Panegyricus Theodorico Regi Dictus
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Quid quod a te Alamanniae generalitas intra Italiae terminos sine detrimento Romanae possessionis inclusa est, cui euenit habere regem, postquam meruit perdidisse? facta est Latiaris custos imperii semper nostrorum populatione grassata, cui feliciter cessit fugisse patriam suam: nam sic adepta est soli nostri opulentiam. adquisistis quae nouerit ligonibus tellus adquiescere. quamuis non contigerit damna nescire, sub te uidimus euentus optimos de aduersitate generari et fieri secundorum matrem occasionem periculi. uluis liberata gratulatur terram incolens, quae hactenus dehiscentibus domiciliis solidioris schoeni emergebat beneficio.