Panegyricus Theodorico Regi Dictus

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Eat nunc et. coturnatis relationibus Alexandrum iactet antiquitas, cui famae opulentiam peperit dos loquentum, ut per adiutricem facundiam uideatur crescere rebus mendica laudatio. regis nostri merita solacium non postulant adserentis: minora sunt eius ueris actibus, quamuis aucta sint ueterum gesta mendaciis. simulastis, poetae, grandia, sed fateri uos conuenit praesentem dominum gessisse potiora. Pellaeus ductor [*]( 1 refnndis p 2 indignationem oderata L 5 dioerim B 7 ibi B loquuntur B praeces sorores B, praedecessores p in mg. 8 inacientiam T nonqui L, fiquam T laudandam B 9 raatra V, raaratur T confidissimus T\' uis ex ius T m. 2, ins Bb 10 merebant BLTV auctore T1 et Sinn. concidebatur B, conscendebatur L 11 casti L, casu BMTVb 12 genius] ingenuis B (B. I. m. rec.) b meror oppraesserat B 14 negligeatia BT nec] ne B ascendebator L tyro LVb 15 perfectas B 16 eoclesia LT2p, ecclesiae BVb, ecdeeie MT2 17 eat] et at L 18 dos in os T corr. loqaentum LMTV, eloquentum p ut] sit L 19 facondiam Tl medica L 20 solatium LTV 21 aucta B (s.l.m. rec.) b, acta BLMTV 22 simulastes B poeta L fateri (i corr.) B 23 Pellaeus p, pelleius D, pellius BLMTVb)

283
praeconiorum suorum summam Choerili uoluit constare beneficio, ne fallendi uotum multitudo deprehenderet et fieret testis inpudentiae qui adsciscebatur in adstipulatione uictoriae. nihil detraho senioribus, quos praecipuos habuisset antiquitas, nisi Romani nominis erectio te dedisset. illum uerae religionis ignarum obtinuit erroris mater inscitia: te summi dei cultorem ab ipso lucis limine instructio uitalis instituit. numquam applicas laboribus tuis quod euentus dexter obtulerit: scis in te curam, penes deum perfectionis esse substantiam: agis ut prospera merearis adipisci, sed potitus uniuersa adscribis auctori: exhibes robore uigilantia prosperitate principem, mansuetudine sacerdotem. quid frustra maiores nostri diuos et pontifices uocarunt quibus sceptra conlata sunt? singulare est actibus implere sanctissimum et ueneranda nomina non habere. rex meus sit iure Alamannicus, dicatur alienus: ut diuus uitam agat ex fructu conscientiae nec requirat pomposae uocabula nuda iactantiae, in cuius moribus ueritati militant blandimenta maiorum.