episcopo allegationis suscepi prouinciam, ut conscientiam uestram obsequio paginae conuenirem, ne cuius subreptio ad huius rei perducatur effectum. uos fidissimam pollicitationem solliciti custodite integritate propositi. ego salutationis officia dependens quae susceperam alleganda testatus sum. spero tamen ut quid de ea parte deliberatum sit instruar officio litterarum. [*]( 1 pposito V corr. m. 1 turbare Pb 2 obnixe LT, obnoiae B, obnoiiae fort. 3 impendo LTV; uariantes id genus ex his codicibus posthac nisi ubi causa aderat, iam no-n notaui in rebus orthographicia B solum in uniuersum secutus. 4 Bcribtionis B pronidit B 5 quietem BPb, quietam TV, quiet∗ũ L i eras. contempnit BLV 7 quasi] quia uas T 8 sepulchra BL V fisci ex feci L m. 2 12 nos Pb nobiscum Pb 13 posse ex poslst T 14 euenire posse Pb 15 obsequio uestram T 16 nec T 18 susciperam BV 19 spcro-litterarum om. b)