Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Adtulit hoc uenter, quod coniunx iungat ad ora.
    XCVIII. DE ANVLO FIRMINAE INL. FEMINAE.
  1. Nil fallit simulans: quod finxit dextera uerum est.
  2. Inmobilis stantem fugitat lepus arte molossum,
  3. Insertus rabidis ridet furor aureus ursis,
  4. Gestandus manibus saeuit leo blandior ira.
  5. Cognoscit dominam genius famulante metallo.
  6. Mitigat illa feras, dum plebem pascit egentum.
  7. [*]( XCVI. 2 cf. Ouid. Trist. V 10, 35 XCVll. 4 cf. Auson. Epigr. 13 )[*]( XCVI. DE QVODAM ROMANO QVI VOLVIT MAGISTER ESSE EL V 1 indix B no Lt XCVII. ANNV B 3 costus B refugiaruor Ll inguin B 4 sociares B 5 pariet b, peccet E 6 sobolem EL V 7 doMe BELPV XCVIII. INL. F. L, om. Bb 1 fallet B 2 immobilem b; in mole stantem uel immotum stans effugiat uel ante molossum stana proposuit Schottus molosum EL V 3 rapidis E )
    591
    XCVIIII. [DE ALBINO.]
  1. Aspicis Albinum titulos post busta dedisse,
  2. Funera qui meritis uiuacibus iugulat.
  3. Inclite, cui, princeps, dum subdis iura magistri,
  4. Vere sepulturae contigit ille locus.
    C. [DE CANE VENATICO ET AGNA.]
  1. Creticus hic sollers quidam uocitatur homullus,
  2. Naribus argutus, gressu celer, ore timendus,
  3. Inpauidus presso signans uestigia rostro:
  4. Quo ceruus capreae lepores lupus ursa uagatur,
  5. Inuenit, et tepido capitur fera prouida lecto.
  6. Luditur agnellae post proelia tanta uolatu:
  7. Molle pecus uolucrem praeuertit fraude molossum.
    CI. DE SCVTELLIS.
  1. Tot louis inlecebras, tot crimina uiua figuris
  2. Dum bene depingit, uitiosa est dextera fabri.