Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Nesciris uotis et cordis nube recedis
  2. Ex oculis: praesens quaereris in facie,
  3. Tuque per ambages nulli spectabilis esse
  4. Calles, mellifluis toxica dans labiis.
  5. Hoc uolo quod non uis, iurans te nolle quod optas,
  6. Concutis et uariis pectora saeua modis,
  7. Hydram uerticibus, formis superare Prometheum
  8. Doctus, ut ad priscos fabula non redeat:
  9. Bella cies, spoliis crescis, Defensor, ademptis.
  10. Ad nomen currit praeda superba tuum.