Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Verus honor uitem tribuit, sed munera uitis
  2. Ieiuno non dant ligna ministerio.
    CXXXVIII. ALITER.
  1. Vt sceptrum princeps, sic gestat dextera uitem:
  2. Vtribus exornet diua corona caput.
    CXXXVIIII. ALITER.
  1. Vitifer hic siccus matrem conplector erilis,
  2. Vberibus pressis quae mihi uina negat.
    CXXXX. ALITER.
  1. Heu quotiens calidis uites sine fruge labellis
  2. Inlusit, nudo nomine me refouens!
    CXXXXI. ENNODIVS HONORATO PRINCIPI.
  1. Terrarum culpis uitium potator obumbras:
  2. Ebrius esse nequis uina uomens Ligurum.
  3. Dum replet madidus feruentia pectora Bacchus,
  4. Indicunt ualidam pocula nostra sitim.