Panegyricus Theodorico Regi Dictus

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Sed quid faciam, cui fecunda actuum tuorum seges occurrit, ubi uniuersa eligentem superant? nescio quas aristas horreis inferam, quas relinquam. stat ante oculos meos Bulgarum ductor libertatem dextera, tua adserente prostratus, nec extinctus, ne periret monumentis, nec intactus, ne uiueret adrogantiae, in gente indomita domesticus adstipulator superfu turus roboris tui: qui si sufficiens leto uulnus excepisset, personam uiceras: quod in luce substitit, submisit originem. haec est natio, cuius [*]( 1 sigmentis BMb, figmentis DLTVp sumpti L fuerunt b 2 treuerunt L contiget B lectoris Bb, lictoris LT V, litorie D, licoris M, rectoris p 4 casus] cursus fort. domi- Datum B, dominantium p in mg. stimmate B , 5 scipioaibus B • atratra L peperererunt B graoida (aida in ras,) T 6 ei* (ut uid. i. e. eius) L meeses B 7 ad spiratione B 6ei\'(ntuid,i.e.eius*B principuum L 8 contiget Bl tuę (ę corr.) B 9 qui B 10 obitias L, subicias (u ex o uel a corr.) B agxestia p et Sirm. post decorata dimidia et tota proxima linea uacua in B 11 ornatum ut etim DMTY, ornatũ (n ex & corr.) ut eum (ut eum extra uersum add.) L, ortu mutilum b, ortam nt illum p 12 improbaie Schottus 13 precetur B\' 14 feconda T1 occurret B 15 horreis aristas DMT, arestas h. B 16 uulgarum BLM TVb, uulgaris D 17 libertatem D p in mg., libertem BLMTVb asserentem L 19 superfuturos L rnboru B 20 si. L s. JL, om. DM loeto LV, laeto B 21 subtnusait L)

267
ante te fuit omne quod uoluit, in qua titulos obtinuit qui emit aduersariorum sanguine dignitatem, apud quam campus est uulgator natalium (nam cuius plus rubuerunt tela luctamine, ille putatae est sine ambage sublimior), quam ante dimicationem tuam non contigit agnouisse resistentem, quae prolixis temporibus solo bella consummauit excursu. hos non montanae strues, non fluminum obiectio, non negati egestas alimenti in artum necessitatis lege continuit, dum credunt satis. esse ad delicias equini pecoris lac potare. quia ferat aduersarium, qui pernicis iumenti beneficio currit et pascitur? quid quod et illis animalibus indicunt studiosae famis patientiam, per quae esuriem uitare didicerunt P quemadmodum fit, ut ieiunae cornipedis sessor uisceribus cibos extrahat, quos illa ne conderet, diligentia instruente prospexit? his ante mundus peruius esse credebatur: nunc illam sibi tantum orbis partem interclusam aestimant, quam tueris. esuriem multa transcendo, ne pigrioris stili uitio serus aduenias, Romanae fax curiae diu in umbram coacta tardius elucescat.