Sed ecce rursus post quietem solidam ad acies uerba reuocamus: iterum ad se tuba uocat eloquium Sirmiensium ciuitas olim limes Italiae fuit, in qua seniores domini excubabant, ne coaceruata illinc finitimarum uulnera gentium in Romanum corpus excurrerent. haec postea per regentium neglectum in Gepidarum iura concessit, unde cotidiana insultatio et inconposita legationum frequentia mittebatur. urebant animum principis dolosi blandimenta conmenti et circa alios Gepidas, quorum ductor est Gunderith, intempestiua Traserici familiaritas. credebas in tua iniuria perire, quia diu licebat Italiae [*]( 1 depraecantom B 8 nro (o corr.) T 5 diffusionẽ T 6 abscedet B ingemiscit TV, ingemiscet B 7 inest] enest B 8 legatns B nec-aontraria om. B add. in mg. inf. corr. 9 repperiuntur BV occurret B 12 nec. (i eras.) L 13 uirtutum - resignat alio atramento exarafa in T 14 dm/// (m corr.) B, dominum b actorem 2" 15 quod] quo B 17 se cuba B, excubias B (a I. m. rec.) b sermiensium BLTVb 18 limis B 19 coacerbata B b uulnere L 20 regentium V nelectum L 21 unde D, ne LV, nae Bb, ne" T, ne M (nempe in archetypo scriptum exstabat uẽ cottidiana B 22 ligationum B mitebatnr T* 24 gnnderit B6, gnnderich T 25 in tnam iniuriam redire p )
278
possessionem te dominante retineri, nec sufficiebat consolatio, quod eam tu non perdideras, cum inmensus esset dolor, cur illam retentator non inter dominationis tuae exordia reddidisset. minui aestimas quod non crescit imperium. postquam tamen liquido Traserici patuere conmenta, Gothorum nobilissimos Pitzia, Herduic et pubem nullis adhuc dedicatam proeliis destinasti, ut, si oblatis pactionibus adquiesceret, semel inuaso locorum potiretur arbitrio. sed usus inconstantis felicitati tuae obsecutus est: fugit sponte aliena et sine inpulsu exercitus tui deseruit quod debebat. continuo Pitzia, qui et de te euentus utiles sumpserat et consiliorum momenta. librabat, non adquisitam esse terram credidit sed refusam, nec rapinis ut lucratiua populatus est, sed dispensationibus seruauit ut propria. quibus ibi ordinationem moderantibus per foederati Mundonis adtrectationem Graecia est professa discordiam, secum Bulgares suos in tutela deducendo, quibus inter Martios conflictus castelli uice usa minitatur. tunc Mundo credens ad praesidium sufficere, si cohortes tuae quid pateretur agnoscerent, pernicibus nuntiis periculi sui fidem conmisit, qui ante defensores inire pro partibus suis conspexit certamina, quam moliri didicisset. ut tamen eminus Pitzia indomitam Bulgarum iuuentutem speculatus est, ardentes adulescentium impetus potioribus uerborum armauit incendiis: "meministis, socii, cuius ad haec loca conmeastis imperio: nemo absentes credat regis
[*]( 2 tn om. DMT 3 reddisset B 5 gotorum BLV nobilissimos p,. nobilissimus libri 6 pisia T pitziah erduic V, prahaberduic DM puberem T 7 dUtinasti B, destinati L inuasa Bb 10 debeat B pizia BT, picia M 11 ntilis B deliberarat b 12 credidit sed] credidisset DMT 15 adtrictationem BLV grecia TV, gretia L 16 uulgares BLM TVb martius B 17 conflictos L calstelli L, ac stelli b, ac teli p 18 cohortis B paterentur B (s. I. m. rec.) b, pararetur coni. Manso 19 nuntius L sui om. Sirw. 20 defensores p, defensoris libri 21 ut om, Sirm. piiia B nulgarum libri 22 ardentis B aduliscentium impius B, ad ulciscendum impetum B (s. I. m. rec.) b 23 meministis meministis ........... B 24 conmeastes B1 absentis B, absenteis bp ) 279
nostri oculos, pro cuius fama dimicandum eat: si caelum lancearum imber obtexeret, qui fortius telum. iaceret non lateret. ferro pectora inmergite, ut ueniat de horrore uitae spes manifesta uictoriae. credo regii testem roboris iam defunctum nec superesse qui illis quem habeamus dominum consueuerat indicare. aut forte gentem nostram dedignantur aestimare de principe P intellegant ab eo fluxisse quod gerimus, nec liceat illis quod rector noster transmisit ad originem uni tantum debere personae". haec eloquia lituis conmutauit: continuo ut adsolet ater nimbus tectis crepitantibus procellarum mugire discursu, sic se praecipitem plebs Martis inmiscuit. incerta diu conflictus lance titubauit, dum par ex utroque latere pugnandi surrexisset asperitas. concurrebant duae nationes, quibus numquam inter gladios fuga subuenerat: miratae sunt mutuo sui similes inueniri et in humano genere uel Gothos resistentem uidere uel Bulgares. interea dum anceps esset fortuna certaminis et pennatae mortes sibi aethera uindicarent, superauit nostri memoria principis, dum agerent, ut singulorum apud eum merita campus adsereret. uersa est in fugam natio punita grauius, quod euasit: tellus excita tremuit concussione cornipedum: cum ingenti lamentatione properabant, postquam uiderunt non esse se dubios de salute. caeli arbiter deus, munera conlata multiplica. illi numquam dubii de triumphis, illi quos suspexit uniuersitas perditis bellorum signis et perculsi incolumitate discedunt, terque et quater beatos esse
[*](1 cf. Verg. Aen. XI 610 ) [*]( 2 obtqgeret B (i. I. m. ree.) b. ieceret B, ieoerii B (A rec. 8.1) b 3 latebet B, latebit b ferrum D pectori JDM õ habebamas T, haberemus DM 6 dedigenerantnr T* 7 intelligant BLT 9 tantum (n corr.) B caeloquia B 11 discursu coni. Manso, discursum libri, decurau fort. 12 titubabit B 18 aurrexit p in mg. nationis B 16 similis BLTlV 16 Gothos scripsi, gothus (u eorr. ex ó ?) T, gotus BLV, Gothum p mdere scripsi, audere libri uulgares libri 17 pinnatae B nendicarent MT1 18 principee B 22 uider̃|bant L 23 dnbii Bb, dubio DLMTV (fvit in corum archetypo in dubio) 95 percussi MT incolomitate B beatu. B) 280
clamitantes quos oppetere contigisset. quid strages militum reuoluam et Sabiniani ducis abitionem turpissimam, cum a ratione diuidatur retexere exterminatis patrociniis quid euenerit indefenso? tunc ne diuidatur celebrandus saeculis Pitzia non tam militasse gloriae quam cupiditati, liquit feris aut auibus campi laborem, cum ieiunum militem opulentis detrahere cadaueribus nihil iuberet. sed haec quibus linguis sufficienter explicanda sunt? qua poterunt facundiae dote reserari? diu tu uicisti in uniuersis congressibus tuis, nunc incipiens in obsequio habere uictores. interea ad limitem suum Romana regna remearunt: dictas more ueterum praecepta Sirmiensibus: de suis per uicinitatem tuam dubitant qui hactenus nostra tenuerunt. quid castigatas Vandalorum uentis parentibus eloquar depraedationes, quibus pro annua pensione satis est amicitia tua? euagari ultra possibilitatem nesciunt duce sapientia: adfines esse meruerunt, quia oboedire non abnuunt.